‹ Documents relatifs aux rapports du clergé avec la royauté (volume 3)Chapitre 73 sur 83 · Constitution du 15 février · texte numérisé non relu

Constitution du 15 février

Mbmtioit. 11

164 LE JANSENISME EN 1705

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus salutem et Apostolicam Benedictionem. Ad Sanctam Beati Pétri Sedem et Universalis Ecclesiae regimen, inscrutabili Divinœ providentiœ dispositione , nullis nostris suffragantibus meritis eveeti, nihil Nobis antiquius ex muneris nostri debito esse duximus, quam ut sanctae Fidei nostrae, ac Sacrorum Dogmatum integritati tradita Nobis a Deo potestate opportune consuleremus. Ae licet ea, quae Apostolicis Constitutionibus abunde fuerunt defînita, novae decisionis, sive declarationis accessione nequaquam indigeant ; quia tamen aliqui publicœ tranquillitatis perturbatores illa in dubium revoeare, vel subdolis interpretationibus labefactare non verentur, ne morbus iste latius divagetur, promptum Apostolicae auctoritatis remedium censuimus non esse differendum.

Emanavit siquidem alias a fel. rec. Innocentio Papa X, prœdecessore nostro, Constitutio, Declaratio et Defînitio tenoris qui sequitur, videlicet :

Innocentius Episcopus * servus servorum Dei. Universis Christi fidelibus Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum occasione impressionis Libri, cui titulus Augustinus Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, inter alias ejus opiniones, ortae fuerint, praesertim in Galliis, controversia super quinque ex illis, complures Galliarum Episcopi apud nos institerunt, ut easdem propositiones Nobis oblatas expenderemus, ac de unaquaque earum certam et perspicuam ferremus sententiam. Ténor vero praefatarum propositionum est prout sequitur. Prima. Aliqua Dei praecepta hominibus justis volentibus, et conantibus secundum prœsentes, quas habent vires, sunt impossibilia ; deest quoque illis Gratia, qua possibilia fiant. Secunda : Interiori Gratiae in statu naturae lapsae nunquam resistitur. Tertia. Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione. Quarta. Semipelagiani admittebant

Page 1