GonBtitution du 31 mai
praevenientis Gratiae interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium Fidei, et in hoc erant haeretici, quod vellent, eam Gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare. Quinta. Semipelagianum est dicere ; Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem fudisse.
Nos, quibus inter multipliées curas quae animum nostrum assidue puisant, illa in primis cordi est, ut Ecclesia Dei Nobis ex alto commissa, purgatis pravarum opinionum erroribus, tuto militare, et tanquam navis in tranquillo mari, sedatis omnium tempestatum fluctibus ac procellis, secure navigare, et ad optatum salutis portum pervenire possit, pro rei gravitate coram aliquibus S. R. E. Cardinalibus, ad id specialiter sœpius congregatis, ac pluribus in Sacra Theologia Magistris, easdem quinque propositiones, ut supra, Nobis oblatas fecimus singillatim diligenter examinari, eorumque suffragia, tum voce, tum scripto relata mature consideravimus, eosdemque magistros, variis coram Nobis actis Congregationibus, prolixe super eisdem, ac super earum qualibet différentes, audivimus. Cum autem ab initio hujuscemodi discussionis, ad Divinum implorandum auxilium multorum Christi fidelium preces, tum privatim, tum publiée , indixissemus ; postmodum iteratis eisdem ferventius, ac per Nos solicite implorata Sancti Spiritus assistentia, tandem Divino Numine favente ad infrascriptam devenimus declarationem et definitionem.
Primam praedictarum propositionum : Aliqua Dei prœcepta hominibus justis volentibus, et conantibus, secundum praesentes, quas habent vires, sunt impossibilia ; deest quoque illis Gratia, qua possibilia fiant : Temerariam, impiam, blasphemam, anathemate damnatam et haereticam declaramus, et uti talem damnamus. Secundam : Interiori Gratiae in statu naturœ lapsae nunquam resistitur : haereticam declaramus, et uti talem damnamus. Tertiam : Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione : haereticam declaramus, et uti talem damnamus.
166 LE JANSENISME EN 1705
Quartam : Semipelagiani admittebant prœvenientis Gratiœ interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium Fidei, et in hoc erant haeretici, quod vellent eam Gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere, vel obtemperare. Falsam et haereticam declaramus, et uti talem damnamus. Quintam : Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse, aut sanguinem fudisse : falsam, temerariam, scandalosam, et intellectam eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit ; impiam, blasphemam, contumeliosam, Divinœ pietati derogantem, et haereticam declaramus, et uti talem damnamus.
Mandamus igitur omnibus Christi fîdelibus utriusque sexus, ne de dictis propositionibus sentire, docere, ac prœdicare aliter praesumant, quam in hac prœsenti nostra declaratione, et definitione continentur, sub censuris et pœnis contra haereticos, et eorum fautores in jure expressis. Prœcipimus pariter omnibus Palriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque locorum Ordinariis, nec non haereticae pravitatis Inquisitoribus, ut Contradictores et rebelles quoscumque per censuras et paenas prsedictas, caeteraque juris et facti remédia opportuna, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, omnino coerceant, et compescant.
Nos intendentes tamen per hanc declarationem et definitionem super praedictis quinque propositionibus factam, approbare ullatenus alias opiniones quae continentur in praedicto libro Cornelii Jansenii. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, Anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo quinquagesimo tertio, pridie Kal. Junii, Pontificatus Nostri anno nono.
Cum autem, sicut accepimus, nonnulli iniquitatis Filii praedictas quinque propositiones, vel in libro praedicto ejusdem Cornelii Jansenii non reperiri, sed ficte, et pro arbitrio compositas esse, vel in sensu ab eodem intento damnatas fuisse, afferere, magno cum Christi fidelium scandalo, non reformident :
Nos, qui omnia, qiise hac in re gesta sunt, sufïîcienter et attente perspeximus, utpote qui ejusdem Innocentii prœdecessoris jussu , dum adhuc in minoribus constituti Cardinalis munere fungeremur, omnibus illis Congressibus interfuimus, in quibus Apostolica auctoritate eadem causa discussa est, ea profecto diligentia, qua major desiderari non posset, quameunque dubitationem super prsemissis in posterum auferre volentes, ut omnes Christi fidèles in ejusdem Fidei unitate sese contineant, ex debito nostri Pastoralis Officii, ac matura deliberatione, praeinsertam Innocentii praedecessoris nostri Constitutionem, Declarationem et Diffinitionem, harum série confirmamus, approbamus et innovamus ; et quinque illas propositiones ex libro praememorati Cornelii Jansenii Episcopi Iprensis, cui titulus est Augus^ tinuSy excerptas, ac in sensu ab eodem Cornelio Jansenio intento damnatas fuisse declaramus et definimus, ac uti taies, inusta scilicet eadem singulis nota, quae in praedicta declaratione et definitione, unicuique illarum singillatim inuritur, iterum damnamus, ac eumden librum saepe dicti Cornelii Jansenii, cui titulus Augustinus, omnesque alios, tam manuscriptos, quam typis editos, et si quos forsan in posterum edi contigerit, in quibus prœdicta ejusdem Cornelii Jansenii Doctrina, ut supra, damnata defenditur, vel astruitur, aut defendentur, vel astruetur, damnamus itidem, atque prohibemus. Mandantes omnibus Christi fidelibus, ne prœdictam doctrinam teneant, praedicent, doceant, verbo vel scripto exponant, vel interpretentur, publiée, vel privatim, palam, vel occulte imprimant, sub pœnis, et censuris contra Haereticos in Jure expressis ipso facto absque alia declaratione incurrendis.
Praecipimus igitur omnibus venerabilibus fratribus nostris Patriarchis, Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque locorum Ordinariis, ac hœreticae pravitatis Inquisitoribus , ac Judicibus Ecclesiasticis, ad quos pertinet, ut praeinsertam ejusdem Innocentii praedecessoris nostri Constitutionem, Declarationem ac Definitionem, juxta praesentem nostram determinationem, ab omni-