‹ Documents relatifs aux rapports du clergé avec la royauté (volume 3)Chapitre 75 sur 83 · LE JANSÉNISME EN · texte numérisé non relu

LE JANSÉNISME EN

bus observari faclant, ac inobedientes et rebelles praedictis pœnis, aliisque juris et facti remediis, invocato etiam, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, omnino coerceant. Datum Romœ apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo quinquagesimo sexto, decimo septimo Kalend. Novembris, Pontificatus nostri anno secundo.

Subinde vero, quo omnis ApostoHcarum definitionum eludendarum aditus intercluderetur, memoratus Alexander prsedecessor, priscum Ecclesiae morem sequutus, certam edidit Formulam ab omnibus Ecclesiastici Ordinis, tam Ssecularibus quam Regularibus personis subscribendam per aliam suam hac in re promulgatam Constitutionem tenoris sequentis, videlicet :

Alexander Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Regiminis Apostolici divina Providentia nobis, quamvis immeritis, commissi ratio postulat, ut ad ea potissimum, quse Catholicae Religionis integritati et propagationi, animarumque saluti, et Fidelium tranquillitati consulere apta et idonea esse judicantur, animam et curam omnem, quantum licet, in Domino applicemus.

Quamobrem Cornelii Jansenii hœresim, in Galliis praesertim serpentem, ab Innocentio X fel. record, praedecessore nostro fere oppressam, ad instar colubri tortuosi, cujus caput attritum est, in varios gyros et cavillationum deflexus euntem, singulari Constitutione ad hune finem édita altero assumptionis nostrae anno extinguere conati fuimus. Sed ut multipliées Hostis humani generis artes adhibet, nondum plene consequi potuimus, ut omnes errantes in viam salutis redirent, qui tamen unions erat votorum et curarum nostrarum scopus, quibus operam et industriam suam egregio sane studio Venerabiles Fratres nostri Archiepiscopi et Episcopi regni Galliae, earumdem Constitutionum Apostolicarum exequutioni praecipue intenti contulerunt, et Charissimus in Christo Filius noster Rex Christianissimus, singulari pietate auxiliarem dexteram strenuo ac constantissimo animo porrexit.

Cum autem prœfatus Rex Christianissimus eodem Religionis zelo ductus per suum in Urbe Oratorem Nobis significari, exponique curaverit, nullura aliud opportunius remedium pestiferœ hujus contagionis reliquiis extirpandis adhiberi posse, quam si omnes certain Formulam subscriberent nostra auctoritate firmatam, in qua quinque propositiones ex Cornelii Jansenii libro, cui titulus Augustinus, excerptas sincère damnarent, ac proinde illam a Nobis quantocius expediri, ad quœlibet efiFugia praecludenda , omnesque removendos obtentus, flagitaverit.

Nos tam pii dicti Régis Christianissimi votis bénigne annuendum esse ducentes, Formulam infrascriptam ab omnibus Ecclesiasticis, etiam Venerabilibus Fratribus nostris Archiepiscopis et Episcopis, necnon aliis quibuscumque Ecclesiastici Ordinis, tam Regularibus quam Saecularibus, etiam Monialibus, Doctoribus et Licenciatis, aliisque Collegiorum Rectoribus, atque Magistris subscribi districte mandamus, idque intra très menses a die publicationis, seu notificationis prœsentium ; alias contra eos, qui intra terminum praedictum non paruerint, irremissibiliter procedi volumus juxta Canonicas Constitutiones et Conciliorum Décréta.

FORMULA A SUPRADICTIS SCRIBENDA

« Ego N. Constitutioni Apostolicœ Innocentii X, datée « die 31 Maii 1653, et Constitutioni Alexandri VII, datae die « 16 Octobris 1656, Summorum Pontificum me subjicio, (( et quinque propositiones ex Cornelii Jansenii libro, cui « nomem Augustinus, excerptas, et in sensu ab eodem « auctore intento, prout illas per dictas Constitutiones « Sedes Apostolica damnavit, sincero animo rejicio, ac « damno, et ita juro : Sic me Deus adjuvet, et haec sancta « Dei Evangelia. »

Decernentes insuper prœsentes Litteras semper et perpetuo validas et efficaces existere, et fore, suosque plenos, et integros efiPectus sortiri et obtinere. Sicque per quoscumque Judices Ordinarios et Delegatos ubique judicari et definiri

170 LE JANSENISME EN 1705

debere, sublata eis, et eorum cullibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate et auctoritate ; ac irritum et inane, si seeus super his a quoeumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Quoeirca Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis, aliisque locorum Ordinariis committimus et mandamus, ut singuli in suis Diœcesibus, ac locis suae Jurisdictioni subjectis praesentes Litteras, et in eis contenta quœcumque exequantur, et exequutioni mandari ac observari ab omnibus curent, et inobedientes quoscunque per sententias, censuras et pœnas, aliaque juris et facti remédia, appellatione postposita ; invocato etiam ad hoc , si opus fuerit, brachii secularis auxilio, omnino compellant.

Volumus autem ut proesentium transumptis, etiam impressis, manu Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica constitutœ munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, si forent exhibitae, vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat banc nostram Constitutionem et ordinationem infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prsesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romœ apud S. Mariam Majorem, Anno Incarnationis Dominiez millesimo sexcentesimo sexagesimo quarto, quinto decimo Kalendas Martii, Pontificatus nostri anno decimo.

Sic equidem causa finita est; non tamen sic, ut par erat, finitus est error, Apostolico toties mucrone percussus : neque enim defuere, nec adhuc desunt homines veritati non acquiescentes, et nunquam Ecclesiae contradicendi (inem facientes, qui variis distinctionibus, seu potius effugiis ad circumventionem erroris excogitatis, Ecclesiam ipsam turbare, eamque interminatis quœstionibus, quantum in ipsis est, involvere et implicare conantur ; quodque deterius est, ipsamet Apostolicae Sedis décréta redarguendis eorum pravis sensibus condita, ac praesertim quasdam piae mémorise démentis Papae IX, die 19 Januarii 1669, ad quatuor

Galliœ Episcopos, necnon binas similis memoriae Innocentii Papje XII etiam praedecessorum nostrorum, die 6 Februarii 1694 et die 24 novembris 1696, ad Episcopos Belgii in forma Brevis respective datas Litteras, in erroris sui patrocinium advocare, temerario plane ausu, non erubescunt ; perinde ac si memoratus Clemens praedecessor, qui eisdem suis Litteris, se Innocentii X et Alexandri VII, praedecessorum Constitutionibus supradictis fîrmissime inhaerere, ac a dictis quatuor Episcopis veram et totalem obedientiam, adeoque Formulae a praefato Alexandro praedecessore, sicut prœmittitur, editae sincère per eos subscribi voluisse declaravit, aliquam in tam gravi negotio exceptionem, seu restrictionem, quam nullam prorsus se unquam admissurum fuisse protestatus fuit, re ipsa admisisset ; dictus vero Innocentius XII praedecessor, dum sapienter, ac provide praedictas quinque propositiones ex memorato libro Jansenii excerptas in sensu obvio, quem ipsamet propositionum verba exhibent, ac prae se ferunt, damnatas esse pronuntiavit, non de ipsomet obvio sensu, quem in Jansenii libro habent, quive ab eodem Jansenio intentus, ac a praefatis Innocentio X et Alexandro VII praedecessoribus damnatus fuit, sed de alio quopiam diverso sensu cogitasset; dictasque Innocentii X et Alexandri VII praedecessorum Constitutiones temperare, restringere, aut alio quovis modo immutare voluisset iisdem ipsis Litteris , quibus eas in suo robore fuisse, et esse, seque illis firmiter inhaerere verbis apertissimis asserebat.

Praeterea iidem inquieti homines sparsis undequaque scriptionibus, ac libellis, exquisita ad fallendum arte compositis, non sine gravi Apostolicae Sedis injuria, maximoque totius Ecclesiae scandalo docere non sunt veriti : ad obedientiam praefatis Apostolicis Constitutionibus debitam non requiri, ut quis praedicti Janseniani libri sensum in antedictis quinque propositionibus, sicut praemittitur, damnatum, interius, ut haereticum, damnet; sed satis esse, si ea de re obsequiosum (ut ipsi vocant) silentium teneatur. Quae quidem assertio, quam absurda sit, et animabus Fidclium perniciosa,

172 LE JANSENISME EN 1705

satis apparet, dum fallacis hujus doctrinae pallio non deponitur error, sed absconditur ; vulnus tegitur, non curatur ; Ecclesiae illuditur, non paretur, et lata deraum filiis inobedientiœ via sternitur ad fovendara silentio hœresim ; dum ipsam Jansenii doctrinam, quam ab Apostolica Sede damnatam Ecclesia Universalis exhorruit, adhuc interius abjicere, et corde improbare detrectant.

Quin etiara eo impudentiae nonnullos devenisse compertum est, ut veluti naturalis honestatis, nedum Christianae sinceritatis obliti, asserere non dubitaverint, prœfatae formulae a memorato Alexandro prœdecessore prœscriptae subscribi licite posse, etiam ab iis, qui interius non judicant praedicto Jansenii libro doctrinam haereticam contineri. Quasi vero, contra quam scriptum est : Qui loquitur veritatem in corde suo^ et : Qui jurât proximo suo, et non decipit\ hujusmodi erroris sectatoribus liceat Ecclesiam ipsam jurejurando decipere, simulque Apostolicae Sedis providentiam fallere ; dum ejusdem Formulée, conceptis verbis loquuntur quod Ecclesia loquitur, quod tamen sentit ipsa, non sentiunt, seque parère Constitutionibus Apostolicis profîtentur, quibus animo contradicunt.

Hinc est, quod Nos ad opportunum, et effîcax tam exitiali morbo, qui ut cancer serpit, et quotidie in deterius vergit, remedium adhibendum non minus demandât» Nobis omnium Ecclesiarum solicitudinis debito, quam plurimorum Venerabilium Fratrum nostrorum diversarum partium, ac praesertim Regni Galliarum, Episcoporum zelo, ac precibus excitati ; ne hujusmodi pravi homines Catholicœ Ecclesiœ pacem subvertere impune pergant, et simplicium, ac pusillorum mentibus imponere , docentes quae non oportet ; neve ullus, apud eos quoque, qui bona, ut aiunt, fide, ac falsis rumoribus decipi se fortasse patiuntur, de mente, ac sententia Apostolicae Sedis amplius ambigendi supersit locus ; Divino prius tam privatis nostris , quam publice indictis precibus, implorato praesidio, ac re mature discussa, de nonnullorum Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, auditisque complurium in

Sacra Theologia Magistrorum suffragiis ; primo quideiii prœinsertas Innocentii X et Alexandri VII praedecessorum Constitutiones, omniaque, et singula in eis contenta auctoritate Apostolica, tenore praesentium, confirmamus, approbamus et innovamus.

Ac insuper, ut quœvis in posterum erroris occasio penitus praecidatur, atque omnes Catholicae Ecclesiœ filii Ecclesiam ipsam audire , non tacendo solum (nam et impii in tenebris conticescunt), sed et interius obsequendo, quae vera est Orthodoxi hominis obedientia, condiscant ; hac nostra perpetuo valitura Constitutione : Obedientiae, quae praeinsertis Apostolicis Constitutionibus debetur, obsequioso illo silentio minime satisfieri ; sed damnatum in quinque praefatis propositionibus Janseniani libri sensum, quem illarum verba prae se ferunt, ut praefertur, ab omnibus Christi fidelibus ut haereticum, non ore solum, sed et corde rejici, ac damnari debere, nec alia mente, animo, aut credulitate, supradictae Formulae subscribi licite posse ; ita ut qui secus aut contra, quoad haec omnia et singula senserint, tenuerint, praedicaverint, verbo vel scripto docuerint, aut asseruerint, tanquam praefatarum Apostolicarum Constitutionum trangressores omnibus, et singulis illarum censuris, et pœnis omnino subjaceant, eadem auctoritate Apostolica decernimus, declaramus, statuimus et ordinamus.

Decernentes, pariter easdem praesentes et prœinsertas litteras semper et perpetuo validas, et efficaces existere, et fore, suosqué plenarios et integros effectus sortiri et obtinere. Sicque per quoscumque Judices Ordinarios et Delegatos ubique judicari et defîniri debere, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate ; ac irritum et inane, si secus, super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Quocirca Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis, aliisque locorum Ordinariis, necnon haereticae pravitatis Inquisitoribus et Judicibus Ecclesiasticis, ad quos pertinet, committimus et mandamus, ut singuli in suis

174 LE JANSENISME EN 1705

respective Diœcesibus, ac locis suae Jurisdictioni subjectis, ipsas prœsentes litteras, et in eis contenta quaecumque exequantur, et exequutioni mandari, et observari ab omnibus curent, et inobedientes, et rebelles quoscumque per censuras, et pœnas praefatas, aliaque juris et facti remédia, appellatione, postposita, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii sœcularis auxilio, omnino coerceant et compellant.

Volumus autem ut earumdem prœsentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo pej-sonoe in Dignitate Ecclesiastica constitutœ munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, quœ ipsis originalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitœ vel ostensœ. NuUi ergo omnino hominum liceat banc pagmam nostrae Confirmationis, Approbationis, Innovationis, Decreti, Declarationis, Statuti et Ordinationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursum.

Datum Romœ apud Sanctam Mariam Majorem, Anno

Incarnationis Dominicœ millesimo septingentesimo quinto,

decimo septimo Kalendas Augusti, Pontifîcatus nostri anno

quinto.

Gard. Prodatarius

F. Oliverius.

Visa de Curia C. A. Fabronus Loco -J- Plumbi

P. Porta.

Registrata in Secretaria Brevium,

Anno a Nativitate Doniini nostro Jesu Christi millesimo septingentesimo quinto, indictione décima tertia, die vero décima sexta Julii, Pontifîcatus autem sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Cleimentis, diifina Pro{fi^ dentia Papa XI, anno quinto, supradicta Litterœ Apostolicœ affixœ et publicatœ fuerunt ad vahas Ecclesiœ S, Joannis Lateranensis, Basilicœ Principis Apostolorum, Cancellariœ Apostolicœ, magnœ Curiœ Innocentianœ Montis Citatorii, in

Page 1