A LA REINE D'ANGLETERRE
22 janvier 1568.
Philippus, Dei gratia, rex Hispaniamm, utriusque Siciliae, etc. Seremssimae ac potentissimae principi D. Elisabeth, Angliae, Franciae et Hiberniae reginae , etc. , sorori et consanguineae nostrae charissimae , salutem et omne bonum.
Serenissima ac potentissima regina, soror et consanguinea charissiraa, summa et syncera nostra, necessitudo facit , meaque erga Serenitatem
Vestram singularis benevolentia, ut res nostras Serenitati Vestrae notas esse voiuimus. Quare nobili fideli nobis dilecto Didaco Guzmano a Sylva nostro apud Serenitatem Vestram oratori dedimus in mandatis ut quae hic de serenissimo principe primogenito nostro gessimus, Vestrae Serenitati exponat. Eam majorem in modum rogamus velit eundem oratorem nostrum grato animo (ut solet) exaudire, ipsique non minorem fidem ac nobis ipsis praestare. Accepturi in hoc singularem gratia m a Vestra Serenitate quam Deus optimus maximusque diù servet incolumem. Madrito, xxu januarii M. D. LXV1II.
Serenitatis Vestrae bonus frater et consanguineus,
Philippus.
G. de Çayas.
{State paper Office, papiers d'Espagne.)
Lettres écrites à Charles IX et à Catherine de Médicis par le seigneur de Fourquevaulx, ambassadeur de France à Madrid.