‹ Du pape et du concileChapitre 102 sur 135 · EST AD QUAM SPECTET JUDICARE AC DECLARARE QUOD CUM HARUM CON · texte numérisé non relu

EST AD QUAM SPECTET JUDICARE AC DECLARARE QUOD CUM HARUM CON

DiTio.NUM CONCURSU Synodus gesta sit ; qua ex declaratione christianorum omnium obligatio ad ejus décréta tum de fide, tum de morum disciplina recipienda consequitur. Ita Summi Pontificis est declarare quœ Concilia vere œcum^enica sint; ad ipsum spectat judicare an iis instructa sint conditio7iibiis quœ Concilii œciimenici rationem constituant. '

Itaque, si Papa eo casu potest et débet judicare aa Concilium fuerit legitimura vel non, ergo Papa Concilio non subjicitur, sed praîest ; sat enim constans juris axioma est : Lex superioris per inferiorem tolli non potest. * Et si Papa Concilio praeest, débet esse etiam infallibilis ; alioquin ejus decisio inanis esset. Prseterea ponamus quod Papa Concilium aliquod illegitimum declaret, et contra Patres Concilii illud legitin^um esse propugnent; si verum esset juxta adversarios Papam Concilio subesse, ecce tune in Ecclesia duo suprema capita, et irreparabile schisma.

Dicet forte pater Natalis Papam in oo solo casu infallibilem et superiorem esse Concilio. Sic ipse dicet. — Sed ubi habetur quod eo solo casu Pontifex Concilio prsesit? haud deerunt alii qui id negabunt; et hoc casu posset schisma usque ad mundi finem persistere. Quis non videt quod si Pontificis infallibilitas et auctoritas supra Concilium non admittitur, Ecclesia evaderet conventus contentionum, ad quas sedandas nullum suppeteret médium?

Secundum momentum. — Indubitata est régula, quod cum propositio quœdam est universalis et certa, ut ab aliqua exceptione liraitanda sit, exceptio illa nequit habere locum, nisi ipsa aeque sit certa ac propositio : secus exceptio dubia propositionem certam universalem infirmare non potest. At certum est, sicut ipsa Concilia superius relata docent. Papam potestatem plenam et supremam habere super universam Ecclesiam ; nam in Concilio Nicaeno I dictum fuit : Qui tenet Scdem Romce, caput est... ciii data est potestas... super universalem Ecclesiam.^ — In Concilio Lugdunensi II dictum fuit : Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum et plénum... principatiim super universam, Ecclesiam. obtinet... cum. potesiatis plenitu-

(l) iJteo. XV et XVI. diss. i. a. I. g .'j. n. 40

[•Z) CUmenlinar. de Elect. lit. 5. c. 2. (3) Can. 39 {Coll. reg. t 2.)

566 APPENDIX I. — VINDICI^, ETC.

dine.^ — In Concilie Florentino dictum fuit : Ipsi (Romano Pontifici) in Beato Petro regendi universalem, Ecclesiam a Domino nostro plenam potestatem traditam esse.~ — In Concilie Tridentino dictum fuit: Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita, etc.^

Id non negant nec negare queunt adversarii, nempe quod Papa potestatem habet plenam et supremam super universam Ecclesiam ; aliter directe Conciliis contradicerent ; sed aiunt Papam habere tantum potestatem plenam super Ecclesiam universam dispersant, non vero super Ecclesiam in Concilio congregatam. — Sed hic argumentum meum resumo, et dico : Posito- quod Papa indubitanter super Ecclesiam universam plenam et supremam potestatem obtinet, ut exceptio illa (nempe quod hoc intelligatur de Ecclesia dispersa, non autem de congregata) locum habere possit , eam uti certam adversarii probare tenerentur; aliter Papam exspoliare nequeunt plena illa et suprema potestate qua eum pollere ipsa Concilia fatentur. Sed quomodo unquam hanc exceptionem uti certam probabunt, dum idem pater Natalis^ ait suam sententiam terminos probabilis opinionis non excedere? Et idem episcopus Bossuet déclarât in sua Defensione,^ quod in congressu episcoporum Gallige anni 1682, nihil decretum eo animo ut conscientias constringeret , damnando eos qui contrarium sentiunt. Usquedum igitur hanc eorum exceptionem sive limitationem ut certam non probabunt, pro certo tenendum quod Papa plenam et supremam potestatem super universam Ecclesiam, tam dispersam quam congregatam, obtinet. Ego videre nescio quamnam responsionem congruam ad hanc rationem ipsi invenire valeant.

(1) Epist. Mich. imper, ad Greg. X.

(2) Sess. ult. Def. — Labb. t. iô. col. 1167. {Z)Sess. 14. cap. 7.

(4) Sœc. XV et XVI. diss. 4. a. S. scholion.

(5) GalUa orthod. prœvia diss. n. 6.

Page 1