‹ Du pape et du concileChapitre 103 sur 135 · CAPITULUM V · texte numérisé non relu

CAPITULUM V

PROBATUK SUPREMA PONTIFICIS POTESTAS. ET CONSEQUENTER INFALI.I- BILITAS, COMMUN! SANCTORUM PATRUM AUCTOKITATE.

Vidimus quae dicunt Concilia de Pontificis Romani infallibilitate et suprema potestate. Observemus modo quid de bis Sancti Patres proférant.

Ait Febronius 1 adducens verba Vincentii Lirinensis,^ Sacras Scripturas non proprio arbitrio, sed juxta Patrum traditionem interpretandas esse. Videamus propterea quid Sancti Patres de Pontificis Romani auctoritate dicant, et incipiamus ab antiquioribus.

1° Loquens Sanctus Hieronymus de Sancti Ignatii martyris epistola quam misit ad Romanos, hsec nobis tradit : Nobile Romance Ecclesiœ testimonium ( Ignatius ^ ) perhibet, eam sancti ficatam, illuminatam,... Deo dignam ,... castissimam, Spiritu Sancto plenam appelions. Nota haec postrema verba : « castissimam, » nimirum quae nunquam fuit nec erit erroi-ibus fœdata ; « Spiritu Sancto plenam, scilicet plenam spiritu veritatis.

Prseterea idem Sanctus Ignatius, in alia epistola ad Trallenses scripsit : Qui igitur his (nempe Romanis Pontificibus) non obedierit, atheus prorsus et impius est, et Christum contemnit, et constitutionem ejus imminuit.* Dicit <« constitutionem, « id est statutum Christi Domini, quod omnes ab Ecclesia Romana tamquam capite dependeant.

2° Idem expresse scripsit Sanctus Irenseus : Necesse est... omnes ab ipsa (Romana Ecclesia) tamquam a fonte et capite pendere.^*

(1) Loc. cit. c 1. § 1. n. 2. (2) Commonitnr. l. 1. c. 52.

(3) Epist. ad Roman, in tit. (4) Ad TralUan. c. 7.

(5) Adv. Hœres. l. S. c. S.

(*) Quse verba non sunt proprie Sancti Irtenei, sed potius Bellarmini [De Rom. Pontif. l. S. c i5], ubi seosum Sancti Prsesulis Lugdunensis esplanat. Editer.

568 APPENDIX I. VINDICr.E, ETC.

Perpende « necesse est... pendere. " Deinde addidit : A.d hanc enim Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fidèles; in qua semper conservata est ea quœ ab ApostoUs est, traditio.^

Nota igitur 1° quod in Ecclesia Roniana traditio quœ est ah ApostoUs, conservata est. Nota 2° verba : « Hoc est eos qui sunt undique fidèles : » his verbis confutatur Febronius, qui dicit Papam in aliéna diœcesi jui'isdictionem exercere non posse ; si enim omnes fidèles ubique existentes debent ad Ecclesiam Romanam convenire, ergo Papa in quacumque diœcesi, et super quoscumque fidèles, immediatara jurisdictionem habet , ut docent Albertus Magnus,^ Sanctus Thomas, ^ Sanctus Bonaventura,^ et alii commuuiter. Ac maxime id declaravit Universitas Parisiensis usque ab anno 1252, in quo consulta an parocho invito parochianus ejus valeat peccata sua Papœ confiteri, seu pœnitentiariis ejus (vel suo episcopo, aut pœnitentiariis ipsius), atque ab eisdem pœnitentiam recipere, sic respondit : Dicimus in hoc unanimiter consentientes , prœdicta licite posse fieri, et debere. Si qui autem dicant contrarium, quantum in nobis est, reprobamus, erroneum reputantes. Ita legitur apud Bulseum.^

Item in Concilio generali Lateranensi, sub Innocentio 111, habetur : Romana Ecclesia, disponente Domino, super omnes alias ordvnariœ potestatis obtinet principatum , utpote mater universorum Christi fidelium et magistra. ^

Progrediamur ad aliorum Patrum auctoritates. Sed antequam eas exponamus, advertendum quod Febronius videns Patrum sententias opinion! suœ prorsus adversari, ipse vocat eas " figuratas aut ampullatas elocutiones ; ». en ejus verba : Quœ hinc inde occurrmit figuratœ aut ampullatœ Patrum elocutiones, substantiam rei 7ion mutant. "^ Deinde sic scribit : Tituli et dignitates Roman» Ecclesise sive Pontifici attributse, nempe Matris et Magistrse Ecclesiarum, Capitis Ecclesia, Vicarii Christi, causa fuerunt ut Patres extenderent pontificiam potestatem;» id ita ferente (nota ejus verba) humanœ conditionis

(1) Adv. Hœres. l. 3. c. 3. (2) In 4 Sentent, d. 19. a. 10

(3) (Jpusc. i9. contr. impugn. relig. c. 4.

(4) In 4 Sentent, d. 49. a. 3. (5) Hist. Universit. Paris, ann. i252. (6) In Conçu. Lateran. IV. c. S. (7) Loc. cit. c. 5. §8.

(8) Ibid. § 6 et 8.

Page 1