CAP. V. PROBATUR EX PATRIBUS
infirmitate, quœ œgre intra legitimos fines sese continet; scilicet a proprio et stricto setisu verborum nonnunqv.am generalius et sine consideratione aut respecta ad determinata qvoedam jura, quœ primatui adhœrere serins prcetensa sunt, prohxtorxim , argumenta desurnuntur pro eorumdem putativorum juriuni assertione. ' Ergo, juxta Febronium, Patrum sententise « ab infirmitate humanœ conditionis » ortum habuerunt? Krgo dicta Patrum nonnunquam » sine considératio7ie » prolata sunt? Si hoc esset, frustra dehinc Patrum auctoritat«s adversus hsereticos opponi possent ; nam ipsi cum Febronio responderent Patres ex infirmitate humanœ conditio7iis intra legitimos fines non se continuisse , et sine consideratione verba nonnunquam protulisse.
Prosequitur ibi Febronius, adducitque id quod Grseci in Florentino Concilio Romanis objecerunt : Quœ honoris causa dicta sunt, in consequentiam trahi non debere. ^ Ergo Patres tantum honoris causa, id est ad Papam adulandum, plura de ipsius auctoritate dixerunt; ideoque de eorum sententiis nulla aut parva ratio habenda erit? — Proinde concludit^ quod hujusmodi Patrum sententise probabiliter ansam prsebuerunt supponendi in Papa auctoritatem quam non obtinet. En aestimatio quam novus Patrum censor Febronius de ipsorum auctoritatibus habet! Sed errât; nam Sancti Patres non figurate aut ampullose, sed in spiritu veritatis locuti sunt. Scripsit Melchior Canus : Nullo modo Sanctorum Patrum doctrina et traditio Ecclesiœ divelli et separari possunt.* Ipsemet autem Febronius ^ laudat verba Vincentii Lirinensis, qui scripsit : Post Prophetas, Apostolos, et Evangelistas, Sanctos quoque Dociores accepimus, guo eoruni catholicam, hoc est universalem., intelligent iam, tamquam Ecclesiœ regulam a Dec prœscriptatn, sequeremur.^ — Idem Febronius ibidem refert verba Innocenti III (quse habentur in capite S. de presbyt. non baptiz. ) : Sopitis quœstionibiis doctorum, Patrum sententias teneas. — Addit insuper verba Concilii Senonensis, ubi dictum fuit : Internu.ntiis Patrum et Conciliorum organis Spiritus Sanctus docet nos omnia; sine quorum auspiciis, qui Scripturœ Sacrœ sensum hàbere se jactitant, non intelligunt quœ loquunturJ — Post haec ab ipsomet relata, quomodo Febronius potuit alibi scribere elocutiones Patrum circa
(1) Loc. cit. c. 5. § 8. (2) Ihid. § 8. ivit. (3) Ihid. n. 7.
(4) De Locis thcol. l. 7 c. 3. (5) Loc. cit. c. I . § /.
(6) Commonitor. l. 1. c. 2. (7) Décréta Jldei. c. 4.
570 APPENDix î. — vindicia:, etc.
Pontificis auctoritatem esse figuratas aut ampullatas, ex inflrmitato humance conditionis et sine considérât ione, honoris tantum causa prolatas ?
Sed pergamus exponere has figuratas aut ampullatas Patrum elocutiones.
3° Sanctus Hieronymus sic scripsit : A Pastore prœsidium ovis
flagito Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini
tuœ, id est Cathedrœ Pétri, communione consocior. Super illam petram cedificatam, Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum, Agnum comedit, profanus est. Si quis in Noe Arca non fuerit, peribit, régnante diluvio. Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignora Paulinuni. Quicumque tecum tion colllgit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.''- Omnia verbalisée infallibilitatem et superioritatem supremam Pontificis ostendunt.
At quid de his dicit Febronius? Dicit^ quod verba prsefata Hieronymi suiit turgida, quodque in illa magna contentione quse tune aderat inter episcopos circa Dei hypostases, Sanctus Doctor tutius esse judicavit consulere Papam, licet ejus judicium non esset ineluctabile. Ita Febronius ; sed mihi videntur verba Saneti Hieronymi evidenter denotare quod judicium Pontificis ipse ineluctabile existimabat. — Sed ait Febronius Sanctum Hieronymum in tantum judicio Damasi se remisisse, in quantum sciebat (ut in alia epistola expressit) totum Occidentem sentire idem quod Pontifex sentiebat. Si hoc esset, respondeo, satis erat Hieronymo sci'ibere ad Damasum se communione ei consociari; sed Sanctus Doctor prsefata turgida verba sci^ipsit : Ego nullum primum nisi Christu/m sequens, Beatitudini tuœ comm,unione consocior. Addidit : Super illam petram œdificatam Ecclesiam, scio. Addidit : Quicum,que extra hanc dom,um, Agnum, comedit, profanus est. Addidit : Si quis in Noe Arca non fuerit , peribit. Addidit : Quicumque tecwm. non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est. Verba haac non solum significant Sanctum Hieronymum judicio Pontificis in ea qusestione voluisse adhserere, sed etiam ipsi persuasum exploratumque esse quod qucecumque sententia Pontificis in materia fidei nuUo modo erroi'i poterat esse obnoxia.
(1) Epist. 15, ad Damas, de trib. Hypost. Edit. Ben.
(2) Loc. cit. c. S. § 8. n. S.
CAP. V. PROBATUR EX PATRIBDS. 571
Adde huic aliam gravissimam sententiam Sancti Hieronymi in Dialogo adversus Luciferianos , ubi dicit quod si Pontifici non daretur super Ecclesiam potestas eminens, salus non esset in Ecclesia, quia alioquin schismatum multiplicitas vitari non posset ; en Jejus verba : Ecclesiœ salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quœdam et ab omnibus eminens detur potestas, tôt in Ecclesiis efjîcientur schismata quoi sacerdotes.^
4° Auctoritate?! Sancti Cjpriani suporius jam allatas hic repetere non oportet ; satis est de eis tantum très memorare, in quibus Sanctus Cyprianus, juxta Febronium, etiam turgide loquitur.
Prima est : Qui Cathedram... Pétri deserit, in Ecclesia se esse confidit? 2
Altéra : Deus imus est, et Christus tenus, et icna Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, prœter unum altare et unutn sacerdotium, non potest. Quisquis alibi collegerit , spargit.^ En Sanctus Cyprianus quomodo turgide loquitur , dum scribit quod spargit qui colligit extra Cathedram Pétri, Domini voce fundatam.
Tertia est illa : Neque aliunde hœreses obortce sunt,... quam inde quod non unus in Ecclesia... sacerdos et... judex vice Christi cogitatur. *
Transeamus ad alios Patres,
5° Sanctus Athanasius scripsit : Romanam Ecclesiam semper conservare veram de Deo sententiam.^
In eadem epistola, alloquens Papam, de ipsius infallibilitate dixit : Tu profanarum, hœresum atque impetitorum om7iiumque infestantium depositor, Princeps et Doctor, Caputque orthcdoxœ doctrinœ et immaculatœ fidei existis.^ Perpende verba : Hœresum depositor, Caput orthodoxœ doctrinœ et im,maculatce fidei.
Et addidit ibidem : Ob id vos prœdecessoresque vestros, apostolicos videlicet prœsules, in summitatis arce constituit, omniumque Ecclesiarum curam habere prœcepit.'^
(1) N. 9. (2) I>e Unit. Eccl. c. 4.
(3) Epist. iO, ad pleb. de (luinq. presb. schism.
(4) Epist. 55, ad Cornel. (5) Epist. ad Feïic. pap. (6) Ibid. {') Ibid.
572 APPKNOIX I. VINDICI.*, ETC.
6" Sanctus Gregorius Nazianzemis scripsit : Vêtus Roma ah antiquis temporibus habet rectum fidem, et semper (nota) eam retinet, sicut decet urhem quœ toti orbi prœsidet, semper integmm fidem habere.^
7° Sanctus Optatus Milevitanus, scribens contra Donatistas, post judicium a Melchiade papa latum, dixit nullum remanere dubium : Melchiadis sententia judicium clausum est^
Idem Sanctus scripsit haberi tamquam schismaticum, qui diversam doctrinam tenet quam Ecclesia Romana docet : Ut jam schismaticus esset, qui contra singularem Cathedram (Romani Pontificis) alteram collocaret.^ Ergo extra Cathedram Romani Pontificis altéra non datur.
8° Sanctus Cyrillus scripsit : Petro omnes jure divino caput inclinant, et primates mundi tamquam ipsi Domino Jesu obediuntA
Idem Sanctus Cyrillus dixit quod. sicut Pater eeternus suo Filio omnimodam potestatem, et nulli alteri, tradidit, ita Christus supremum Ecclesia? regiraen nulli alteri quam Petro et ejus successoribus dédit : Sicut Christus accepit a Pâtre... plenissimam potestatem, sic et Petro et ejus successoribus plenissime commisit, et nulli alii quam Petro, quod suum est plénum, sed ip)Si soli dédit."-'* Adverte verba : « Plenissime commisit, et nulli alii... dédit; « nimis luculenter Sanctus Cyrillus expressit hic superioritatem Pontificis Romani super Ecclesiam, tam dispersam quam congregatam.
9° Prœterea Sanctus Augustinus scripsit : In qua (Romana Ecclesia) semper Apostolicœ Cathedrœ viguit principatus .^
Alibi autem explicat idem Sanctus Doctor hune principatum Ecclesise Romanse infallibilitatem continere ; ibi enim loquens de quocumque successore Sancti Pétri, ait hanc esse petram adversus quam errores lidei praevalere non possunt : Numérale sacerdotes vel
(1) Carminum l. 2. sect. 1. n. U. vers. 563. De Vita sua.
(2) De SchiS7n. Donatist aclv. Parmenian. l. /. c. 2i.
(3) Ibid. l. 2. c. 2.
(4) Lib. Thesaur. Apud S. Thom. opusc. contr. errer. Grœcor. c. 52.
(5) H^ia, (6) Evist. i3. n. 7. Edit. Ben.
{*) Hœc verba non reperiuntur amplius in Operibus Sancti Doctoris, prout exstant hodie ; sed a S. Thoma {loc. cU.) memorantur. Edtlor.
CAP. V. PROBATUR EX PATKIBUS. 573
ab ipsa Pétri Sede, et in ordine illo Patrum, quis cui successit videte; ipsa est petra quamnon vincimt superbœ inferorum Portœ.^
Idem Sanctus Augustinus alibi scripsit : In his verbis * ApostoUcce Sedis, tam antiqua atque fundata^ certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.^
Et ad Julianum sic scripsit : Quid adhuc quœris examen, quod jam factum est apud ApostoHcam Sedem?^
10° Saactus Hilarius scripsit : Tanta ei religio fuit pro humani generis sainte patiendi, ut Petrum, primum Filii Dei confessorem, Ecclesiœ fundamentum, cœlestis regni janitoretn, et in terreno judicio judicem cœli, Satanœ** convlcio nuncuparet.*
11° Venerabilis Beda scripsit : Specialiter (Petrus) Claves regni coelorum et principatum judiciariœ potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicutnque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet inodo semetipsos segregant , taies noyi januam possint regni cœlestis ingredi.^
12° Sanctus Petrus Chrysologus, antistes Ravennates, Eutycheti ad ipsum x'ecurrenti, tempore quo ille renuebat Pontifici obtemperare, sic respondit : In omnibus autem, hortamur te, frater honorabilis, ut his quœ a Beatissimo Papa scripta sunt, obedienter attendus; quoniam (nota) Beatus Petrus, qui in propria Sede et vivit et prœsidet, prœstat quœrentibus fidei veritatem.^ Et deinde subdidit : Nos enim pro studio pacis et fidei, extra consensutn Rom.anœ civitatis Episcopi, causas audire non possumusJ
13° Sanctus Fulgentius scripsit esse tam certas Pontiiicis defini-
(1) Psaltn. cou tr. part. Donat.
(2) Epist. 190. c. 6. n. 23. Edit. Ben.
(3) Opus imperf. contr. Julian. l. 2. c. tOÔ.
(4) IVact. in Ps. ISt. n. 4.
(5) Hinnil. l. 2. homil. 16. in Natal. SS. Pétri et Pauli.
(6) Epist. ad Eutychet. — Coticil. Chalced. p. 1. [~i] Ihid.
(*■] Id est Zozymi papaj, cujus veilia, ad suain argiimcntatioiioin roborandàin, modo protulorut Augustinus. Editor.
1**) Alluditur isto Evangelii loco (Matlh. 16 ."iS.) ubi Petrua, Christum a pas- Kijue avertere voient, severe reprehenditur et vituperatur. Editor.
tiones, ut omnia ab ipso tradita omnis christianus orbis sine hsesitatione amplectitur : Quod ... Romana tenet et docet Ecclesia, totusque cum ea christianus orbis ... nihil hœsitans crédit.^
14° Sanctus Gregorius Magnus scripsit : Quis nesciat Sanctam Ecclesiam in Apostolorum pyHitcipis soliditate firmatam ? . . . Cm Yeritatis voce dicitur : « Tibi dabo Claves regni cœlorum. » 2 Quamobrem Ecclesiag soliditas a soliditate Pétri dependet.
Idemque Pontifex, in epistola ad Galliae episcopos, scripsit quod occurrente quaestione aliqua in materia fidei, Sedi Apostolicœ retulissent, ut ab ipsa definiri sine dubio potuisset : Si quam vero contentionem ...de fidei causa evenire contigerit , . . . ad 7Xostram studeat perducere notionem, quatenus a nabis valeat congrua sine dubio sententia terminari .^ Notentur verba : « sine dubio terminari. »
15° Sanctus Anselmus dicit Christum Pontifici Romane Ecclesiam suam regendam commisisse ; unde subdit : Ad nicllum aliurn rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur .^
16° Sanctus Bernardus, loquens de Sancto Petro, ait : Qui non uni populo, sed cunctis prœesse deberet.^ — Item scripsit : NulU dubium est quod ea quœ apostolica firmayitur auctoritate, rata semper existunt, nec alicujus possunt deinceps mutilari cavillatione.^ Praeterea Sanctus Bernardus scripsit magnum illud dictum, nempe quod infallibilitas Pontificis ex constantissima et perpétua traditione ostenditur : hifallibilitatis pontificiœ prœrogativa^n constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commonstrat.
Idem scripsit Melchior Canus : Constat autem Romanos Episcopos Petro in fidei magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum.''
17° Preeterea Sanctus Thomas, qui omnium Patrum opéra evolvit nuUamque propositionem ut certam asseruit in qua Sancti Patres
(1; De Incarn. et Grat. Christi, c. 11. {alias epist. 17.)
(2) Epist. l. 6. ep. 37. (3) Epist. l. 4. ep. 55.
(4) De Fide, Trtnit., et Incarn., prœfat.
(5) De Considérât, l. 2. c. 8. n. 16. (S) Epist. S37 [alias 370.] n. 1. (7) De Locis theol. l. 6. c. 7.
CAP. V. PROBATUR EX PATRIBDS. 575
concordes non fuerint, sic scribit : Postquam essent auctoritate universalis Ecclesiœ determinata, si quis tali ordinationi pertinaciter repugnaret, hœreticus censeretur ; quœ quidem auctoritas principaliter residet in Summo Pontifice.^
Atque prius Sanctus Doctor jam dixerat quod in Ecclesia unitas fidei esse non posset, 7iisi quœstio de fide exorta determinaretur per eum (scilicet per Papara) qui toti Ecclesiœ prœest.^
18° Idem scripsit Sanctus Bonaventura : Papa non potest errare, supposito ... quod intendat facere dognia fidei, etc.^ Hinc scripsit Duvallius, loquens de sententia opposita : Nemo nunc est in Ecclesia qui ita sentiat, prœter Yigorium et Richerium , quorum si vera esset sententia, totus orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret.* Hicque transeunter advertatur Richerium postea suam illam opinionem expresse revocasse in vita et in morte.
Pater Francisons Suarez, scribens adversus impugnantes Pontificis infalUbilitatem, ait quod eorum opinio non solum est nimis temeraria, sed etiam erronea; jam vero tam est... catholicorum scriptoriim concors de hac veritate sententia, ut eam in dubium revocare nulle modo liceat.^
Idem scripsit pater Bannes dominicanus ; ^ et cardinalis Bellarminus scripsit quod opposita sententia videtiir omnino erronea et hœresi proxima;"^ refertque idem Bellarminus Joannem Calixtum Lutheranum sic scripsisse : Negari non posse , si Christus suo loco Rotnanum Pontificem universœ per orbem Ecclesiœ prœfecit, ideo prœfecisse ut confroversias fidei sententia falli nescia decideret ac terminaret, cui mentes fidelium adhœrere oporteat.
Sed quod mirabilius est, en quod scripsit Joannes Parisiensis de infallibilitate et suprema potestate Papse, antequam Sedi Romanae infestus esse inciperet : Divideretur Ecclesia, nisi per unius sententiam unitas servaretur ; hic auteni principatum hujusmodi habens, est Petrv.s successorque ejus.^
Adde Augustinum Triumphum,^ doctorem Academiaî Parisiensis,
(1) 5. 5. q, 14. a. S. ado. (2) Ibid. <j. 1. a. 10.
(3) Sumtn. theol, q. 1. a. 5. d. o.
(4) De supr. Rom. Pontif. potest. p. 4. q. 7.
(5) Tract, de Fide, disp. 20. sect. 3. n. S2. (6) In S. 2. q. i. a. 10. (7) De Rom. Pontif. l. i. c. 2. (8) De Potest. regia et papali, c. 3. (9) De ecolesiast. Potest. a. 10. a. 3.
576 APPENDIX I. VINDICI.E, ETC.
qui scripsit haeresim esse, Pontifici aliquid de fide decernenti non adhserei'B.
Auctoritates autem superius relatae Sanctorum Patrum patenter ostendunt Pontificem infallibilem et Conciliis superiorem esse. Sed, ut notavimus, illse respectu ad Febronium nihil valent, quia sunt (ut ait) elocutiones figuratœ aut ampullatœ. Scire vellem quasnara auctoritates aut probatioues afFerre deberemus ad Febronium sua-
dendum.
Textus Scripturarum a nobis supra adducti, quoad eum non probant- nam pro libito ipse eas interpretatur, et sic nihili facit. In Evangelio Sancti Matthœi dicitur : Tu es Petrus , et super hanc petram œdiflcabo Ecclesiam meam.^ Vidimus quod Sancti Patres comrauniter pro petra intelligunt Petruni, seu Cephas ; sed quia hfec interpretatio Febronio non arridet, ideo hic textus nihil ipsi probat. In Evangelio Sancti Joannis a Christo dicitur Petro : Pasce oves meas.^ Quibus verbis communiter Patres aiunt Petro principalem ovilis Christi curam fuisse commissara ; sed nihil etiam respectu ad Febronium id probat: et sic pariter alias relatas Scripturas ipse
despicit.
Nec etiam quoad ipsum valent dicta Conciliorum quae supra retulimus, eo quod (ut ipse ait) hsec Concilia locuta sunt in sseculis obscuris, saîculis ignorantise, in quibus latebant veritates, qu£e postmodum a Febronio detectîe fuerunt.
Denique senteutias Sanctorum Patrum nec etiam ipse magni facit, quoniam Patres locuti sunt figurate aut ampullose, nerape per hyperboles et exaggerationes.
Scriptural itaque non valeot pro nostra sententia, quia non probant Febronio ; nec officit ei quod Patres pro nobis communiter eas interpretantur. Concilia nec etiam valent, quia locuta sunt ex ignorantia in sseculis tenebrosis. Sententiœ Sanctorum Patrum, per quos (ut testatur Saactus Bernardus supra laudatus) constantissima et perpétua traditio habetur de infallibilitate Pontificis Romani, et consequenter de ejus suprema potestate supra Concilia, nec etiam valent, eo quod sunt elocutiones figuratœ aut ampullatœ. Peto a Febronio quœnam alla momenta invenire poterimus, ut veritatem assequamur? Sed
(1, Matth. 16. 18. l2) Joan. St. 17.