V. — Probatur ratiombus
1° Prima ratio est Divi Thomse, qui docet pollicitationem infallibilitatis in rébus fidei tantum successoribus Pétri esse factam, et ideo dicit Ecdesiam non posse errare, quia Papa errare nequit : Ecclesia universalis (verba Divi Thomse) non potest errare, quia ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dixit Petro : « Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.» ^
2° Secunda ratio est ejusdem Sancti Doctoris, qui alibi ait quod in Ecclesia non posset una fides servari, nisi per ejus caput Pontificem qusestiones fidei definirentur : Et hujus ratio est, quia una fides débet esse totius Ecclesiœ, secundum illud : " Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata ;^ » quod servari non posset, nisi quœstio de flde exorta determinetur per eum qui toti Ecclesiœ prœest.*
3° Ratio tertia est inveterata Ecclesiae consuetudo. Hac ratione pro nostra sententia tuenda utitur eruditissimus Melchior Canus , in suo perdocto opusculo De Locis Theologicis, ubi ait : Si enim, sic auctor arguit, legum Christi interpres nullus sanior est quam perpetuus Ecclesiœ usus, Ecclesia vero in fidei ... quœstione , . . . non
(1) Epist. lu juin t6o3. (2) Sdpplein. ad p. 5. '/■ 23. a. !
(3) /. Cor. I. 10. {i)S. 2 q. I. a. iO.
§ 1. DE IM''ALI.iniI.ITATE PAVJE. C53
ad Antiochenum , Alexandrinum, Constantmopolitanuni... episcopos, sed ad Romanum omni semper cetate reciirrit, quis dubitet hune esse quem ut successorem Pétri, ita quoqiie doctrinœ apostolicce mafjistrum quœstionumque de fide judicem habemusî... Quid quod ipso etiam rerura experimento comperimus , Christi de Petro et successoribus vaticinia in Ecclesia Romana manifestius impleri?... Cum cœteras Apostolorum Ecclesias tel ab infidelibus occupatas , . . . vel ab hœreticis aliquando affectas viderimus, at advcrsum hanc unam Romanam Sedem nec pagani nec hœretici prœvalere potu-
erunt Sed quœris : Eritne hœreticum asserere Romanam Eccle-
siam degenerare quoque ut cœteras posse, et Apostolicam etiam Sedem a fide posse Christi deficere?... Hieronym^us ^ profanum et perjurum
dicit, qui Romanœ Sedis fidem non fuerit secutus Atque Cy-
prianus idem : « Qui Cathedram Pétri, inquit, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia esse non confidat — ^ „ Conciliv.m. Constantiense illos esse hœreticos judicavit, qui Romanœ Ecclesiœ fidei et doctrinœ refragarentur. Illud postrcmo addo.m : cum ex traditionibus Apostolorum, ad evi7icendam hœresim argumentum, flr-
mum certumque trahatur , constet autem Romanes Episcopos
Petro in... fidei magisterio successisse ab Apostolis esse traditum, cur non debebimus assertionem adversam tamquam hœreticam condemnare? Sed nolo ego Ecclesiœ judicium antevertere — Illud assero, ac fidentcr quidem assero, pestem eos Ecclesia' ac perniciem afferre, qui aut negant Romanum Pontificem Petro in fidei doctrinœque auctoritate succederc, aut certe adstruunt summum Ecclesiœ Pastorem, quicumque tandem ille sit, errare in fidei judicio posse. Utrumque scilicet hœretici faciimt; qui vero illis in utroque répugnant, hi in Ecclesia catholici habentur.'^
Hucusque Canus ; cui valde favet id qnod Divus CyprianuF sedulo advertit dicens : Neque enim aliunde hœreses obortœ sunt,... quam inde quod sacerdoti Bei non obtemperatur , nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus judex vice Christi cogitatur. * Et ratio huius gravis sententiae Cypriani est, quia Romanae Sedis decretis illi qui pertinaciter restiterunt, primum (ut bene advertit citatus episcopus Stabiensis, ^) pcliismatici facti sunt, deinde ha^retici.
(1) De nomine Hypostasis, ad Damas. (2) De Unit. Eccl. c. 4.
(3) De Lacis theol. l. 6. c. 7. (4) Eptst. 55, ad Cornet.
{^) Muante : Super Propos. 29. ab Alex. VIII. damn. Exerc. 19.
654 APPENDIX ir. DISSERÏATIO DE ROM. PONTIK.
Ex his omnibus tandem inferunt Doctores, prout Ruarezius, ' Bannes,^ et Bellarrainus,^ nostram sententiam esse saltem fidei proximara; et contraria, dicit Bellarminus,'* videtur omnmo erronea, et hœresi froxima,
VI. — Postqnam heec scripsi,alia mihi occurrerunt multum notatu digna pro Summi Poiitificis infallibilitate, quœ praesertim adversus relatam Gallicani Cleri Declarationem urgent.
Dicitur in ea : Nec tamen irreformabile esse judicium (nempe Pontificis) nisi Ecclesiœ consensus accesserit. ^ Nunc quserimus quomodo hujusmodi consensus accedere debeat? Alii dicunt tum pontificias definitiones evadere irrefoi^mabiles, cum omnium fidelium consensum accedit: alii, cum saltem accedit consensus omnium episcoporum; alii putant unius tantum provincise consensus satis esse ; alii demura requirunt consensum majoris partis episcoporum in orbe christiano degentium ; htec enim opinio conformior est consuetudini qua œcumenicse Synodi usée sunt in dubiis fidei decernendis.
Hoc posito, quseritur quid dicendum si pontificio decreto pars sequalis episcoporum accédât? quid tune de Pontificis judicio sentiendum? et quid si minor accédât pars, ut sseculo IV accidit, cum sententiae Sancti Melchiadis papae tantum 18 episcopi orthodoxi adliLrserunt, sed , contra, alii 400 eam rejecerunt, prout refert Haunoldus in Introductione ad Jus Canonicum. In simili casu, quis litem dirimet , si unus supremus judex non agnoscatur, qui fidei causas definieudi infallibilem potestatem habeat?
Si autem consensus majoris partis episcoporum sufïicit, utique Papam esse infallibilem credere omnes tenemur, statim ac aliquid circa fidem aut mores ipse définitive decernit; non solum etenira major pars, sed tota fere Ecclesia, excepta Gallia, id docet et semper docuit. Aut igitur infallibilitatem Pontificis fateri oportet, aut dicere quod Ecclesia Catholica tantum ad exiguum Gallorum numerum redacta sit.
Praeterea certum est quod si Gallicani Cleri admitteretur sententia, ita ut Pontificis judicium esset fallibile donec consensus Ecclesise accederet, modus hsereticos de suis erroribus convincendi amplius
(1) De Fide, dist. 3. sect. 8. n. 4. (2) In 2. S. q. /, a. 40.
(3) De Rom. Pontîf. l. 4. c. 2. (4) Ibid.
(5) Declar. ann. 1682. prop. 2.
§ I. DE IKFAI.LIBIUTATE PAP.^<:. 655
non suppeteret , etiamsi generalia Concilia adhiberentur ; hœretici enim judicio Concilii, in que ipsi non intersunt, nnnquam acquiescunt. eo quod, déficiente interventu ipsorum, qui saniorem Ecclesiœ partem constituere prœsumunt, quodcumque Concilium iriùtum esse exclamant. Hinc mos ortum habuit, quod heterodoxi, cum errores suos ad Romanam Sedem viderint denuntiari aut ab ea proscribi, ad daranationem evitandam statim appellare ad œcunienicum Concilium consueverunt. Quapropter sapienter scripsit Sanctus Cyprianus, cujus verba hic juvat répétera : Neque axim aliunde hœreses obortœ simt aut nata simt schismata, quam inde quod sacet-doti Bei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia... ad tempus judex vice Christi cogitaturi eut si, secundum magisteria divina, obtemperaret fraternitas imiversa,... nemo Christi Ecclesiam scinderet.^ Proinde scribit pater Petitdidierus, abbas Senonensis, 2 quod si hœc Sancti Cypriani régula servata fuisset, facile Jansenianorum ora pr^eclusa fuissent in tara longa Bullse Unigenitus disceptatione ; at quia ipsi relatœ Gallicani Cleri Declarationi sunt innixi, qua infallibilitas Ponfificis, antequam Ecclesise accédât consensus, negatur, ideo usque adhuc de acceptations Bullœ certant, et lis in Gallia adhuc vivit et viget.
Fautores Declarationis opponunt quod Ecclesia est corpus Christi mysticum ; unde dicunt quod sicut corpus naquit subsistera sine capite, ita caput nequit subsistera sine corpore. — Sed huic facile respondetur. Nulli dubium est quod nec corpus potest esse sine capite, nac caput sine corpore ; sed nihil obest, hoc in casu nostro, ubi non de corporis constitutione siva intagritate, sed tantum de corporis Ecclasise ragimine agitur : constitutio quidam corporis importât ut ipsum non sit sine cfipite, et caput non sit sine corpore ; corporis autem Ecclesiw ragimen importât ut sicut corpus humanum a mente hominis gubernatur, sic corpus Ecclasise gubernetur a Papa tamquum ab ejus capite. Ofiîcium igitur capitis, id est Pontilîcis, est docere at regere Ecclesiam ; ofTicium corporis, id est Ecclesiae, est instrui at obedire Pont i fil i.
1(1 quippe Concilium Florentinum diserte nos docuit, appellando l'outiiicem Totius Ecclesia- Caput, et Christianorum Patrem et Docto-
(I) Epist. as, ad Cornet.
(2j Traité théol. sur l'Autor et l'Infaill. des Papes. Avertiss.
056 APPENDIX ir. DISSERrATIO DE RO^r. PONTIK.
rmi,^ ac proinde subjungens: JSt ipsi... regendi Ecclesiam... pîenam potestatem traditam esse* Idque sane eruitur ex verbis Christi Domini, cum dixit Petro : Tu es Petrus et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam.^ Et alias : Et tu aliquayido conversus confirma fratres tuos.* Quod autem Dominus Petro dixit, profecto omnibus etiam ejus successoribus dixit ; namque, ut observât Sanctus Augustinus,^potestas Pastoris universalis non fuit Petro propter ipsum coUata, sed propter Ecclesiam ab ipso regendam ; et ideo potestas in Ecclesiam ita Petro conferiù debuit, ut ad omnes Pontifices successores pertransiret et Ecclesiausque ad consummationem saeculi permansura recte regeretur, unitasque ejus usque ad finem conservaretur. Si décréta Pontilicum non essent infallibilia nisi consensus Ecclesise accederet, utique dicendum foret quod non Ecclesia fundata sit super Petrum, sed quod Petrus fundatus sit super Ecclesiam ; et sic pariter dicendum quod non fratres confirmandi fuissent a Petro, sed Petrus confirmandus a f ratribus .
Caeterum doctrinam nostram, quod décréta dogmatica Pontificis sint infallibilia, testatur Bellarminus*^ fuisse antiquam fere omnium catholicorum Theologorum et Patrum. Canus''' refert pro ea testimonia Irenœi, Cypriani, Ambrosii, Cyrilli, Hieronymi, et Bernardi. Habetur preesertim inter alias auctoritas Sancti Thomse , qui ut certain doctrinam hanc tradit, dicens : Ad illius (id est Pontificis) ergo nuctoritatem pertînet finaliter determinare ea quœ sunt fldei, ut ah omnibus inconcv.ssa fide teneantur. Et hujus ratio est, quia una fides débet esse totius Ecclesiœ; quod servari non posset, nisi quœstio de fide exorta determinetur per eiim qui toti Ecclesiœ prœest.^
Eamdem rationem olim protulit Joannes de Parisiis pro infallibilitate Pontificis, antequam in eam infestus esse inciperet ; en ejus verba : Divideretur Ecclesia, nisi per unius sententiam unitas servaretur ; hic autem principatum hujusmodi habens, est Petrus successorque ejus.^
(1) Siess. vit. Defin. — Labb. t. 13. col. 4167. (2) Ibid.
(3) Matth. 16. 18. (4) Luc. SS. S2.
(5) Serm. 296. c. 2. —. In Psalm. 108. n. 1. Edit. Ben.
(6) De Rom. Pontif. l. 4. c. 2.
(7) De Locis. theol. l. 6. c. 5. (8) 2. 2. q. 1. a. 10. (9) De Potest. regia et papali, c. S.
§ I. DE INFALLTBILITATE PAP.-K. 657
Id etiam plurimi Pontifices expresse declaraverunt.
Anacletus sic scripsit : Majores causée ad Sedem Apostolicam referantur..., super quam Christus universani construxit Ecclcsiam, dicente ipso ad Beatum Principem Apostolorum : <• Tu es Petrus, et super hanc petram, etc. »i — Id confirmât idem Pontifex in epistola de Patriarchis (ut habetur in Canone « Sacrosancta «) ibique oxplicat <iuid inteliigatur nomine Sedis Apostolicœ, dicens : Hœc sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia ah ipso Domino primatum obtinuit, et eminentiam potestatis super nniversas Ecclesias aaeeciita est.^
IdemexpressiusdeclaravitNicolausI, ut legitur in Canone « Omnes, » ubi habetur : Fidem quippe violât, qui adversus illam (scilicet Ecclesiam Romanam) agit, quce mater est fidei? Ibique hcereticum dicendum esse prœscribit, qui Romanae Ecclesise privilegium negaret Petro concessum, nempe ut ei terreni simul et cœlestis impcrii jura a Christo Domino commissa fuerint* Hancque Nicolai sententiam con firmavit Synodus VHP adversus Photium et Michaelera, qui hujusmodi privilegium Romanse Sedis infirmare conati fuerant.
Idem scripsit Innocentius III in epistola 209 ad Patriarcham Constantinopolitanum , ubi loquens de primatu Romanœ Ecclesise et raeraorans de verbis illis « Ego rogati pro te, ut non deficiat /ides tua,^ » sic deinde subdit : Ex hoc innuens manifeste quod successores ipsius a fide cathoUca nuUo iinqitam tempore deviarent, sed revocarent magis alios. . . ; per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendiJ
Idem scripsit Gregorius VII inquiens : Ecclesia Romana nunquam erravit , nec pro catholico habendus est , qui huic Ecclesiœ non conjungitur.^
Idemque senserunt plures alii Pontifices, Evaristus,^ Alexander I/^ Sixtus I,'i Pius 1,12 Victor,'^ Zephyrinus,^* Marcellus,^^ Eusebius,'" et alii quos refert Canus.^'
(1) Epist. de oppresa. Christian, n. 4.
(2) De Patriarchis, n. 5. — Can. Sacrosancta, dint. 2S.
(3) Can. Omnes. dist. S2 (4) Ibid. (5) Act. 5.
(6) Luc 22. o2. (7) Eptstoiar. l. 2. epist. 20.9.
(8) Libellus « Dictatus , " Can. 22 et 26. {et apnd Petitdidier , De Auctorit. et Infallibillt. Suinmor. Pontif. c 7)
(9) Ad Episcopos African. (10) Ad omnes orthodoxos. (11) Ad universas Ecoles, (12) Ad ttniversos Christt/ldel. {13) Ad Theophil. Alexandrin. (14) Ad Episcopoi Sicitieyis.
(15) Ad Episcopos Antiochenœ Prov.
(16) Ad Episcopos Tuscliv et Campaniœ. (17) De Lacis theol. i. 6. c. 4.
658 APPKNDIX lî. DISSERTATÎO DE ROM. PONTIK.
Eamdem sententiam de infallibilitate pontificiarum deflnitionum , prseter Concilia Chalcedonense, Lugdunense, et Florentinum, supra relata,* confirmavit Svnodus VIII, ubi loquendo de auctoritate Sedis Romante, sic Patres fassi sunt : In qua est intégra et vera christianœ religionis soUditas ; promittentes etiam non consentientes Sedi Apostolicœ, eorwn nomma inter sacra nonrecitanda esse niysteria.^
Idem habetur in Concilio œcumenico Viennensi (ut refertur in Clementinis), ubi dictum fuit : Duhia fidei declarare ad Sedem dumtaxat Apostolicam pertinere.^
Alia plura clarissiraa testimonia referuntur a Cano,3quibus Roman» Ecclesiae comprobatur auctoritas.
Scribit pater Petitdidierus, loco supra relato,'' historiis satis corapertum haberi quod nullus vel fere nullus hsereticus Conciliorum judicio unquam acquievit ; contra vero, plures eorum judicio Pontificis acquieverunt, cum ipse illis prsesto occurrerit. De csetero, primis • Ecclesige scpculis, plures errorum contra fidem satores, semper ac a Romanis Pontificibus damnati fuerunt, statim ut bœretici, nullo expectato Ecclesise consensu, ab omnibus habiti sunt. Sic accidit anno 150, cum Valentinus damnatus fuit ab Hygino; anno 215, Montanistse a Zephyrino; anno 390, Jovinianus a Siricio ; anno 416, Pelagius ab Innocentio I. Unde ipsimet' Gallise episcopi in litteris ad Innocentium X missis, postquam Pontifex ille jansenianas propositiones proscripsit, ita scripsere : Non solum ex Christi Domini pollicitati07%e Petro facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum,... judicia pro sancienda régula fidei a Summis Pontificibus lata, super episcoporum consvMatione, divina ceqiie ac summa per imiversam Ecclesiam auctoritate niti, cui christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis obsequium, prœstare teneantur.^ Definitionibus ergo Pontificis, priusquam fidelium accédât consensus, ipsi obsequium ex ofiBcio prsestare tenentur.
Ita igitur firme tenuerunt omnes antiqui ; sed eadem, scribit Bellarminus loco supra citato,''' est hodie sententia cunctarum natio-
(1) Act. •/. — Labb. t. 8. col. 989.
(2) Clementinar. Fidei cath. de Summa Trinit.
(3) JDe Locis theol. l. 6. a. 6.
(4) De Auctorit. et Infallibilit. Summor. Pont. c. IÎj.
(5) Epist. iîijul. ieaS. (6) De Rom. Pontif. l. i. c. 2.
{*) Pau- 047 et 64 S.
§ I. DE INFALUBILITATE PAP.B. G59
num, sola Gallia excepta. Eamdemque ubique receptam esse scribit Benedictus XIV, in epistola data ad Inquisitorem generalem Hispaniarum, die 13 julii 1748, ut refert Billuart.i Quamvis auteni (ait pater Petitdidierus,2) ob caliginem offusam ex dictis a Gersone et cardmali de Alliaco, qusedam Universitates Germaniai et Poloniae ahud senserint, postea tamen omnes in infallibilitatem pontifioiarum detinitionum consenserunt; ita ut hodie nuUa Universitas nullusque theologus extra GalUam reperiatur, qui infallibilitatem Pap» ejusque supra Concilia auctoritatem non tueatur. Imo Augustinus Triumphus, Academiae Parisiensis doctor,^ non obstante Gersonis auctoritate, asserere non dubitavit hseresim esse Pontifici aliquid de fide decernenti non adhaerere.
RKSPONDKTUR OBJECTIOSIBUS.
Objiciunt adversarii plures Pontifices in fidei judiciis errasse. — Sed facili negotio nos ab hac oppositione possemus expediri, generaliter respondendo cum Cano^ et Bellarmino,^ quod ii Pontifices qui errasse adducuntur, non ut universales Ecclesiae doctores, sed tantum private locuti fuevint, ut ex historiis patere demonstrant. Sed, ne ex aliquibus gestis quse passim et jactanter, sed nimis discerpta ab adversariis adducuntur, quis forte decipiatur , nobis ad singula libet respondere.
I. — Objiciunt quod Liberius Papa Arianse hseresi non dubitaverit subscribere.
In hoc autem sciendum quod cum Liberius prinium ad Mediolanensi conciliabule subscribendura reluctai'et, in exilium a Constantio imperatore fuit expulsus, ac in ejus locum ab Arianis suffectus fuit Félix II. Indeque Ariani in conventu Sirmiensi novam fidei formulam prodiderunt, in qua dolose dixerunt Filium Patri similem in substantia. Huic Liberius, tsedio exilii victus, imprudenter subscripsit; ob quam rem ab exilio revocatus Romam devenit, sed a Romanis ob
(1) /n S. 2. De regulis fldei, dissert. 4. a. 5. § 1.
(2) De Auctorit. et Infallibilit. Summor. Pontif. c. tS. § 5.
(3) De ecclesiast. Potest. q. 10. a S. [41) De Locis. theol. l. 6. c. 8.
(5) De Rom. Pontif. l. 4. c. S. et seq.
660 APPENDIX ir. UISSEKTATIO DK ROM. POM'IF.
hujusuioJi ila-'-itium aversis rejectiis fuit , et in ejus locum Félix advocatus, qui postmoduni ob suam constantiam in abjicienda Ai-ianorum formula damuatus, capite plexus est. At Liborius, Felice defuucto, cum 2-esipuisset eamdemque formulam damnasset, denuo Pontifex estacclamatus. Liberii itaque privatus lapsus, cain ipse noa ex cathedra docuerit, nostram non infirmât sententiam.*