CAP. II. PROBATUR EX ALIIS SCRIPTURIS. § I
proclamant : Sanctus Gregorius Nyssenus : Ille (Petrus) quem Dominus apostolici chori principem designavit ; ^ Sanctus Ephrem : Princeps et vertex Apostolorum Petrus ;^ Sanctus Basilius : Beatus ille Petrus omnibus discipulis prœlatus ; ^ Sanctus Gregorius Nazianzenus : Petrus Apostolorum princeps ,* et alii plurimi; quapropter in Concilio Ephesino dictum fuit : Beatissimus Petrus, Apostolorum princeps et caput, fideique columna, Ecclesiœ Catholicœ fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo... Claves regni accepit.^
Praeterea advertendum , ut supra innuimus, Apostolis aequalem illam potestatem colla tara fuisse per singulare privilegium, quae ideo Ciim ipsis extincta est. Unde falsum est episcopos, tamquam Apostolorum successores, quoad potestatem Clavium œquales esse Pontifici ; dicuntur ipsi quippe successores Apostolorum quoad ordinem et caracterem, non vero quoad potestatem et jurisdictionem quam Apostoli habebant. Profecto episcopi etiam positi sunt a Spiritu S&ncio regere Ecclesiam Dei, ut dicitur in Actibus Apostolorum ; ' sed ipsi tamquam membra pro uniuscujusque portione Ecclesiam regunt, Papa vero tiimquam caput, cui totius Ecclesiae regimen est commissum. — Sed haec res melius infra elucidabitur.*
Objicit quidam Febronii socius Christum non dixisse Petro : Tibi do Claves regni cœlorum , sed tibi dabo. Unde infert quod Petro Glaves tantum promissse fuerint, sed omnibus Apostolis post resurrectionem Salvator dixit : Qucecumque alligavc^ntis , etc.,'' ut supra: unde ait Claves non soli Petro, sed toti Ecclesise fuisse traditas. — At respondetur non decuisse quod Christus, dum adhuc vita hic fungebatur eratque visibile Ecclesia? caput, Claves traderet Petro, eumque suum vicarium consfitueret ; sed quod id eflfectum haberet, cuui Doniinus jam ascendisset ad cœlos, et mundo invisibilis factus esset ; et ideo dixit : Tibi dabo Claves, et non tibi do. Cseterum nequit in
(1) Lawiat. 2. in S. Steph. (2) Le Conipunct. serm. 4.
(3j De Judic. Dei, proœm.
(4) Poemat. l. 2. sect. 1. n. 12. De seipso et episc. vers. 222.
(5) Act. 5. — Labb. t. 5. col. 626. (6) Act. 20. 28. (7) Matth. 18. 18.
(*) Cap. Vir
540 APPENDIX I. — VINDICI^, ETC.
dubium revocari quod sicut confessio Pétri singularis fuit : Tu es Christus Filius Dei vivi, ita pariter singularis fuit promissio Clavium ipsi facta, volens Christus singularem illam Pétri confessionem doao Clavium remunerare, prout declararunt Patres supra relati.* Quibus adde Saactum Augustinum dicentem : Petrus Apostolus, qiii, ïibi dixit : « Tu es Christus, Filius Dei vivi, » tam beatus a Domino appellatus est, xit Claves regni cœlorum accipere mereretur ^
Maxime ponderanda sunt verba scripta a Sancto Francisco Salesio, in quodam suo sermone : Hœreticorum ministri omnem lapidem movent ut nos avertant ab obedientia quœ debetur vicario Christi. Dixerunt Sancto Petro promissio7iem a Domino factam nomine totius Ecclesiœ, sic ut nuUum privilegium peculiare concessum fuerit ipsiiis personœ. Si hoc interpretandi modo non pervertatur Scriptura nunquam ab aliquo in alienum sensum detorquebitur.^ Praeterea sapienter sanctus animadvertit quod Dominus immédiate antea jam de Ecclesia iocutus fuerat, dicens : £Jt Portœ inferi non prœvalebunt adversus eam. Unde arguit : Si Christus Ecclesiœ immédiate Claves tradere voluisset, dixisset : « Et dabo illi Claves. » Sed dixit : « Dabo tibi. « 3 Ergo principaliter Petro tradidit Claves, ut illarum potestas aliis deinde Ecclesise ministris communicaretur.
§ II
TEXTCS : X ROGAVI PRO TE, ETC. •
Adest in Evangelio ■ Sancti Lucse alius textus, quo probatur infallibilitas Romani Pontificis plurium Sanctorum Patrum auctoritate : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuosA
Dicimus hoc loco Christum rogasse pro Petro, ne in ipso aut ejus successoribus Pontificibus unquam fides deficeret. Febronius ait Salvatorem hic non rogasse pro Petro tamquam Ecclesise rectore, sed pro ejus particulari persona, ne in communi aliorum discipulorum
(1) Contr. Gaudenl. Donat. l. 1. c. 31. (2) Controverses, dise. 32.
(3) Ibid. (4) Luc. sa. SI et 52.
(*) Cap. I, pag. 533 et seq.