CAPITULUM III
PROBATUR SUPRKMA PAPyE POTESTAS ALIO TEXTU : « PASCE OVES MEAS. "
Habetur in Evangelio Joannis , quod Christus Dorainus prias interrogavit Petrum : Simon Joannis, amas m,e plus his? Respondit Petrus : Etiam , Domine, tu sois quia amo te. Dominus eamdem replicavit interrogationem, et Peti'us idem responsum dédit. Deinde dixit Petro : Pasce agnos meos ; et tertio eum interrogavit : Amas me? Denique dixit ei : Pasce oves meas.^ — Per verbum pasce intelligitur omne ofRciura pastorale, quod non solum est cibum praebere, sed ducere, prseesse, corrigere, et castigare. Ex toto autem verborum contextu diserte apparet officium agnorum et ovium pascendarum Petro praecipue fuisse collatum.
Febronius fatetur quod Patres ex hoc textu Joannis agnoverint praecipuum aliquid Petro pree reliquis Apostolis ob ejus charitatem in Christum fuisse collatum, nempe primatum in Ecclesia : Unde m,agis declaratur (sunt ejus verba) Ecclesiœ cœtibus prcesidendi jus fuisse huic Apostolo concessum.^ Verumtamen, quamvis Petrus (ait Febronius) sit primus lapis ex miaisterialibus, tameu est sicut alii Apostoli una ex vivis pétris, nec doctrina ejus est certior quam reliquorum. Et salva praeeminentia Pétri, ovium cura seque immédiate reliquis discipulis a Christo tradita fuit, ejusque succossoribus episcopis, qui communem pastoris, quam Papa, qualitatem in Ecclesia habent, prout ipse Petrus ad presbyteros suos scripsit : Pascite qui in vobis est gregem Dei.^ — Addit Febronius : Contineat de relique verbum, « pascendi » Petro {suppone etiam soli) dictum quantamcumque auctoritatem et potestatem f non repugno ; hoc contendo,
(1) Joan. 21. 1o. (2) Loc. cit. c. 2. § -/. (3) /. Petr. 3. S.
CAP. Iir. PROBATUR ITERUM EX SCRIPTURIS. 545
nuUam verbo « pascendi » inesse quœ non œque, imo amplhis, contineatur illis Christi dictis ad omnes Apostolos : « Sicut misit me Pater, ita ego mitto vos ; ^ » item his : « Euntes ergo docete omnea gentes.^" ^
At quod dicit Febronius, minime concordat cum textu Joannis. Primo dico : una cum Petro ibi erant alii discipuli ; cur Dominus dixit Petro : Pasce, et non aliis : Pascite oves meas ? — Secundo adverto Christum ibi dixisse : Simon Joannis, amas me plus hisf Ergo illud pasce non omnibus Apostolis, sed soli Petro dictum est. — Insuper verbum pasce importât Petrum tune primum pastorem ovilis Christi fuisse constitutum, ita ut cum alibi Christus aliis discipulis dixerit : Ego mitto vos, etc. Euntes docete, etc., haec omnia intelligenda ut ipsi primo et principali pastori subesse deberent. Et sic pariter intelligendum illud : Pascite qui in vobis est gregem,* nempe cum subordinatione primo pastori Petro et ejus successoribus ; quamvis enim plures sint pastores et plures grèges, omnes tamen unum sunt ovile primo pastori subjectum, qualis est Romanus Pontifes. Sunt quidem pastores omnes episcopi et curam habent pascendi agnos Christi, sed tara agni quam oves (scilicet fidèles et episcopi) uno pastori subjacent.
Noster Febronius hanc distinctionem deridet, vocans eam imaginariam et noviter adinventam,^ sed eam tradunt Sanctus Eucherius, Sanctus Bernardus, Sanctus Ambrosius.
Sanctus Eucherius scripsit : Prius agnos, deinde oves commisit ei, quia non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constitua. Pascit igitur Petrus agnos, pascit et oves ; pascit filios, pascit et matres ; régit et subditos et prœlatos. Omnium igitur pastor est . quia prœter agnos et oves in Ecclesia nihil est.^ Episcopi particularium gregum pastores sunt, unusquisque sui, prout scripsit Sanctus Petrus : Pascite qui in vobis est gregem;'' sed Papa est totius Ecclesise pastor.
Audi Sanctum Bernardum scribentem ad Eugenium III : Sunt et alii gregum pastores ; habent illi s ibi assignatos grèges, singuli singulos; tibi universi crediti, uni unus ; nec m.odo ovium, sed et pastorum;
(1) Joan. 20. 21. (2) Matth. 28. 19. (3) Loc. cit. c. 1. §o.
(4) I. Petr. 5. 2. (5) Loc. cit. c. 1. § J.
(6) Serm. in Vigil. S. Petrt. (7) /. Petr. 5. 2.
546 APPENDIX I. — VINDICI.E, ETC.
tu unus omnium pastor.^ Eodem loco addit Sanctus Bernardus : Cui, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum, sic ahsolute totcç com.tnissœ sunt oves ? « Si amas me, Petre, pasce oves meas. « Quas t illius vel illiiis populos civitatis aiit regionis? « Oves m,eas, » inquit : nihil excipitur, uhi distinguitur nihil. ^
Idem siguificavit Sanctus Ambrosius scribens : Et jam non agnos, ut primo guodam lacté vescendos, nec ovicidas, lit secundo, sed oves pascere jubetur, perfectiores ut perfectior gubernaret.^
Idem sentit Sanctus Epiphanius : Hic est qui audivit : « Pasce oves meas, » cui concreditum est ovileJ
Sanctus Joannes Chrysostomus in hune locum : Aliis omissis, Petrum affatur,... fratrum ei curam committit.^ Et infra : Cum magna Dominus Petro communicasset , orbis terrarum curam demandasse, etc.^
Sanctus Maximus : ffic est Petrus, cui Christus pascendas ovicidas suas agnosque comm,endat ."^
Sanctus Augustinus : Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves; sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur.^ Et alibi pariter dixit : In ipso Petro unitatem commeyidavit ; multi erant Apostoli, et imi dicitur : « Pasce oves meas. « ^ — Hic textus multum proderit in capite YII, ad explicandam mentem Sancti Augustini.
Sanctus Léo papa : Cui cum prœ ceteris solvendi et ligandi tradita sit potestas , pascendarum tamen ovium cura specialius mandata est.^^Et'm alio loco: De toto mundo ttmis Petrus eligitur..., ut, quamvis in populum Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter régit et Christus. '^^
Theophylactus : Ovium totius mundi ovile Petro commendabat; non autem aliis, sed huic tradidit.^'^
Et idem dicunt Sanctus Cyrillus et Sanctus Augustinus, in eodem loco Joannis.
(1) De Consider. l. 2. c. 8. n. 15. (2) Ibid.
(3) In Luc. c. 24. î. 10. n. 176. '4) Ancorat. c. 9.
(5, InJoan. homil. 88. n. 1. (6) Ibid. n 5.
(7j In Natal. BB. Pétri et Pauli, serm. 1.
(8) Serm. 295. c. 4. Edit. Ben. (9) Serm. 46. c. 13. Edit. Ben.
(10) Epist. 10. c. 2. ad episc. prov. Vienn. Edit. Ballerin.
(11) Inannivers. assumpt. suœ, serm. 3. (12) InJoan. c. ult.
CAP. m. PROBATUR ITERUM EX SCRIPTURIS. 547
Idem scripsit Sanctus Thomas : Petro et ejus successoribus (Christus) plenissime (potestatem) commisit, et nuUi alli quam Petro quod suum est plénum, sed i'psi soli dédit ."^ Hinc scripsit idem Sanctus Doctor temere errare qui asserunt fidèles definitionibus Papse subesse non teneri : Petro dixit : « Pasce oves meas, etc. ; « per hoc autem excluditur quorumdam prœsumptuosus error qui se subducere nitimtur a subjectione Pétri, sv.ccessorem ejus Romanum Pontificem universalis Ecclesiœ pastoretn non recogyiosce^ites.^
Hinc apparet quantum erret Febronius dicens iilud pasce dictuni fuisse non Petro, sed Ecclesiae; qu« si est congregata in Synode œcumenica, ei subjacet Pontifex ; si autem non est congregata, sed dispersa, Pontifex est quidem illius caput, sed caput tantum ministeriale, et ideo majorera in hoc corpore aristocratico partem non habet quam alii episcopi, qui sequalem ac Papa potestatem habent, tara quoad ea qua? sunt ordinis, quam jurisdictionis ; nam œque ac Papa sunt ipsi pastores ovilis Christi tamquam Apostolorum successores.
Sed in omnibus his Febronius errât. Ait, non Petro, sed Ecclesise dictura fuisse : Pasce oves meas. Ergo Chi-istus imposuit Ecclesiae ut seipsam pasceret ? Imposuit ovili ut pasceret pastorem ? Peto : Ecclesia estne ovile Christi ? atque si Christus imposuit Petro pascere suum ovile, quomodo ovile non subjacebit Petro, sed ovile prseerit Petro ?
Episcopi autem sunt quidem ovium Christi pastores, ad partem soUicitudinis vocati, sed Pontifici' tamquam primo totius ovilis pastori principalis cura collata fuit ; unde ipsi tamquam supremo capiti omnes episcopi subesse tenentur.
Febronius dicit : Itaque Ecclesia ipsa principaliter et radicaliter obtinet potestatem Clavium , quœ ab illa in omnes ejus ministros ipsumque Summum Pontificem derivatur , et sinffulis quibusque pro sua portione communicatur.^
Sed aliter docet Sanctus Léo dicens : Quibus (sacerdotibus) cum dignitas sit communis, non est tamen ordo generalis; quoniam et inter... Apostolos in similitudine honoris fuit quœdam distinctio
(1) Opusc. contr. errores Grœcor. ch. S2. (Ex S. Cyril, in Thesaur.)
(2) Contra Oent. l. 4. c. 76. (3) Loc. cit. c. 1. § 6. n. 5. '
548 APPENDIX I. — VINDÎCI^, ETC.
potestatis ; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum, est ut cœteris prœemineret ; . . . de qua forma episcoporum quoqne est orta distinctio,... ne omnes sibi omnia vindicarent , . . . per quos ad imam Pétri Sedem universalis Ecclesiœ cura conflueret.^
Prseterea scripsit Sanctus Gregorius : Se dicit Sedi Apostolicce subjici : si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit ; cunivero culpa non exigit, om,nes secundum rationem humilitatis œquales sunt.^
Unde Zozymus impiam confusionem vocavit ut unus invadat fines alterius episcopi : Omyies admonemus ut quique territoriis suis contenu sint ; nam barbara et impia ista confusio est aliéna prœsumere.^ — Observa quse supra hoc puncto dicemus in capite VII.
Licet autem cura episcoporum particularis sit respectu ad suas particulares grèges , attamen, si aliquis episcopus oriri nosset hseresim aliquam in Ecclesia aliéna, tenetur ipse quantum potest damnum reparare , eo quod omnes episcopi tenentur quidem bono Ecclesise universalis incumbere. Si quis enim numerosum haberet gregem, iste principalem curam illius uni comraitteret pastori, sed alios quoque pastores inferiores destinaret, quorum unusquisque portionem illius gregis custodiret. Si autem aliquando eorum aliquis adverteret lupos alienis portionibus insidias machinari, certe damno occurrere teneretur, Eodem modo episcopi, cum omnes ejusdem ovilis Christi pastores sint, tenentur, quoad possunt eorumque incumbentiae convenit, Ecclesiam universalem tueri et damnum reparare.
Et hoc utique est quod Sanctus Augustinus et Sanctus Cyprianus scripserunt, ac frustra Febronius nobis opponit. Sanctus Augustinus dicebat : Cum comrnunis sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio,... spécula pastoralis , facio quod possum... ut pestilentibus . . . eorum scriptis medentia et munientia scripta prœtendam.* Et Sanctus Cyprianus inquit : Copiosum corpus est sacerdotum... unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro... gregem Christi... vastare tentaverit, subveniant cœteri;... nam, etsi pastores multi sumus , unum tamen gregem pascimus.^ Sed ex his dictis non infertur qviod Febronius infert, nempe quod omnes episcopi, tam-
(1) Epi-^t. 14. c. IL Edit. Ballerin.
(2) Epist. 1. 7. indict. 2. epist. 67. (3) Epist. ad Episc. Gall. (4) Contr. duas epist. Pelag l. i . c I .
(5; Epist. 67 (alias 68), ad Stephan. n. 3 et 4.