CAP. TII. PROBA'IUR ITERUM EX SCRTPTURIS
quam ovilis Christi pastores, in potestate sequales sunt Pontifici et ab eo independentes ; sed tantum infertur quod, ubi quidam lupus gregem Christi vastare tentaverit (ut loquitur Sanctus Cyprianus) et desit alius qui damnum reparet, quivis episcopus, ut damno occurratur, operam dare tenetur.
Distinguere autem oportet in episcopis potestatem ordinis, quae ad intrinsecum episcopatus pertinet, nempe quod episcopus valeat ordines conferre , ecclesias consecrare , sacramentum Confirmationis ministrare,et similia, a potestate jurisdictionis, quae ad externum, scilicet ad gregis gubernium, spectat.
Quoad potestatem ordinis, sine dubio omnes episcopi sequales sunt Pontifici (eam enim tam Papa quam episcopi immédiate a Christo habuerunt) ; sed non quoad potestatem jurisdictionis. Quaestio autem an potestas jurisdictionis quam habent episcopi, immédiate a Christo vel a Papa eis communicetur, est qusestio de mero nomine ; nam, etiamsi episcopi illam a Deo, non a Papa, immédiate reciperent, semper tamen recipiunt subjectam supremae potestati quam Christus Papae contulit super cunctam Ecclesiam. Quamvis igitur episcopi immédiate a Deo haberent potestatem, hoc tamen non irapedit ipsos Pontifici subesse, ut rêvera subsunt. Et ideo Summi Pontifices ab antiquis sibi reservare consueverunt dispensationes irregularitatum, impedimentorum dirimentium matrimonia, sicut etiam plurium votorum, et absolutionem plurimorum casuum, virtute illius supremae potestatis, prout Tridentina Synodus declaravit : Pontifices Maximi, lira swprema potestate sibi in Ecclesia utiiversa tradita, causas aliquas criminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare.^ Perpende verba : Suo potuerunt peculiari judicio reservare.
Hinc Facultas Parisiensis, anno 1554, plenia votis sequens decretum prodidit : Omnes et singuli magistri nostri... ipsum Romanum Pontificem ut summum Jesu Christi Vicarium et universalern Ecclesiœ Pastorem, eut plenitudo potestatis a Christo data sit,,.. fideliter et libenter agnoscunt et confitentur.'^ Gamachœus, ejusdem Kacultatis regius professor, distinguens jam in episcopis potestatem caracteris a potestate jurisdictionis, scripsit : Clarissimi theologi sustinent episcopos, etiamsi habeant potestatem caracteris immédiate a
(1) Sess. 14. De Pœnit. cap. 7.
(2) Apud Maucler. De Monarch. p. 4. l. 8. c. 6.
550 APPKNDIX I. VINDICI^, ETC.
Christo, non tamen potestatem jurisdictionis , sed hanc potius a Summo Po7itifice accipere.^ Ac prius id scripsit Innocentius I, anno 404, ad episcopos africanos : A quo (Petro) ipse episcopatus et tota hujus nominis auctoritas emersit.^
Objicit alius auctor ex adversariis Christum non dixisse Petro : Pasce oves tuas, sed : Pasce oves meas; et ex hoc infert Christum esse pastorem absolutum gregis , Petrum autem et Apostolos pastores tantum ministeriales.
Respondetur : Salvator noster, dum hic vixit, non tantum invisibilis et internus, sed etiam visibilis pastor Ecclesise et caput exstitit, et ideo dixit : Oves meas, non tuas ; cum vero postea in cœlum ascendit, mansit quidem ipse invisibilis et internus pastor Ecclesise, prosequens suse gratiae influxibus ac internis illustrationibus eam regere ; sed illi suo visibili ovili visibilem et externum pastorem reliquit Petrum, qui visibiliter dubia fidei definire posset ; alioquin tam Papa quam episcopi et sacerdotes essent superflui. Itaque Petrus, respectu Christi pastoris invisibilis, non est nisi unus ex ejus grege; et hoc est quod Sanctus Augustinus dixit (et adversarius nobis opponit) scribens Christum esse pastorum pastorem; sed, respectu ad Ecclesiam et ejus externum regimen, est supremus et visibilis pastor. Quis non videt ad regendum regnum visibile, visibili capite opus esse ?
Pergit idem auctor, et ait : Successores Pétri alia auctorltate non gaudere, nisi illa quam grex ipsis impertitur, cum, gregi collata sit facultas eligendi Pontificem. — Sed peto : adversarii non negant Papam habere saltem primatum in Ecclesia; cardinales autem habent primatum ? minime ; quomodo igitur possunt cardinales Papse conferre primatum illum quem non habent? Habent quidem ipsi facultatem eligendi Papam, sed Papa electus non jam ab ipsis, sed a Deo auctoritatem accipit. Hinc adhuc in conciliabulo Basileensi, ubi potestas pontificia tam fuit depressa, in oratione ad Patres habita dictum fuit : Hœc potestas et prœsulatus auctoritas Petro tributa fuit, non ab
(1) De Sacrant. Ordinis, c. 9.
(2) Epist. S4. Rescript, ad Episc. A fric.