SUPREMA PONTIFICIS POTESTATE
ADVERSUS JUSTINUM FEBRONIUM.
Postquam Christus Dominus opus nostre Redemptionis complevit, suam ac Sancti Spiritus assistentiam Ecclesiæ pollicitus est usque ad finem sæculorum, dicens : Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saculi.! Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.* Promisit insuper quod hæreses et hæresiarcæ (qui sub nomine portarum inferi indicantur, ut explicat Sanctus Epiphanius,*) nunquam contra Ecclesiam prevalere poterunt : Et porte inferi non prevalebunt adversus cam.4
Cum autem Redemptor noster princifalis Ecclesiæ fundator, caput, et pastor, esset ex hoc mundo discessurus, necesse fuit ut aliquod visibile caput et judicem supremum in Ecclesia relinqueret, qui ipsius gerens vices, fidei ac morum quæstiones infallibili judicio definiret, ut sic unitas fidei perpetuo servaretur, ne fideles semper in dubiis fluctuarent, si legitima deesset auctoritas qua controversie certa definitione terminari possent, et cui omnes parere tenerentur, ne contentiones et schismata christianum orbem frequenter vexarent, si Ecclesia careret uno capite et gubernatore uno, quo omnia regi debent.
Hanc necessitatem supreme potestatis, per quam eadem una fides teneatur ab omnibus litesque avertantur, omnes agnoscunt. Sed
(1) Matth. 28. 20. (2) Joan. 16. 13.
(3) Ancorat. c. 9. et Hæres. 74. n.14. (4) Matth. 16. 18.
518 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
dubium fit cuinam Christus hanc supremam potestatem et infallibile judicium commiserit? Galli hodierni tenent eam commisisse Ecclesia nomine Christi congregatæ, nempe legitimo Concilio cecumenico; attamen, sola excepta Gallia, ut testantur cardinalis Bellarminus! et Benedictus papa XIV? (ut refert Billuart®), cunctæ nationes nostram amplectuntur sententiam, nempe quod Romanus Pontifex est supremum Ecclesia caput, ac consequenter ejus judicium infallibile est. Dixi hodierni Galli; nam antiqui diverse opinati fuerunt ; Raynaldus enim, scriptor gallus,‘ asserit olim omnes unanimiter docuisse Pontificis definitiones, adhuc extra Concilium, esse infallibiles. Præterea habetur apud Mauclerum5 quod Facultas Parisiensis, anno 1530, tamquam hereticos damnavit articulos Marsilii Paduani, qui dicebat Papam esse fallibilem. Eademque Facultas, anno 1534, proscripsit eumdem errorem adversus Joannem Morandum.6 Item damnavit Marcum Antonium de Dominis ut hæreticum, quia auctoritatem Pontificis errori obnoxiam esse docebat.7 Præterea habetur apud Bulzeum eamdem Facultatem olim hæc scripsisse : Certum est Episcopum Romanum, tamquam Vicarium Christi, non habere superiorem, cum Christus non habuerit, et Ecclesiam Catholicam a se et per se fundatam Petro tamquam capiti tradidisse gubernandam. Duvallius autem, doctor Sorbonicus, anno 1712, de hac re ita scripsit: Opinionem qua Rome tenetur,.., totus orbis, exceptis pauculis doctoribus, amplectitur, et praterea rationibus validissimis cum ex Scriptura, Conciliis, et Patribus, tum ex principiis theologiæ petitis confirmatur.® Addidit : Nemo nunc est in Ecclesia, qui ita sentiat, prater Vigorium et Richerium (qui postea se retractavit), quorum si vera esset sententia, totus orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret.10
(1) De Rom. Pontir. t. 4. c. 2.
(2) Epist. ad Inquisit. gener. Hispan. 15 jul. 1748.
(3) In 2. 2. De regulis fidei, dissert. 4. a. 5.81.
(4) Corona aurea Rom. Pontir. subnot. 2. vertt. 7.
(5) De Monarchia, part. 4.1. 8. c. 6. (6) Ibid. (7) Apud d'Argentré, Collect. Judicior. t. 2. pag. 103.
(8) Hist. Universit. Parts. ann. 1396.
(9) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 4. q. 7. (10) Ibid.
Febronius! Ecclesiæ gallicanæ adjungit græcam, quam asserit in Concilio Florentino nunquam agnoscere voluisse Romanum Pontificem Conciliis superiorem, nec in suis definitionibus infallibilem. Sed ex historia patet quod super hoc puncto magna in Concilio illo fuit disceptatio ; Græci enim contendebant eorum appellationes sine patriarcharum consensu recipi a Romana Sede non posse; verum Basilius Bessarion, Niceæ archiepiscopus, medium invenit conveniendi, nempe ut in decreto synodali diceretur: Salvis privilegiis omnibus et juribus Græcorum ;? nam verbum privilegiis peculiarem significabat concessionem Græcis impertitam, quæ nullum Sedi Apostolicte præjudicium inferebat ; et ita factum est, atque concordia firmata.
Cæterum in eodem Concilio declaratum fuit, Pontificem Romanum totius Ecclesiae Caput... et Doctorem existere, et ipsi... regendi... universalem Ecclesiam a Domino... plenam potestatem traditam esse, etc.% Quibus verbis sat aperte explanatum fuit supremam et infallibilem auctoritatem in Ecclesia, non alteri quam Romano Pontifici a Christo fuisse collatam. De hoc decreto Concilii infra prolixior sermo redibit. i
Verum est quod Bessarion prius in Concilio contendit Papam Concilio subesse, sed postea se retractavit; unde a Marco Ephesino proditor Ecclesiæ suse appellatus fuit. Miror autem interea Febronium gallicanæ Ecclesiæ adjungere voluisse græcam. Si attulisset Ecclesiam græcam Basilii, Cyrilli, Chrysostomi, aliorumque Sanctorum Patrum, utique recte argueret; sed quamnam Ecclesiam adducit? Ecclesiam græcam schismaticam, quæ usque ab anno 800, cum se a Romana Ecclesia sejunxit, plurimos errores adoptavit, et in apertum schisma lapsa est; neque prius Romane Sedi bellum gerere destitit, ut ait Bellarminus, 4 quam a Turcarum imperatore oppressa religionem et dignitatem amisit.
Adjungit etiam Febronius Ecclesiam africanam, tempore quo illa auctoritate Sancti Cypriani innixa, noluit acquiescere sententiæ Ste-
(1) De Statu Ecct. et legit. Potest. Rom. Pont. lb. singut. c. 1. $ 10. (2) Concit, Florent. Decret. Unionis.
(3) Sess. ult. Defin. — Lab». t. 13. col. 4467.
(4) Præfat. in libros de Summo Pontif.
520 APPENDIX 1. — VINDICLÆ, ETC. |
phani papæ, qui hæreticorum rebaptizationem prohibuit. Sed huic Sancti Cypriani historiæ, quæ toties ab adversariis nobis obiicitur, plures a nostris responsiones redduntur, quas superfluum est hic adducere; sufficit hic referre duas Sancti Augustini dictiones super hac re; ipse scripsit! Cyprianum peenituisse postea erroris et mutasse sententiam, licet retractatio non inveniatur. Item scripsit : Hanc culpam Cypriani falce martyrii fuisse facile purgatam.** Dixit facile, quia Sanctus Augustinus culpam illam tantummodo venialem reputavit. Pariter Sanctus Gregorius Nazianzenus Sanctum Cyprianum de errore illo non excusat, dicens quod interdum morbus etiam preestantissimos viros attigit.
Febronius hoc modo adjungere potuisset etiam Ecclesiam asiaticam, tempore quo restitit Victori papæ, præcipienti ut pascha non in quartadecima luna, sed in subsequenti dominica celebraretur. Tamen episcoporum aliquorum contumacia nequit probare Papam nec etiam super Ecclesias particulares auctoritatem habere, dum ipsemet pater Natalis Alexander ,$ unus ex maximis oppugnatoribus pontificiæ potestatis, fatetur omnes christianos Romano Pontifici obtemperare teneri.
Præterea in Concilio Nicæno I dictum fuit Pontifici datam esse potestatem in omnes populos, et super universam Ecclesiam.* Item Concilium Florentinum declaravit ipsi regendi Ecclesiam plenam potestatem traditam esse. Ex his nos papistæ, seu Papæ adulatores, ad captandam Pontificis benevolentiam, ut ab adversariis calumniamur, deducimus et recte (ut infra videbimus,) hanc potestatem plenam extendi ad Ecclesiam tam dispersam quam congregatam ; sed Febronius adhuc super Ecclesiam dispersam vult Papam hac potestate carere.
Adjungit quoque Ecclesiæ gallicanæ Ecclesiam moguntinam, quan
(1) Epist. 93. c. 10. n. 38. ad Vine. Rogatist. Edit. Ben.
(2) De Bapt. contr. Donat. t. 1. c. 18.
(3) Hist. soec. XVet XVI. dissert. 4. (4) Can. 39. (Colt, reg. t. 2.) (5) Sess. ult. Defin. — Labb. t.13. cot. 1167.
(*) Hiec verba non sunt proprie D. Augustini, qui tantum ait : Passionis falce purgatum est (loc. cit ); ca tamen integra servavimus ob subsequens S. Alphonsi commentarium, quod huic Bellarmini sententiæ consonat : « Beatus Augustinus c'are docet Cyprianum venialiter solum peccasse, et salva cartiate, et ideo falce martyrii facile purgatum. » (De Rom. Pontif. 1.4. c. 7.) Editor.
(ut ait constare ex actis) Basileensis Synodi decreta acceptavit. Hujusmodi acta ad me nunquam pervenere; cæterum, quidquid sit de Ecclesia moguntina, certum est nullam aliam Ecclesiam præter gallicanam decreta Concili Basileensis adversus pontificiam potesta. tem approbasse.
Cæterum errat Febronius asserens Ecclesiam gallicanam semper adhsesisse sententiæ, quod Papa subsit Concilio ; oppositum ostendunt Charlas,! cardinalis de Aguirre,? et pater Serry.* Episcopi Gallie in actu generalis conventus anni 1625, dixerunt : Episcopi reverebuntur Papam, caput visibile universalis Ecclesiæ, supra quod Christus Jesus Ecclesiam suam fundavit, tradendo ei Claves coli cum infallibilitate fidei, etc.t** Et in conventu anni 1653, in causa Jansenii, 31 episcopi scripserunt ad Innocentium X, inter alia verba, hæc : Judicia pro sancienda regula fidei a Summis Pontificibus lata,... divina @que ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti, cui christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis obsequium prarstare teneantur.® Unde Duvallius scripsit : Velint nolint adversarii, liquido constat veteres Ecclesiæ Gallicanæ proceres hanc in Summis Pontificibus infallibilitatem semper agnovisse; eosque qui veritatem hanc impugnare conati sunt, a ducentis aut circiter annis, quibus in Ecclesiam horrenda schismata irruerunt, corpisse.8 Item Balutius in Vita Petri de Marca,? testatur quod Petrus in ultimo suo opere infallibilitatem Papæ strenue defendit.
Sed audiamus quid proferat doctissimus Melchior Canus in suo celebri opere De Locis theologicis, de iis qui contra Pap infallibili. tatem decertant : Nos autem communem catholicorum sententiam sequamur,... (quam) Sacrarum etiam Litterarum testimonia confirmant, Pontificum decreta finiunt,... Conciliorum Patres affirmant,
(1) De Libertatib. Eccles. Gattic, 1. 8. c. 14.
(2) Defensto Cathedra Petri.
(3) De Rom. Pontif. dissert. dupter. — Append. de mente Eccl. Galtic. (4) Monita conventus ad Dominos Archtepisc. et Episc. regni, n. 137. (5) Epist. 15 jul. 1653.
(6) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 2. (7) Num. 52.
(*) Hoc documentum gallice editum fuit, cujus textum vide supra, page 193. Editor.
522 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
Apostolorum traditio probat, perpetuus Ecclesiæ usus observat.! Et deinde hæc notabilia verba subdit : Sed queæris : Eritne hæreticum asserere Romanam Ecclesiam degenerare quoque ut cateras posse, et Apostolicam etiam Sedem a fide posse Christi deficere?... Hieronymus? profanum et perjurum dicit, qui... Romana Sedis fidem non fuérit secutus.... Atque Cyprianus idem: « Qui Cathedram Petri, inquit, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia esse non confidat....3 n Concilium Constantiense illos esse hæreticos judicavit, qui Romano Ecclesiæ fidei et doctrinæ refragarentur. IMud postremo addam : cum ex traditionibus Apostolorum ad èvincendam heresim argumentum firmum certumque trahatur, constet autem... Romanos Episcopos Petro in... fidei magisterio successisse ab Apostolis esse traditum, cur non debebimus assertionem adversam tamquam hæreticam condemnare? Sed... nolo Ecclesia judicium antevertere.... Illud assero, ac fidenter quidem assero, pestem eos Ecclesia, ac perniciem afferre, qui aut negant Romanum Pontificem Petro in fidei doctrinæque auctoritate succedere, aut certe adstruunt summum Ecclesia Pastorem, quicumque tandem ille sit, errare in fidei judicio posse. Utrumque scilicet haeretici faciunt; qui vero illis in utroque repugnant, hi in Ecclesia catholici habentur.4
Hucusque Canus, ejusque dictis valde consonat famosa sententia Sancti Cypriani : Neque enim aliunde hæreses oborta sunt..., quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus judex vice Christi cogitatur.> Idque nimis verum est; nam, sublata infallibilitate circa res fidei a Pontifice Romano, nullum suppetit medium (ut infra videbimus, ) ad hæreticos convincendos. Ac ideo illi qui pertinaciter Pontificum definitionibus restiterunt, prius schismatici, postea heeretici effecti sunt.
Ait Febronius quod suprema Pontificis potestas, qualem nos sustinemus, tenet hæreticos ne Catholicæ Ecclesiæ adhæreant. Sed errat; non suprema Papæ potestas, sed libertas conscientiæ, sensuales delectationes, divitiarum concupiscentia, et superbia, tenet eos a nostra Ecclesia segregatos ; ipsi enim nihili faciunt auctoritatem tam Papæ, quam Synodorum, in quibus potestatem supremam residere Febronius adstruit. Præsertim Lutherus memorabile de hoc exemplum porrexit ;
(1) De Locis theol. 1. 6. c. 7. (2) De nomine Hypostasis ad Damas, (3) De Unit. Eccles. c. 4. (4) De Locis theot. 1. 6. c. 7. (5) Epist. 53, ad Cornet.
nam prius a sententia sibi contraria data a Facultate Sorbonica ipse appellavit ad Papam; postea a Papa non bene instructo (ut aiebat) . appellavit ad Papam instructum; postea a Papa instructo ad Concilium generale ; postea demum a Concilio ad seipsum. Et idem pluries accidit quod hæretici, non acquiescendo pontificiis definitionibus, nec decretis Conciliorum acquieverunt.
Justinus Febronius, qui Gallis arcte se conjunxit, plurima adversus pontificiam potestatem eructat, ac plures quæstiones movet, et omnes contra Pontificem resolvit: sed, illis omissis, circa quas non deerit qui Febronium confutabit, mea tantummodo refert supremam Papæ ab ejus oppositionibus ac sophismis vindicare auctoritatem, quæ necessario debet esse munita privilegio infallibilitatis ; minime enim suprema esse posset, nisi etiam infallibilis esset. Quapropter de hoc principali puncto his agam; nam, posito quod Pontificis auctoritas in Ecclesia est suprema et infallibilis, omnes cessant queestiones et evanescunt.