II. — Probatur ex ConciLus cecumenicis, et
1° Ex Concilio Chalcedonensi, ubi (ut refert Divus Thomas?) habetur : Omnia ab eo (scilicet Papa) definita teneantur tamquam a Vicario Apostolici Throni. In eodem Synodo, cum legeretur epistola Divi Leonis, dictum fuit anathema iis qui ita non crederent.8 Deinde ibidem Patres Concilii Pontificis doctrinam ut beati Petri amplexi sunt, et universa Concilii dogmata petierunt Sedis Apostolica auctoritate firmari.?
2° Ex Concilio Lugdunensi cecumenico habetur : /psa quo Sancta Romana Ecclesia summum ... principatum super universam Ecclesiam obtinet, quem se ab ipso Domino in Beato Petro, cujus Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine, rece-
(1) Act. 3. Apud Beliarm. De Rom. Pontif. 1. 4. c. 10.
(2) Loc. cit.
(3) Apud S. Thom. Catena aurea, in Matth. 16. 48.
(4) In Matth. 16.48. et apua Betlarm. De Rom. Pontif. 1. 4. c. 3. (5) Luc. 22. 32. (6) In Luc. 22. 32.
(7) Contra error. Græcor. c. 32. (8) Act. 2.
(9) Act. p.3.c. 2.
pisse... recognoscit ;... sic et si quæ de fide subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri.\
3° Ex Concilio Florentino, ubi sic legitur : Definimus Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et... successorem esse Beati Petri,... totiusque Ecclesiae Caput, et Christianorum Patrem et Doctorem existere, et ipsi in Beato Petro regendi Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis cecumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur.® Si ergo certum est Papam esse totius Eeclesiæ Doctorem, certum quoque tenendum ipsum debere esse infallibilem, ne Ecclesia a suo magisterio aliquando decipi possit.
4° Accedit Concilium Viennense, XV generale, sub Clemente V, ubi sic sancitum fuit : Dubia fidei declarare, ad Sedem dumtarat Apostolicam pertinere.3