I. — Nostra conclusio probatur ex ScRIPTURIS, et præcipue
1° Ex illa Matthæi : Tu es Petrus, et super hanc petram adificabo Ecclesiam meam, et Porta inferi non prevalebunt adversus eam.* — Natalis Alexander? pro petra explicat Ecclesiam; sed inepta interpretatio, quae ineptum redderet sensum, nimirum (ut ipse intelligit) super hanc Ecclesiam ædificabb Ecclesiam meam. Attamen ex ipso sensu patet quod totus sermo dirigitur ad Petrum : communiter Sancti Patres, ut Basilius,* Cyprianus, Chrysostomus,5 Hilarius,6 Tertullianus,7 Epiphanius,8 et Origenes® (apud Josephum Baronium, !) dicunt nomine petræ intelligi Petrum.
Et signanter Sanctus Basilius ait de Petro: Quoniam fide præstabat, Ecclesia... ædificationem suscepit.!!
Et Sanctus Leo : Tantum in hac fidei sublimitate complacuit (Petrus Christo), ut beatitudinis felicitate donatus, sacram inviolabilis petra acciperet firmitatem, supra quam fundata Ecclesia Portis inferi et mortis legibus prævaleret.\?
Item Sanctus Cyprianus dicit : Primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et Cathedra una monstretur.\3 Et alibi adversus Novatianos, post verba : « Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., » et « Pasce oves meas, » subdit : Super illum unum ædificat Ecclesiam, et illi pascendas mandat oves suas.l4
Item Sanctus Leo ita Christum loquentem Petro repræsentat : Cum ego sim inviolabilis petra..., tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut qua mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia.!5
Et id magis patet ex Concilio Chalcedonensi, Actione 3, ubi dicitur :
(1) Matth. 16. 18. (2) Sec. XVet XVI.diss. 4. a.f.n. 12. (3) Contr. Eunom. 1. 2. (4) De Unit. Eccl. c. 4. (5) Serm. de Prem. Sanct. (6) In Matth.c. 16.
(7) De Præscript. c. 22. (8) Ancorat. c. 9.
(9) In Exod. homil. 5. (10) Contr. Piccinin. diss. 2. c. 3. (11) Loc. cit. (12) Homit. de Transfig.
(13) De Unit. Eccl. c. 4. (14) Ibid.
(15) In annivers. assumpt. sue, serm. 3. c. 2.
$ 1. DE INFALLIBILITATE PAPÆ. 647
Appellat Petrum petram et crepidinem Ecclesia Catholicæ.! Hine addit Bellarminus : Catholici docent hac metaphora significari Petro esse commissum regimen totius Ecclesia, et præcipue circa fidem ; petra enim fundamentali hoc est proprium, totum adificium regere et sustentare.?
Accedit Sanctus Cyrillus Alexandrinus dicens : Secundum hanc promissionem, Ecclesia Apostolica Petri ab omni seductione hæretica ... manet immaculata,3
Si itaque hujusmodi ædificium est Ecclesia, adversus quam inferi prevalere non possunt, ut illa non possit ruere, necesse est basem ejus et fundamentum neque destrui posse, ne, destructo fundamento, tota domus corruat. [deo Origenes in hoc loco dicit : Si pravalerent (inferi) adversus petram in qua fundata Ecclesia erat, contra Ecclesiam etiam pravalerent.4
2° Probatur quoque ex Luca: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. °
Ex quo pariter textu affirmat Maldonatus auctores collegisse Pontifices esse perpetuo infallibiles.