‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 119 sur 138 · IV. — Probatur ex ipsa SCHOLA GALLICANA · texte numérisé non relu

IV. — Probatur ex ipsa SCHOLA GALLICANA

Falso enim nobis objicit Hottingerus hæreticus, dicens : « Gallia universa a Vobis dissentit; » quandoquidem asserit Milante? paucos esse Gallos qui Romani Pontificis infallibilitatem contendunt, respectu ad Gallos nobiliores qui illam propugnant, præsertim Petrus Matthæi, Spondanus,8 disserens in decretum Constantiense, et Boyvinus.?

Idem aliquando docuit Gerson dicens : Tandem ex his dicere possumus quod plenitudo potestatis ecclesiastica... a Christo collata est Petro, sicut Vicario suo, pro se et suis successoribus.!° Ita scripsit hic doctor in præfato loco. Cæterum nulli dubitandum quod Gerson, ut ait

(1) De Unit. Ecct. c. 4. (2) Epist. 14. Edit. Ben. (3) Epist. 1. 2. ep. 69. Edit. Ben. (4) Serm. 131. Edit. Ben (5) 2. 2.9. 11. a. 2. ad 5.

(6) Summ. theot. q. 1. a. 3. d. 3.

(7) Super Propos. 29. ab Atex. VIII damn. Ererc. 19. (8) Annat. ad ann. 1415. n. 16.

(9) Theot. Scot. t. 4. de Concord.

(10) De Potest. ecclestast. consia. 10.

pater Victoria, per omnia fuit infestus auctoritati Summorum Pontificum, et multos alios infecit suo veneno; parum enim differt a schismate ejus sententia de auctoritate Papæ.!

Idem statuere conati sunt episcopi Gallicani antiqui, anno 1625.* et in Concilio generali Lugdunensi II, ubi pre cæteris numerabantur episcopi Galli, qui Græcorum confessionem acceperunt, scilicet, quod Sancta Romana Ecclesia plenum principatum obtineret super universalem Ecclesiam, etc., ut infra referetur. Et quamvis Universitas Sorbonica (ortum agnoscens a Roberto Sorbon, ex anno 1253, confessario Sancti Ludovici, erectaque, anno 1290, in Universitatem), contrarie fuerit sententiæ, hoc tamen accidit tantum ex tempore Concilii Constantiensis opera Gersonis et Almaini, qui, in eadem Universitate adscripti, ad comprimendum trium Pontificum schisma, ad Concilium, tamquam ad judicem superiorem et in hujusmodi casu necessarium, causam deferendam existimarunt. Novissimi vero Sorbonici, non attendentes quod ipsorum majores de Papa dubio sint locuti, eorum innixi auctoritati, dixerunt judicium Romani Pontificis non esse infallibile, nisi Ecclesiæ, sive generalis Concilii, consensus accedat.

Cæterum, ante Concilium Constantiense et Basileense, advertit Raynaldus, scriptor Gallus, omnes theologos anteriores unanimiter docuisse definitiones pontificias, etiam extra Concilia, rem facere de fide. Imo habetur apud Mauclerum,4 quod Facultas Parisiensis, anno 1530, damnavit tamquam hæreticos articulos Marsilii Paduani, dicentis Romanum Pontificem esse fallibilem. Et anno 1534 (ut apud eumdem Mauclerum5), damnavit eumdem errorem contra Joannem Morandum.

Item Duvallius, doctor Gallus, qui scripsit circa annum 1712, refert consuetudinem fuisse Facultatis Parisiensis, ut ab ea laureati protestationem nunquam Ecclesiæ Romane contradicendi præmitterent. Idem auctor refert ipsam Facultatem damnasse ut hæreticum Marcum Antonium de Dominis, quia docebat Pontificis auctoritatem esse fallibilem. Ideo præfatus Duvallius, quamvis ejusdem Sorbonæ

(1) Relect. theol. relect. 4. pr. 4.

(2) Monita conventus ad Dominos Archiepisc. et Episc. regni, n. 137. (3) Corona aurea Rom. Pontif. subnot. 2. verit. 7.

(4) De Monarchia, p. 4.1. 8. c. 6. (5) Ibid.

(6) De supr. Rom. Pontif. Potest. p.2. q. 1.

$ I. DE INFALLIBILITATE PAPA. 651

doctor, loco citato non dubitavit sic scribere : Opinio quæ Romæ tenetur, vacat omni temeritate, cum totus orbis, exceptis pauculis doctoribus, eam amplectatur, et praterea rationibus validissimis cum ex Scriptura, Conciliis, et Patribus, tum éx principiis theologiæ petitis, confirmetur.! Et dicit : Nemo nunc est in Ecclesia qui ita sentiat, prater Vigorium et Richerium, quorum si vera esset sententia, totus orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret,® Propterea addit quod opinio de prælatione Conciliorum auctoritati Romani Pontificis, a temeritate inobedientiæ vix potest excusari; fovet enim ut plurimum inobedientiam, et dissidia multa magnosque tumultus semper in Ecclesia excitavit.3

Hinc videre est apud Troila4 et apud Milante® quot Concilia provincialia Gallicana plauserint Pontificis infallibilitati. Synodus ipsa Parisiensis anni 1625 ecce quid sensit : Hortamur igitur episcopos omnes ut Sanctam, Apostolicam Romanamque Ecclesiam, utpote ex Dei sponsione infallibili,... Ecclesiarum matrem....6 Et infra, loquens de ipso Romano Pontifice : Is enim successor est Petri, super quem Christus Jesus Ecclesiam fundavit; quando illi Claves regni cœlorum et donum infallibilitatis in causis fidei reliquit...,7*

Valde autem notandum id quod episcopi Galliarum (ut refert Milante,*) in obsequium Bullæ ** quam Innocentius X emanavit in confixione jansenianarum thesium, ad ipsum scripserunt ; et inter cætera verba hæc : Beatissime Pater, optata pervenit ad nos tandem Constitutio illa qua Vestræ Sanctitatis auctoritate quid sentiendum sit de controversis quinque propositionibus excerptis e Cornelii Jansenii, Yprensis episcopi, libris, perspicue decernitur.... Hujus doctrina lucem ... pristino nitori restituit ... prolatum a Sanctitate Vestra, postulantibus compluribus Galliarum episcopis, decretum. Quo in negotio illud observatione dignum accidit, ut quemadmodum, ad episcoporum Africa relationem, Innocentius I Pelagianam hæresim

damnavit olim, sic, ad Gallicanorum episcoporum consultationem,

(1) Ibid. p. 4 à. 7. (2) Ibid. 13) Ibid.

(4) Theot. dogm. tr. 6. a. 6. n. 54.

(5) Super propos. 29. ab Alex. VIII. damn. exerc. 19.

(6) Conventus anni 1625. — Monita ad Dominos Archiep. et Episc. regni, n. 137. (7) Ibid. (8) Loc. cit.

(*) Textus genuinus refertur supra, pag. 416. Editor. (**) Id est, Bullæ + Cum occasione, » die 9 junii 1653 promulgata. Æditor.

heresim ex adverso Pelagianæ oppositam Innocentius X auctoritate sua proscripserit. Enimvero vetusta illius atatis Ecclesia Cathotica, sola Cathedræ Petri... auctoritate fulta, que in decretali epistola Innocentii ad Africanos data elucebat, quamque dein Zosimi altera ad universos orbis episcopos epistola subsecuta est, Pelagianæ horesis damnationi absque cunctatione subscripsit ; perspectum enim habebat, non solum ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum et ex anathematismis adversus Apollinarium et Macedonium, nondum ab ulla Synodo cecumenica damnatos, a Damaso paulo antea jactis, judicia pro sancienda regula fidei a Summis Pontificibus lata, super episcoporum consultatione (sive suam in actis relationis sententiam ponant, sive omittant, prout illis collibuerit), divina ceque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti, cui Christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis obsequium prestare teneantur, etc.! Deinde præfati episcopi Bullam venerantes eam promulgare promiserunt.

1° Prima ratio est Divi Thomæ, qui docet pollicitationem infallibilitatis in rebus fidei tantum successoribus Petri esse factam, et ideo dicit Ecclesiam non posse errare, quia Papa errare nequit : Æcclesia universalis (verba Divi Thomæ) non potest errare, quia ille qui in omnibus erauditus est pro sua reverentia, dixit Petro : « Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.» ®

2° Secunda ratio est ejusdem Sancti Doctoris, qui alibi ait quod in Ecclesia non posset una fides servari, nisi per ejus caput Pontificem quæstiones fidei definirentur : Et Aujus ratio est, quia una fides debet esse totius Ecclesia, secundum illud : « Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata;3 » quod servari non posset, nisi questio de fide exorta determinetur per eum qui toti Ecclesia præest À

3° Ratio tertia est inveterata Ecclesiæ consuetudo. Hac ratione pro nostra sententia tuenda utitur eruditissimus Melchior Canus, in suo perdocto opusculo De Locis Theologicis, ubi ait : Si enim, sic auctor arguit, legum Christi interpres nullus sanior est quam perpetuus Ecclesiae usus, Ecclesia dero in fidei ... queestione,... non

(1) Epist. 15 jutit 1655. {2} Seppiem. ad p. 5. 4. 25. a. f (3) I. Cor. 1. 10, (4) 2. 2. 4. 1. a. 10.

$ 1. DE INFALLIRILITATE PAPA, 653

ad Antiochenum, Alerandrinum, Constantinopolitanum... episcopos, sed ad Romanum omni semper ætate recurrit, quis dubitet hunc esse quem ut successorem Petri, ita quoque doctrina apostolica magistrum querstionumque de fide judicem habemus?... Quid quod ipso etiam rerum experimento comperimus, Christi de Petro et successoribus vaticinia in Ecclesia Romana manifestius impleri?... Cum corteras Apostolorum Ecclesias vel ab infidelibus occupatas,... vel ab hereticis aliquando affectas viderimus, at adversum hanc unam Romanam Sedem nec pagani nec hæretici pravalere potuerunt.... Sed quæris : Eritne hoereticum asserere Romanam Ecclesiam degenerare quoque ut cæteras posse, et Apostolicam etiam Sedem a fide posse Christi deficere?... Hieronymus! profanum et perjurum dicit, qui Romane Sedis fidem non fuerit secutus.... Atque Cyprianus idem : « Qui Cathedram Petri, inquit, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia esse non confidat....% » Concilium Constantiense illos esse hæreticos judicavit, qui Romana Ecclesia fidei et doctrinæ refragarentur. IUud postremo addam : cum ex traditionibus Apostolorum ad evincendam hæresim argumentum firmum certumque trahatur, constet autem.... Romanos Episcopos Petro in... fidei magisterio successisse ab Apostolis esse traditum, cur non debebimus assertionem adversam tamquam hæreticam condemnare? Sed nolo ego Ecclesia judicium antevertere.... Illud assero, ac fidenter quidem assero, pestem eos Ecclesiæ ac perniciem afferre, qui aut negant Romanum Pontificem Petro in fidei doctrinæque auctoritate succedere, aut certe adstruunt summum Ecclesiæ Pastorem, quicumque tandem ille sit, errare in fidei judicio posse. Utrumque scilicet hæretici faciunt; qui vero illis in utroque repugnant, hi in Ecclesia catholici habentur.!

Hucusque Canus ; cui valde favet id quod Divus Cyprianus sedulo advertit dicens : Neque enim aliunde hareses oborta sunt,... quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus judex vice Christi cogitatur.4 Et ratio hujus gravis sententiæ Cypriani est, quia Roman Sedis decretis illi qui pertinaciter restiterunt, primum (ut bene advertit citatus episcopus Stabiensis, 5) schismatici facti sunt, deinde hæretici.

(1) De nomine Hypoastasts, ad Damas. (2) De Unit. Eccl. c. 4. (3) De Locis theot. 1, 6. c. 7. (4) Epist. 55, ad Cornel. (5) Mitante: Super Propos. 29. ab Alex. VIII. damn. Exerc. 19.

rem,! ac proinde subjungens: Et ipsi... regendi Ecclesiam... plenam potestatem traditam esse.* Idque sane eruitur ex verbis Christi Domini, cum dixit Petro : Tu es Petrus et super hanc petram adificabo Ecclesiam meam.3 Et alias : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.s Quod autem Dominus Petro dixit, profecto omnibus etiam ejus successoribus dixit ; namque, ut observat Sanctus Augustinus,5 potestas Pastoris universalis non fuit Petro propter ipsum collata, sed propter Ecclesiam ab ipso regendam; et ideo potestas in Ecclesiam ita Petro conferri debuit, ut ad omnes Pontifices successores pertransiret et Ecclesia usque ad consummationem sæculi permansura recte regeretur, unitasque ejus usque ad finem conservaretur. Si decreta Pontificum non essent infallibilia nisi consensus Ecclesiæ accederet, utique dicendum foret quod non Ecclesia fundata sit super Petrum, sed quod Petrus fundatus sit super Ecclesiam; et sic pariter dicendum quod non fratres confirmandi fuissent a Petro, sed Petrus confirmandus a fratribus.

Cæterum doctrinam nostram, quod decreta dogmatica Pontificis sint infallibilia, testatur Bellarminus® fuisse antiquam fere omnium catholicorum Theologorum et Patrum. Canus? refert pro ea testimonia Irenæi, Cypriani, Ambrosii, Cyrilli, Hieronymi, et Bernardi. Habetur præsertim inter alias auctoritas Sancti Thomæ, qui ut certam doctrinam hanc tradit, dicens : Ad illius (id est Pontificis) ergo auctoritatem pertinet finaliter determinare ca qua sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Et hujus ratio est, quia una fides debet esse totius Ecclesia; quod servari non posset, nisi quarstio de fide exorta determinetur per eum qui toti Ecclesia proest.8

Eamdem rationem olim protulit Joannes de Parisiis pro infallibilitate Pontificis, antequam in eam infestus esse inciperet; en ejus verba : Divideretur Ecclesia, nisi per unius sententiam unitas servaretur; hic autem principatum hujusmodi habens, est Petrus succes-

sorque cjus.?

(1) Sess. ult. Defin. — Labb. t. 43. cor. 1167. (2) Ibid. (3) Matth. 16. 18. (4) Luc. 22. 32.

(5) Serm. 295. c. 2. --. In Psalm. 108. n. 1. Edit. Ben.

(6) De Rom. Ponttf. 1. 4. c. 2.

(7) De Locis. theot. 1. 6. c. 5. (8) 2. 2.9. 1. a. 10.

{9) De Potest. regia et papalt, c. 3.

$ I. DE INFALLIBILITATE PAPÆ. 657

Id etiam plurimi Ponririces expresse declaraverunt.

Anacletus sic scripsit : Majores causæ ad Sedem Apostolicam referantur..., super quam Christus universam construxit Ecclesiam, dicente ipso ad Beatum Principem Apostolorum : « Tu es Petrus, et super hanc petram, etc. »! — Id confirmat idem Pontifex in epistola de Patriarchis (ut habetur in Canone « Sacrosancta ») ibique oxplicat quid intelligatur nomine Sedis Apostolicæ, dicens : Hæc sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia ab ipso Domino primatum obtinuit, et eminentiam potestatis super universas Ecclesias assecuta est.?

Idem expressius declaravit Nicolaus I, ut legitur in Canone « Omnes, » ubi habetur : Fidem quippe violat, qui adversus illam (scilicet Ecclesiam Romanam) agit, que mater est fidei.® Ibique hæreticum dicendum esse preescribit, qui Romane Ecclesiæ privilegium negaret Petro concessum, nempe ut ei terreni simul et cœlestis imperii jura a Christo Domino commissa fuerint.t Hancque Nicolai sententiam con firmavit Synodus VIIL5 adversus Photium et Michaelem, qui hujusmodi privilegium Romans Sedis infirmare conati fuerant.

Idem scripsit Innocentius III in epistola 209 ad Patriarcham Constantinopolitanum, ubi loquens de primatu Romanæ Ecclesiæ et memorans de verbis illis « Eg0 rogari pro te, ut non defiriat fides tua, » sic deinde subdit : Ex hoc innuens manifeste quod successores ipsius a fide catholica nullo unquam tempore deviarent, sed revocarent magis alios...; per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendi.T

Idem scripsit Gregorius VII inquiens : Ecclesia Romana nunquam erravit, nec pro catholico habendus est, qui huic Ecclesiæ non conjungitur.8

Idemque senserunt plures alii Pontifices, Evaristus,® Alexander I,!° Sixtus I,!! Pius I,!* Victor,!3 Zephyrinus,!4 Marcellus,!5 Eusebius,!5 et alii quos refert Canus.!7

(1) Epist. de oppress. Christian. n. 4.

(2) De Patriarchis, n. 3. — Can. Sacrosanc:a, dist. 22, (3) Can. Omnes, dist. 22 (4) Ibid. (5) Act. 5. (6) Luc 22. 32. (7) Epistolar. 1. 2. epist. 209. (8) Libellus « Dictatus, » Can. 22 et 26. (et apud Petitdidier, De Auctorit. et Infallibitit. Summor. Pontif. c. 7.) (9) Ad Episcopos African. (10) Ad omnes orthodnxos. (11) Ad universas Eccles. (12) Ad universos Christifidel. (13) Ad Theophit. Alerandrin. (14) Ad Episcopos Siciliens. (15) Aa Episcopos Antiochena Prov, (16) Ad Eptscopos Tuscia et Campania. (17) De Locis theot. 1. 6. c. 4.

Eamdem sententiam de infallibilitate pontificiaram definitionum, præter Concilia Chalcedonense, Lugdunense, et Florentinum, supra relata,* confirmavit Synodus VIII, ubi loquendo de auctoritate Sedis Romane, sic Patres fassi sunt : In qua est integra et vera christiana religionis soliditas; promittentes etiam non consentientes Sedi A postodicæ, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria.\

Idem habetur in Concilio cecumenico Viennensi (ut refertur in Clementinis), ubi dictum fuit : Dubia fidei declarare ad Sedem dumtaxat Apostolicam pertinere.?

Alia plura clarissima testimonia referuntur a Cano,*quibus Romane Ecclesiæ comprobatur auctoritas.

Scribit pater Petitdidierus, loco supra relato,4 historiis satis compertum haberi quod nullus vel fere nullus hæreticus Conciliorum judicio unquam acquievit; contra vero, plures eorum judicio Pontificis acquieverunt, cum ipse illis presto occurrerit. De cætero, primis Ecclesia swrculis, plures errorum contra fidem satores, semper ac a Romanis Pontificibus damnati fuerunt, statim ut hæretici, nullo expectato Ecclesiæ consensu, ab omnibus habiti sunt. Sic accidit anno 150, cum Valentinus damnatus fuit ab Hygino; anno 215, Montaniste a Zephyrino; anno 390, Jovinianus a Siricio ; anno 416, Pelagius ab Innocentio I. Unde ipsimet Gallia episcopi in litteris ad Innocentium X missis, postquam Pontifex ille jansenianas propositiones proscripsit, ita scripsere : Non solum ex Christi Domini pollici tatione Petro facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum,... judicia pro sancienda regula fidei a Summis Pontificibus lata, super episcoporum consultatione, divina æque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti, cui christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis obsequium præstare teneantur.S Definitionibus ergo Pontificis, priusquam fidelium accedat consensus, ipsi obsequium ex officio præstare tenentur.

Ita igitur firme tenuerunt omnes antiqui; sed eadem, scribit Bellarminus loco supra citato, est hodie sententia cunctarum natio-

(1) Act. 1. — Labb. t. 8. cor. 989.

(2) Clementinar. Fidei cath. de Summa Trinit.

(3) De Locis theot. 1. 6. c. 6.

(4) De Auctorit. et Infallibilit. Summor. Pont. c. 13.

(5) Epist. 15 jul. 1653. (6) De Rom. Pontif. t. 4. c. 2.

(*) Pag. 647 et 648.

$ 1. DE INFALLIBILITATE PAPÆ. 659

num, sola Gallia excepta. Eamdemque ubique receptam esse scribit Benedictus XIV, in epistola data ad Inquisitorem generalem Hispaniarum, die 13 julii 1748, ut refert Billuart.! Quamvis autem (ait pater Petitdidierus,?) ob caliginem offusam ex dictis a Gersone et cardinali de Alliaco, quædam Universitates Germaniæ et Poloniæ aliud senserint, postea tamen omnes in infallibilitatem pontificiarum detinitionum consenserunt; ita ut hodie nulla Universitas nullusque theologus extra Galliam reperiatur, qui infallibilitatem Papæ ejusque supra Concilia auctoritatem non tueatur. Imo Augustinus Triumphus, Academiz Parisiensis doctor, non obstante Gersonis auctoritate, asserere non dubitavit hæresim esse Pontifici aliquid de fide decernenti non adhærere.

RESPONDETUR OBJECTIONIBUS.

Objiciunt adversarii plures Pontifices in fidei judiciis errasse, — .Sed facili negotio nos ab hac oppositione possemus expediri, generaliter respondendo cum Canot et Bellarmino,* quod ii Pontifices qui errasse adducuntur, non ut universales Ecclesia doctores, sed tantum private locuti fuerint, ut ex historiis patere demonstrant. Sed, ne ex aliquibus gestis que passim et jactanter, sed nimis discerpta ab adversariis adducuntur, quis forte decipiatur, nobis ad singula libet respondere.

I. — Objiciunt quod Liberius Papa Ariane hæresi non dubitaverit subscribere.

In hoc autem sciendum quod cum Liberius primum ad Mediolanensi conciliabulo subscribendum reluctaret, in exilium a Constantio imperatore fuit expulsus, ac in ejus locum ab Arianis suffectus fuit Felix II. Indeque Ariani in conventu Sirmiensi novam fidei formulam prodiderunt, in qua dolose dixerunt Filium Patri similem in substantia. Huic Liberius, tædio exilii victus, imprudenter subscripsit; ob quam rem ab exilio revocatus Romam devenit, sed a Romanis ob

(1) In 2. 2. De regulis fidet, dissert. 4. a. 5. S 1.

(2) De Auctorit. et Infallibitit. Summor. Pontif. c. 18. $ 5. (3) De ecclesiast. Potest. g. 10. a. 3.

(4 De Locis. theol. 1. 6. c. 8.

(5) De Rom. Pontif. 1. 4. c. 8. et seg.

Page 1