‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 127 sur 138 · APPENDIX III. — CANONES · texte numérisé non relu

APPENDIX III. — CANONES

orationi vacetur, castitati mentis et corporis incumbendum ;! quis autem nunc inferat non licere quadragesimæ tempore opus conjugii ? — Vide Benedictum XIV.?

Canox II. — In iis queestionibus in quibus de valore alicujus rei agitur, puta matrimonii, frustra Pontificum decreta citantur que solum illicitum aliquid statuunt. Sic, si de matrimonii clandestini valore quæratur, perperam allegaretur Siricii decretum? volentis sacerdotali benedictione obsignari sponsalia de futuro; nam, ne dicamus promissionem etiam matrimonii inanem fuisse sine sacerdotis benedictione, dicendus est Pontifex præceptum tantummodo imposuisse quod illicita redderet, non invalida, sponsalia absque sacerdotis benedictione. — Confer Benedictum XIV.4

Caxon IV. — Pontificis decreto aliquid universim permittenti non derogatur per subsequentia decreta quae in specialibus quibusdam casibus illud limitant. Innocentius III, verbi gratia, ait: Cum clericis quoque non permittas mulierculas habitare, nisi forte de illis personis existant, in quibus naturale fœdus nihil permittat sarvi criminis suspicari.® Contra, Nannetense Concilium incerti anni, cujus Constitutio inserta fuit compilationi Decretalium Gregorii IX, etiam matrem, amitam, sororem a clericorum domibus excludit, scilicet, cum de hoc aut illo agitur cujus depravati sunt mores et cum qualibet prorsus muliere consuetudo suspecta. Itaque, uti scite monet Benedictus XIV,5 Decretalis Innocentii III regulam constituit universalem communiter observandam; decretum autem Nannetense, 4° Gregorio IX probatum, ponit regulæ limitationem in specialibus tantum quibusdam eventibus adhibendam.

Caxon V. — Pontificis aliquid permittentis verba non licet ad sensum trahere catholico dogmati repugnantem, aut ab obvio verborum, quibus decretum illud editum est, sensu alienum. Contra hune Canonem peccant qui Innocentii I verba in epistola ad Decentium : Quo (oleo sacro) ab episcopo confecto, non solum sacerdotibus, sed omnibus uti christianis licet, in sua aut suorum necessitate ad ungendum;? qui, inquam, ita haec interpretantur, ut omnes christianos

(1) Resp. ad Bulgar. c. 9. — Labb. t. 8. cot. 521.

(2) De Synodo diæces. 1. 5. c. 1. n, 8.

(3) Epist. ad Himerium Tarracon. c. 4. — Labb. t. 2. cor. 1019. (4) Loc. cit. 1. 8. c. 12. n. 5.

(5) Cap. A nobis, de cohabit.cler. etmulter. (6) Loc.cit.1.11.c.4.n.7. (7) Epist. ad Decentium. — Labb.t. 2. cor. 1248.

IN USU PONTIFICIORUM DECRETORUM SERVANDI, 693

Extreme Unctionis ministros Innocentius judicarit. Porro, cum Maldonato? aliisque a Benedicto XIV citatis,® verisimillimum est locutum fuisse Innocentium de unctione non actira, sed passiva, hoc est, non de collatione, sed de receptione Sacramenti, quum essent qui oleo sancto solo inungi posse censerent, a quibus conficitur, sacerdotes. Certe ipsum verbum uti hoc indicat.

Canon VI. — Si Pontifex aliquid concedat quod prius negaverat, ex priore illa negatione, quid per ipsum deinde licuerit, optime intelligitur. Hine, quum Sanctus Gregorins Magnus? in epistola 26, Calaritanis presbyteris facultatem wngendi in fronte baptizatos infantes concedit, quam iisdem epistola 9 denegaverat,‘ de unctione confirmatoria locutum illum fuisse constat etiam epistola 26, quum manifestum sit eam unctionem prius epistola 9 fuisse illis a Pontifice denegatam. — Vide Benedictum XIV.

Canon VII. — Privilegiorum per Pontificem universalis abrogatio non impedit quominus alicui abrogata privilegia iterum per alium Pontificem aut etiam per eumdem concedantur. Hinc, etsi communi scriptorum suffragio post Sancti Pii V Constitutionem « Sanctissimus in Christo, » non licet ullibi celebrare missas in pervilegio Nativitatis ante mediam noctem, esto ex vi preecedentium privilegiorum id olim in Ecclesiis aliquot obtinuisset, tamen is mos etiamnum in quibusdam Venetiarum templis licite perseverat, vel ob alia privilegia posteriore evo indulta, vel ob veterum privilegiorum confirmationem. — Confer Benedictum XIV.

Caxox VIII. — In pontificiis Constitutionibus quæ aliquid faciendum precipiunt, notandum est cumprimis quos illæ afficiant, tum que ad illud præcipiendum rationes Pontificem impulerint.

Consectarium I. Ex Decretali Innocentii II[ qua presbyteris apud Constantinopolim constitutis districte prohibetur ne Confirmationem conferant, male infertur irritam esse illicitamque Confirmationem a Græcis sacerdotibus collatam. Nam Innocentius de latinis sacerdotibus expresse loquitur. — Vide Benedictum XIV.?

Consectarium II. Græcis sacerdotibus uriversim non licere Confirmationis Sacramentum conferre, etiam male infertur ex Nicolai I

(1) In Marc. 6.15. (2) Loc. cit. 1. 8. c.4.n. 3. (3) Epist. 1. 2. ep. 26. (4) Ibid. epist. 9.

(5) Loc. cit.t. 7. c. 7. n. 5. (6) Loc. cit. 1.6. c. 8. n.9.

(7) Loc. cit. 1. 7.c. 9. n. 3.

Page 1