CANONES
IN USU PONTIFICIORUM DECRETORUM SERVANDI.*
lis qui Moralem Theologiam tradunt, cavendum cumprimis est ne quidquam doceant quod cum Pontificum Romanorum decretis pugnet; cæteris vero qui Facultati eidem dant operam, ipsa illa decreta sedulo sunt evolvenda, ne theologorum qui, antequam sanctiones illæ prodirent, sua scripta vulgarunt, auctoritate in errorem pertrahantur. Hæc porro decreta plura quidem sunt, ut eum de Morali Theologia optime meriturum censeam, qui ad Juris Canonici normam illa plures in classes redigeret, singulis latissimæ hujusce scientiæ tractatibus respondentes. Præcipua tamen in novissimis casuistarum editionibus, uti Lacroixii, Tamburini, Bonacinæ, Vive, invenies, quæ e typographio Remondiniano"* prodiere.
Quæ autem leges in usu horum decretorum servandæ? multe ex iis peti possunt quas infra"** proferemus. Interea has habe :
Caxon I. — Videndum an que citantur decreta, genuina sint. Hine frustra quidquam efficies ex falsis Pontificum Decretalibus usque ad Sirfcium, quas critici omnes explodunt.
Caxox II. — Cave ne quod meræ disciplinæ præceptum fuit, id ad morales quæstiones decidendas trahas. Nam quod olim disciplina vetabat, idque sub gravi, nunc ad meram consilii legem revocari facile potest. Sic Nicolaus I ad consulta Bulgarorum respondit, in quadragesima esse a conjugibus omni voluptati renunciandum, et, ut licenter
(*) Hi Canones assumuntur ex Tractatu qui in omnibus editionibus T'heo'ogie Moralis Sancti Alphonsi ad calcem sive ante Propositiones damnatas reponitur, sicque inscribitur : De Romanorum Pontificum Decretis eorumque usu in Morali Theologia (parte I. $ I.). Editor.
(**) Remondini erat quidam typographus olim Venetiis prænotus, cujus prælis ipse Sanctus Alphonsus plura e suis operibus excudenda mandavit. —ditor.
(***) Nempe in decursu Tractatus cui titulus : De Romanorum Pontificum Decretis, uti supra prætmonnimus. Editor.