COROLLAIRES
I. Ecclesia est politia monarchica, ad finem supernaturalem spiritualem instituta, regimine aristocratico, quod omnium optimum, et naturae convenientissimum est, temperata a summo animarum pastore Domino nostro (cap. ni).
II. D. Petrus est solummodo caput ministeriale, Christus autem, Dominus absolutus, fundator, caput et fondamentum essentiaie Ecclesiae : unde argumenta quœ ducuntur a capite ministeriali ad essentiaie caput, fallunt a dîcto secundum quid, addictum simpliciter (cap. iv).
III. In Ecclesia, Status a regimine distinguitur: nam Status monarchicus est, ad unitatem atque ordinem vindicandum, necnon ad eflicacem exequutionem canonum : regnum verô aristocraticum, propter salutare consilium, infallibilem providentiam, et constitutiones canonum : Ecclesia enim canone, non absolutapotestateregitur (cap. v).
IV. Infallibilis potestas decernendi aut constituendi canones, toti Ecclesiœ, quae est columna et firmamentum veritatis, non uni et soli Petro competit : idque praxi Ecclesiae comprobatur (cap. vi et vu).