ANNI
GONSTITUTIO AER1S.
Ferventi æslati anni 1754 successit calidus aulumnus , quem excepit hiemis initium perpeluis autimbribus aut nebulis inquinatuin et tempestate tepida.
Res sic steterunt ad lertiam usque diem anni subsequentis, qua subito ingruit rigidum illud frigus , quod jam quinta et sexta Januarii tam acriter tola fere Europa sæviit , ut parum infra abesset a celebratissimo illo et adhucduin irreparato geluanni 1709. Sævissimuni addecimara quartam usque ejusdem mcnsis , tune remisit quidein , gelu continua tamen vigenle ad vicesimam Februarii.
lmb iosus Mars; adeo fervens Apri iis quod rarissimum in nostris regionibus, uttunc lemporis variolarum curationi incumbens , novum cubiculis undiquaque aërem conciiiare , et tabulala aqua frigida conlinuo madefacere cogérer. Initio Maii flante borea acre recruduit frigus, germinantibus foliis et floribus infestum.
Inconslans toto ilio mense tempestas ; ineunte vero Junio ortus calor fervens ad vicesimam tertiam Julii duravit.
Hiemali frigore perditis oleribus quæ in cellis collecta fuerant , copiosior fuit usus diætæ animalis quam aliis annis.Urbs tali constructa modo ut tempestatum vi summopere faveat.
Qui œconomiæ animalis, et effectuum,
tum aëris tum ciborura in lvumanani machinam, leges non nescit, tria ex; præmissis derivata fuisse facillime inlelliget, 1° dispositionem humorum ad putredinem , 2° transpiration en» turbatam et impeditam , 3° regressum maleriæ acris putridæ ad primas vias et sic præpeditas gaslricas excretiones; ibi ergo congestus fuit putris fomes , qui æstivis motus caloribus epidemiam illam generavit febrilem,quæ tam universaliler hic grassata est ut vix quarta pars farailiarum immunis fuerit ; et in pluribus domibus duo, très, imo et sex simul decumbebant ægri (lj.
(1) Circa generationem morborum ex aere, quam hic fusius deducere ineptum foret , egregia habent inter plures alios Hippocrates, De aere, aquis et locis, de liumoribus, Aphor., 1. ni, in Epidemicis passim. Acta Medicor. Edimburg. Acta Academ. Pari si n, abanno 1746 cura Clar. Duhamel et Malouin , Cl. Burlon, On non naturals. 111. F. Ilofman , in Observât, barometr. meteorolog. in pathol. , p. ni, c. vu , et passim alibi. IV/7»7 ,, ait , magis bilem vitiat , eamque impuram et salibns causticis refertam reddit , quam solemnis per super ficiem corporis prohibitacvacuatio. Quando clinique igitur lalis bilis caustica in primis viis existit , horrorem , anxietates , vomituç et motus fébriles pgrit. De bile wedic. et venen. corp, hum., § 5JL, t. yi,
430 FEBR1S BILIOSA
— In omnes eadem vi non sæviebat morbus; sed in omnibus ejusdem generis ilium esse testabaniur signa ubique invenienda , putridæ cacochiliæ syslema digeslivum gravantis et lacessenlis. In très classes quoad vim satis accurate dividi potest. Prima periculum nullum portendebat , nisi neglecta in chronicum degeneraret inorbum. Secunda ut utpericuli non expers nemini tamen quantum novi funesta , nisi qoando ex perversa aut nulla medela in terliam mutabatur. Tertia parum , Deo danle, numerosa, sed semper valde ominosa , et nonnullis funesta.
HISTORIA M0RB1.
Prioris classis ægri conquerebantur primurn de gravitate, lassiludine, debilitale , carebaria , cibi fastidio , frigoris molesta sensalione fere continua, ita ut ardente syrio culinares focos gaudentes adirent; somnolentia absque somno : os mucosum erat , lingua , sedimento alboflavescente tenaci sordida. Tribus vel quatuor elapsis diebus, tardius aliquando, circa vesperam liorror invadebat, per horam unam aut alteram quandoque diutius vexans; succedebat calor non vehemens quidem , sed molestus , mordax , medici digitos acriter calefaciens, in nonnullis ad crastinam usque auroram perdurans, et tune sensim sine ulla evacuatione sensibili desinens; in aliis post aliquot horas erumpebat quidem parcus sudor, profusum enim videre non contigit, sed qui neutiquam adducebat placidam illam quietudinem quæ excipit sudores febrium vere inlcrmittentium. De capite frequentes tempore paroxysmi , de respiratione nullas , audivi querelas. Primis diebus pulsus a nalurali vix nisi debititate discedens , borroris tempore minimus, calore vigente celer, contractus, frequens inveniebatur , nec ultra centies tamen minuto primo in fœmina adulta pulsans (1). Paroxysmo victo in eodem illo languoris slatu quem jam descripsi remanebanl ægri, e lecto quidjem
p. 159. Præ omnibus vero 111. Huxbam , in libro De aere et morbis epidemicis.
(1) Egregias observationes de pulsuum numéro lempore dato in homine sano et februenti promulgavit Illusl. Haller in aureo opusculo de molu sanguinis, Mémoires sur le mouv. du sang , cbap. vm,
surgentes, omnibus vero muneribus împares , torpidi , inertes , e sedili ad lectum , e lecto ad focum sese tranantes , nec nisi renuendo ambulantes. Paroxysmus quotidie redibal, sæpe vero a prima hora aberrans , nec sibi semper omni puncto similis : imo non defuerunt qui omni periodo abjurata , sæpius de die borrebant et calebant ; novi plures in quibus exacerbationem vix suspicari poteram, nisi paulo majori anxietate et debilitate sub vesperam, sed continuo premebantur languore , nec citius cæleris sanabantur. Fuerunt alii e senescentibus fœminis præsertim , qui præter debililatem , fastidium et agripniam , vix quicquam querebantur. Quidam ventriculi dolorem dolebant ; et quod omnibus commune fuit , non ante aliquot bebdomades convalescebant. Cum deessent symptomata vebementia quæ citum medici arcessilutn cogèrent, plures primum invisens vidi qui jam a quindecim laborabant diebus , immulatis fere symptomatibus , nisi quod calor et débilitas increverant jamque febris lentæ metum inducebant. JVlorbi initio alvus astricta remanebat , sub finem paulo laxior; lotium apyrexiæ tempore tenue, crudum, paroxysmi vi paulo rubrius reddebatur, vertente morbo coctum et sedimentosum fiebat ; paucissimos qui multum sitirent inveni. Pueri, fœminæ, senes banc imprimis constituebant classem , rarissime viri. Secunda senibus pepercit. Tertia solosjuvenes , ætate florentes a tertio ad octavum lustrum aggressa est, et vegetiores fere sustulit (1).
Secundi status initium, initio prioris baud multum dissimile erat; sed post aliquot dies omnia acerbiora fiebant , débilitas increscebat, locum fastidii nausea occupabat , rari tamen spontanei vomitus ; calor acrior, vehementiores paroxysmi ; primis ineuntibus horrebant quidem sed leviter, sequentibus verum vix aliquod percipiebatur frigus ; sed sensim , plerumque sub vesperam calor inlentior evadebat, frequentius vibrabat arteria , et illam explorans centum et sexdecim pulsationes singulo minuto in quibusdam subjectis numerare potui.
Acutissimis cephalalgiis eodem tempore
(1) Taie quid Hippocrati prætervisum non fuerat, epidemiam enirn observavit in qua , ex œgris præcipue interibant adolescentesr, juvenes ætate florentes. Epidem, lib. prim. stgt. tert. Foesius, p. 955.
tâtSANNÉNSlS.
plures premebantur ægri. Post ti1 * * 4es quatuor vel quinque haras remittebat febris , et , ut in primo statu , aliquoties sine sudore. INec valde desiderandi sudores , superalo enim morbo proderant, vigente vero , tum in hoc tum in tertio statu nocebant ; quo profusius enim fluebant , eo acerbior futurus paroxysmus.
Ad integram apyrcxiam non redibat æger, et hoc fuit pathognomon icuin symptoma quo sccundum stalum a primo distinguer lubuit. Urina pauca, tenuis rubida ; sedes spontaneæ paucæ et parcæ ; lingua arida flavo obducla muco :
somnus fere nullus, turbulentus, anxius, ægros nihil reficiens : sitis magis urgebat quam in statu primo, nec tanta tamen quam e\ calore suspicalus fuissem; marcor cito ingruebat , cura facie pallido flava. A norma minus aberrabant paroxysmi quam in stalu primo. Ex prava medela facilis in tertium statum transitas : talem metamorphosim notatu dignam in textore et conjugi fremens observavi. Illorum filia paella decennaiis eodem luboraverat morbo : adurente calore pulsu frequentissimo et celerrimo, atroci capitis dolore tempore exacerbationis, et somnolentia vigili tempore remissionis deterita : potione emetocathartica, usu diluentium acescentium et secunda alvi ductione jam convalescebat cum decubuit pater, quem accedens haud graviter sane ægrotantem inveni ; medicamenlum quod venlriculum et aivum moveret præscripsi , et ptisannam antiputridam cujus une. iv omni hora noctu diuque potaret. Tune urbem reliqui ut dilectissimam matrem fibre nervosa correptam inviserem ; post triduum redux , ilium inveni delirantem , anhelum, convulsum cum abdomine tvmpanitico , pulsuque frequentissimo ; nullæ nec sede nec urethra succedebant evacuationes.
Casu animadverto potionem super labellam lectulo appensam , illam inspiciens agnosco remedium emelicum ante quatuor dies præscriptum, de omissionis causa scitanti narratur, astanles nimis debilem judicasse ægrum cui propinarent evacuans remedium ; remotoque pariter potu acidulo , virium indicationi famulari credentes, bovinis succulentis jusculis , dulciariis panibus ex farina, ovis et saccharo confectis, generoso vino rubro, et scopo sudores arcessendi, theriaca cum scordii decocto, renuentem ut ut ægrum ingurgilaverant : inde cohors ilia sæviorum symptomatum quæ vixullam relinqucbant spem. INTe tamen
ægrum letbo deserere viderer, enemata emollientia et lenissime catliartica omni sexborio applicari jussi ; potum ejusdem indoiis et acescentem copiose liauriendum præscripsi et simul epispastica plantas pedum imponi. Nocte sequenli mens pacatior fiebat, ter aivum deposuit, copiose prodiit urina , aliqua fiilget spes , eorumdem remediorum continualionein jubeo , ilerum discedere coactus ; sed quid? Yires (phrenesim potius) cum febre deciduas resarcire conantes agnati , remedia denuo seponunt ut ex Pharmacopola didici , et ad nescio quæ venena specioso cardiacorum titulo fucata confugientes, septima morbi die sæva necarunt morle infdicem, grandiori natum ætati si omni destitutus fuisset auxilio ; haud dissimili fato abrepta uxor vix triduum supervixit. Et hæc altéra origo tertii status, qui alias tamen morbussuæ speciei esse videbatur : plures enim fuerunt qui ut ul optima jam initio morbi remedia adhiberentur , et ægriludo illorum usu compesci viderelur, sexta tamen , septima vel octava die omnia symptomata sæviora incurrebant. Quem vespera cum spe mitioris paroxysini reliqueram , sæpe inveni aurora sequenli post acerbam noctem periculose jam déçu mbentem cum pulsu frequenti et celerrimo, incipiente delirio et tympanitico abdominis tumore, quæ duo signa tertium statum a secundo dislinguebant ; tune vix ullum amplius ordinem servabant exacerbationes , sed irregulariter omni bora invadebant, pulsus adeo increbrescebat ut vix numerari possent pulsationes; omnes subsullabant tendines, anxielas et jactatio eontinuæ erant, oculi torvi nictitantes lemosi : delirium increscens in nonnullis vividum , fere phreneticum erat, in aliis pacalius letbargumque subolens , ubique periculosum : imprimis garrulitas fere continua, in aliis morosa tacilurnitas et de morbo ne minima querela , ut ut manus fréquenter fronti admota salis testaretur acerbam adesse cephalalgiam ; medicum quomodo valerent sciscitantem hxiter intuentes , elatiori voce respondebant, optime (I) : necessarios ignorabant, me-
(1) Quam periculosuni sit delirium il-
lud circa proprium morbum, omni ævo
notarunt Medici ; cerebrum enim prorsus
occupalum omnemque sensaiionem depravatam arguit ; notalu digna videntur verba præstantis Medici quem de solliçi*
43$ FEBRU
teorismus quotidie increscebat præsertim circa hypochondria (1) : respiratio brevissiraa fiebat , ita et continue) fere anhelarent, tussim raro observavi. Sedes irregulares, liquidæ, pingues, colliquativæ , aliquoties biliosæ quod bonum , sæpe albæ spuraosæ quæ semper sinistri ominis (2) , maleriæ enim morbidæ retentionem et motus intestinalis spasmodicum vitium demonstrabant. Quosdam, paucos tamen jam ab initio morbi corripuit diarrhæa, nec melius res succedebant, irno vidi fœtninam juvenem vegetam letlialiter decumbentem, quæ, ut retulerunt, jam duos menses ante mor- Bum seroso alvi tîuxu laboraverat -, et quid prodessent evacuationes quæ morbidum fomitem non évacuant? In genere noxia diarrhæa quæ initio morbi accidebat, symptomatica enim semper fuit, et licet si valde fœtida intactam causam morbi relinquebat ; inde auctis evacuationibus illis, cum stupore astantium , increscebat morbus (3). Urinæ semper
tatione operis hic sollicitare liceat : Si , réduit à cet état (qualem fere descripsi ) te malade dit : Je me porle bien, tremblons à ce seul mot, il nest plus à lui. Médec. expériment. , part, i, ch. v, p. 123.
(1) A flatibus ex putredine générât îs orlum trahebat meteorismus ilie , non ex inflammalione ut falso crederent nonnulli, quod jam novit Galenus : Quan doqae intenduntur ilia sine inflammalione proprie nominata . Comment ar. in prænot-iones, text. 30, oper. ex Frobenii editione, t. îv, p. 751. Quam speciem rncteorismi accurate observari velim , ne protinus ad V. S. et emollientia anti-phlogislica , spe absentem inflammalioncm debellandi, confugiamus. Quantum vero periculum comitetur ilia tensa ex quacumque causa docet Hippocrates, Ibid., § 33 et 63 prorretic. L. i, § 127. Ventres qui attollunlur in morbis periculosis rccenset inter signa mortis. L. vin, aph. 17.
(2) ln gravibus malis et biliosis, exacte candidantes, spumosœ egestiones malo sunt. Hippocr. prorret., 1. i, § 53. Foes., p. 71, ibid.,§21. Conferr. debet illustriss. Gorteri , Medicina Hippocrat. comment, in aph. 355, et Gelsus habet locum qui hic optime congruit : Intestinorum levitaspericulosa est, si frequens dejeclio est ; si venter omnibus lioris et cum sono et sine hoc profluit ; si smiliteï noctu et interdiu; si quod excernitur crudum est. De Medicin., 1. il, c. vin, p. 74, legatur quoque Prosper Martianus, p. 345. F.
(3) De damnis egestionum fœtidarutq