‹ Encyclopédie des sciences médicales (volume 4)Chapitre 137 sur 191 · PR00EM1UM · texte numérisé non relu

PR00EM1UM

magis tædiosum enim novi quam in omnibus libris obvia elemenla offendere, nibil noxium magis, sic enim trita volvendo aureum teritur tempus. Raro nec nisi coactus theoretica adduxi; observationes spéciales plures congessi quæ momentosæ videbantur, nec alibi melius collocandæ.

Alium ordinem quis forsan desiderasset, sed omnibus perpensis , commodiorem non inveni. De remediis nonnuliis quæ non adhibui disserere placuit, clari siquidem aliunde viri ilia in morbis nostri generis suadent , de abusu ergo præmonendum fuit. Lugendum sane, l°quod ob confusionem nomenclaturæ medicæ, eodem nomine diversi describantur morbi, unde fons errorum ; 2° quod sæpe de praxi scripserint viri medice quidem docti, ne minimum veroclinici; 3° quod plures alii hypotbesi addicti, ex hypothesi medentes, hypotbesi obcæcati , integra fide , causas morborum , et remediorum vires alias observaverint et posteris Iradiderint quam fuerunt révéra.

Inde necesse fuit viros venerandos errore quandoque culpare. Hic verbo scopus , quæ observavi narrare , et pro norma veri habere quod docuit nunquam fallens Natura vel oplimorum consensus : falsa , valde dubia saltem credidi quæ commendat bonus cæteroquin , si reluetet Natura , aliter viderint boni plures, aut contra suadeant démon strata

axiomata. Cum nascebatur medicina, paucissimis constans observationibus Omni alio duce carebat , et spéciales observations sæpe mancæ sæpe falluntj lapsu vero temporum innumeris congestis , illas comparando , inde canones deduxerunt viri ingenio et doctrinapollentes, qui vera sunt elementa medicinæ, et lapis lydius cui allini debent posteriores ut imperfeclæ a perfectioribus distinguantur. Ex hujus cautelæ neglectu innumera mala; mutilæ enim abundant , quibus credentes nimis hommes principiis artis prorsus ignari , vitiosaque ducti inductione , et externa delusi similitudine inter morbos tolo cœlo varios , plures orco et tradiderunt et quotidie tradunt. — Formulas non addidi, paucas et simplicissimas adhibui, omnisque Medicus causam morbi et vim remediorum tenens , optimam in singulo casu citissime inveniet ; nec desunt præterea jam dudum concinnalæ , a viris in arte principibus Boerhaavio , Gortcro et Gaubio. — Dictioni deerunt Rhetorum Jlores et verborum lenocinia , quo enim?

Facilitatem colui, phalæratas misi voces, nævos vitare studui ; plures forsan subrepserunt , venia fatenti. Integrum subjicio opus non innumeræ judicantium turbæ, sed compendiosæ judicum familiæ; si probent, grandiora forsan meditabor de Natura medice considerata, et variolis. Yale et fave.

Page 1