DE VENÆ SECTION E IN FEBRIBUS B1LI0SIS
Aimatophili illi qui omnem morbum sanguini tribuentes , indesinenterque de plethora et stasi loquentes in nullo morbo venæ sectionem omittunt, stnpebunt sane me de ilia ne verbum protulisse ,
(1) De affectorum locorum notitia, 1. v, c» v, oper. omn., t. iv, p. 125, quem locum irno et integrum opusculum si quis légat eximias res inveniet vix apud recentiores reperiundas.
(2) Aph. 713, t. if, p. 359. Ibidem præcepia invenies conlra abusurn specificorum, quæ nimis inculcari nequeunt ; agnatos enim cito terrent convulsiones ; remédia sollicitant, offerunt et debilis Yel incertus medicum omnia pessumdat.
LÀUSANNENSïS.
ut lit calor, ariditas , cephalalgîa , vehemens delirium, acuta febris quæ sæpe aderant , talem evacuationem sollicitai’ i viderentur. Sed væ illis quorum mediei de causa nihil sciscitantes , omnem febrim vehementem sanguinis missione jugulare satagunt; quoties enim febris post operationem aucta ægruru jugulavit (1). Quartus excurrit annus a quo tempore ty pis mandavi (2) nunquam utiliter celebrari V. S absente plethora ; addere licet, nisi , ineunte au t crudo adhuc morbo inflammatorio, post vehemenlius èxercitium , insolationem , casum, et in subjectis tantum non stricte quidem plethoricissed robustis, sanguineis vegetis.
Nec mutata mens ab illo tempore , quin imo damna Y. S. ubi taies deftciunt conditiones de die in diem magis novi.
Concedo, suos sanguis excedens inferre potesl morbos , qui phlebotomiam indicant ; sed sanguis morbos non sanguineos arcet; quo quis plus vitalis liabet fluidi, modo plethora absit et fréquenter hodie abest, eo melius valet, et plus viget contra generationem et insultus aliorum morborum. Quo plus ergo sanguinis amittet, eo magis illorum rixis obnoxius erit. Certum certissimum est enim sanguinem evaeuatum in homine qui nimio sanguine non turget, reliquum disponere ad cacochimiam, degenerationem et morbos quos générât, putredo. Sed rem accuratius quoad febrem biliosam perpendamus, disquirendo primo numprodesse, secundo num nocere potuerit lanceola.
— Indicationes erant fomitem morbidum in svstemate gastrifco, intestinali, mesenterico, hepatico, extra vias circulationis positum evacuare , generatam putredinem corrigere, et viscera roborare. Quid hue venæ sectio? Patebit illius effeclus sub sensum adducendo. 1° Sanguinis copiam diminuit et sic tollil morbos quos induxerat copia major. 2° Ubi ex nimio robore vasorum et aucta vicirculationis causa quacumque in corpore robusto, impactus liæret phlogistice densatus sanguis in vasis aut arteriosis aut venosis, venæ sectio impelum minuendo et vasa laxando, deplelione vasculorum minimorum , résolution! et repulsioni
(1) Talis indicatio omnino opponitur doctrinæ Hippocratis qui venæ sectionem propter febrim a leo timuit ut sæpe ejus gratia a venæ sectione abstinenclum esse existimaverit.
(2) Inoculation justifiée , p. 49.
impacti favet vel effusi resorptioni. 3° Laxitatem inducit , indeque debilitatem et morbos ex debilifate générât, irritabilitatem auget et ataxiæ viam pandit, ut innumeræ testantur observationes. Quis enim non vidit post Y. S. lipothymias, tremores, spasmos flatulentos ut dicunt universales vel partiales, deliria, febres, convulsiones : in pluribus puellis, inepte missus sanguis scopo medendi Jipothymiis aut suffocationibus hystericis veros borrendos adduxit motus convulsivos.
Yidi nuperrime in simili casu chirurgum medicum sese jactantem præscripsisse medianæ sectionem, enema exvinorubro astringente et potionem cum vitelio ovi oleo et aliis nescio quæ ejusdem furfuris; inde (i.ec aliter rts succedere poterat) convulsiones vix post septem dies superatæ. Dumsi quievisset, paroxysmus ille ut alii plures sponte cessisset et locum fecisset prophilacticæ medicinæ. Jam ergo indicationes morbi viribus remedii conferendo, quisque facillime capit, hoc ne minimum illas aüingere posse , nec plethora enim, nec inflammatio aut rigiditas aderant ; sed agedum ! Nonne vim morbi augebat ? Et id probatu facillimum.
1° Omne remedium quod non prodest nocet et præ aliis pluribus venæ sectio , quotiescumque enim causam morbi non tollit, vires pessumdat quarum tanti est conservatio, nam «nihil magis ad firmio- » rem curationem conducit, quam si hr- » mæ fuerint ægri vires : illæ ergo omne » ope servandæ sunt (l).» Quo plus enim vim ægri, quæ reliqua est sanitas, debilitabis , eo magis præponderabunt vires morbi. — Laxat 2°, venæ sectio, ex laxitate autem duo pessima et indicationibus prorsus adversa oriuntur , putredinis incrementum (2) et viscerum imbecillitas, scopus autem erat viscera roborare et putredinem arcere. Sed ne moveant objectionem cavillatores brevis instituenda disquisitio cui veniam concedet sapientior lector. Ex nimia phlogistica febre , inquiunt, omnis sanguis pulrescit, hanc putredinem præpedit venæ sectio, quonam modo in alia acuta febre putredir cm favet. Simplex est responsum , mutata conditione mu’atur effectus ; in acuto
(1) Van Swieten, aph. 598, 1. ir, p. 96.
(2) Tout ce qui tend à relâcher dispose à la putréfaction. Pririgle, Maladies des Armées, p. 527. Confer. Baglivi , De fibra motrice , libr. post. spec, 7 c. 17, p. 594-
inflamroatorio et in acuto pulrido longe distant indicationes. In primo generatur putredo aul purn tenta aut gangrænosa intra vasa sanguinea, ob nimium motum summumque calorem. In morbo pulrido gastrico, rem habemus cum sordibus extra vasa circulationis depositis , ibi ob inertiam solidorum congeslis, spontanée putrescenlibus , et putrescendo omnia Jaxantibus , flatusque generantibus qui Iaxis jam jatn fï bris non coerciti eas ultra tonutn distendant, vicina obstruunt, comprimant, lacérant. Inde nunc egregie inlelligitur venæ sectionem partes humorem morbidum continentes laxando, prout est inflammatorius aut putridus , pulredinem præpedire aut favere.
3° Pejor liebat morbus si rapiebanlur materiæ putridæ in massam sanguineam, et raptum ilium juvat phlebotomia, «nam » depletis majoribus venis, facillime poli terunt minimæ venæ bibulæ absorptos » humores majoribus venis tradere; unde » promptior fiet putridi resorptio (1)* Sic ergo multiplicatur morbus, oinnes inficiuntur humores, tola machina putrida diffluit tabe, omnisque spes sanationis excidit.
4° Non modo resorptionem juvat, sed resorpti vim auget, diminuta enim quantitate boni sanguinis eo major effectus viru. Lex est siquidem nunquam revocanda , quod , posita eadem veneni inficientis quantitate eo major infectio, quo minor quantitas humoris inftciendi. Jam monuerant veteres , venæ sectione rapi bilem in sanguinem et sanguinem frenum esse bilis ; quotiescumque ergo putridum adest, nocebit cruoremdetrahere, et auctoritatem præbent ipsi morbi inflammatorii, in qui bus majoris famæ Medici Y. S. postquartam diem vêtant; lex strictius non sumenda , siquidem post ilium terminum non semel profuit sanguinis missio ; sed verum est tamen, nia gis prodest primis diebus, sæpe nocet post quartam (2). Nec rationes hujusee phænomeni uscjue dum allegatæ sufficiunt, sed præcipuamihi videtur mutatio
(1) Yan Sxvieten, § 354, t. î, p. 550.
(2) Quam constituerai legem ipse infregit Hippocrates, parvi fecit Galenus; nimis illi forsan credebat Boeriiaavius.
In egregio libello de tevmmov. s. in acutis accuraie collegit. 111. Klœkbofet patronos et hosles bujusce sententiæ, mediamque secutus est viam , sed miror optimum virum de ilia quam moveo ratione nihil locutum esse.
morbi post quartam diem. Ante eniin inflammatorius, nunc jam putridus fieri incœpit. Initio ergo Y. S. præpediebat pulredinem fiendam et resolutionem juvabat ; elapsis primis diebus putredinem jam natam auget. Inde liane regulam in morbis inflammatoriis observavi ; quandiu vigent symptomata crudæphlogossos, venæ sectio quacumque die prodest ; ubivero jam fientis purulentiæ signa adsunt, ilia promis abstinui qualiacumque fuerint symptomata ; ne febrem antea inflammatoriam, jam putridam omninodepravarem, et in acrisiam, malignam, lellialemque mutarem. — Alio adliuc modo, quem hic memorare suadent nuperrimæ observationes , phlebotomia in acutis Irequentius abutitur ; dum scilicet sola ilia nixi, alia remedia antiphlogistica negligunt et reiterata sanguinis eductione oblinere satagunt quod operari debent diluentia, emollientia aliaque id genus. Perversa enim methodo deb litata vi vitali, remissio phlogisticorum symptomatum aliquoties succedit; sed crudis remanentibus bumoribus et atonis hbris, pertinax inducitur cachexia , facillime præpedienda, difficillimesananda. Plures novi puellas quas angina sic sanala in chlorosim citissime præcipitaverat. Sed e diverticulo ad viam. — Notandum est 5° generationem febris biliosæ non esse opus unius horæ, congeruntur sensini sordes , obstruuntur viscera , languent gaslrici systematisfunctiones; imperfecta remanet digestio, imperfecta ergo et nutritio ; nec eadem inde sanguinis quantitas conficitur, nec idem ille elaboratus sanguis, solus vere inflammari capax.
Illo ergo momento quo aliquis biliosa febre corripitur, jam plethoricus et pancraticus esse plerumque desiit.
G0 Plura et gravia symptomata inducebat consensus nervosus cnjus vim intendit major mobilitas, quam ut superius enarrabatur venæ sectio semper auget, nec alio sæpe modo delirium et convulsiones ciet.
Sed regeret aliquis frequentiam saltem pulsus seu febrim minuere debebat? Respondeo : nec illud præstitit nec præslnre debuit, dum enim omnes causas febris intendit, vix intelligitur quonam modo febrim pacare posset, sed res propius tangatur. Quo facilior ubique circulatio, eo tardior cæteris paribus motus sanguinis, sed sanguinem millendo obstructionés in abdomine ut satis jam demonslratum generabantur, prima inde auclæ rapiditatis sanguinis causa.
LAUSANNENSIS. 405
Celerius 2° rapitur sanguis, (rem extra aleam ponit doctiina illuslriss. Halleri) si cor magis irritabile et sanguis magis iivitans fiat. In nostro morbo phlebotomia augebat et vim irritabilem cordis et vim irritantem sanguinis, altéra ergo crebrioris pulsus causa.
Nec præter illas quas nostra præbuit epidemia observationes inferius referendas, desunt aliæ quæ théorisé veritatem astruant. Dum olim ægros observabam in Nosocomio Monspeliensi sancii Eloe, mos ibi invalebat, quem palam prædicarunt clinici Gouraigne (l) et Fises (2), sanguinem mitteresummo æstu paroxysmi febrium intermittentium et remiltentium; nec sic defuerunt occasiones observare effeclus Y. S. in niorbis illis qui apud Aquitanos ad biliosorum genusfere setnper accedunt. Sancte autem profiteor, vidi pluries pulsum post apertam venam crebriorem fieri ; nunquam vero remisisse frequentiam aul citius terminatum paroxysmum observare datum est. Hoc tantum quondam accidit juveni sanguine» lertiana detento ; paulo post Y? S.
casu laxata fascia, tanta brevi eflfluxit sanguinis quantitas ut lipothimias plures passus fuerit, protinus quidem cessavit febris, quod notari velirn tanquam consonum doctrinæ veterum , sed diuturno press u s est languore. Duo medici præerant Nosocomio quorum quisque per semestre medebalur spatium : ubi alter junior, febres biliosas, putridas malignas, venæ seclionibus , alvi ductionibus , et refri geranlibus curabat, perplures mox morbo et vitæ valedicebant. Senior aller emesitn primo initio adhibens omnes fere cilo, tulo et jucuncle sanabat.
Hic sæviebant anno 1753. Peripneumoniæ biliosæ; omnes illi quibus detractus sanguis perierunt : plures curavi, semper omissa venæ sectione, omnes sanavi ; alii quorum aliquos sub fmem morbi vidi, post venæ sectiones diffici-
(1) Tractatus de febnbus juxta cirçul.
leges, p. m, c. n, p. 433.
(2) Tractatus de febrib c. xn , p. m.
281, talem methodum mens non est sub examen revocare; sed id moneo; lum ob V. S. reiteratas, lum ob strictiorem diætam , tum ob frequentiores purgationes, innumeros vidi in Nosocomio quos simp!ex benigna lertiana in immedicabilem conjiciebat bydropem ; calumniatur cortex, cujus hæc est culpa, quod tardius datum resarcire nequit atoniam quam priora induxerunt mediçamina,
Tissot.
lius respirabanl et deliri fiebant; memini quod illos invenerim citissima et brcvissima vexatos respiralione ; vivido delirio, pulsu parvo, celerrimo, frequentissimo etduro. Yera fuit methodus curatoria si post dilutam emesim, enemata fréquenter applicabantur, copiose potabantur diuretica acida, et fréquenter respirabalur fumus aceti.
Si celeberrimorum medicorum documenta consulainus, novum inde robur sententiænostræ. Adeamus hippocraticos codices, quibus nullos magis veneror et deamo, quibus nullos majoris ponderis habeo, inveniemus ubique febres biliosas descriptas, et sanatas purgantibus, oximelle, ptisana, nullibi venæ sectione; affirmât e contra ilia sanguinem altenuari in cacochimia biliosa, novam vim acquirere in morbum augendum et proinde declin an dam phlebotomiam esse. Imo in inflammationibus si prævaleret cacocliimia alvum ducebat, venam non secabat; in sputo sanguinis vetat Y. S. si biliosus est æger (l), et occasionem præbuit Prospero Martiano e præstantioribus inter interprètes , egregia monita nobis tradere. « Si sanguis, inquit, tenuissimus » ac humori bilioso proximus, per venæ » seclionem adhuc magis attenuatur, et » periculum estnetotus in biliosum hu- »morem mutetur (2). « Monet Hippocrates puerperis ex nimia sanguinis profusione oriri febres biliosas (3) et auree in eum locumsic commentatur Martianus :
« Y. S. réfrigérât quando calor a san- ” ffuine provenit, nequaquam vero quan- » do acacochimia, imoapparet manifeste,
» corpus ebilis copia excalefacfum, niisso » sanguine calidius reddi (4).»Aiios plures locos habet memoria teneri dignos sed imprimis enarrationem in coacam prænotionem (5) qua princeps V. S. vetat, si cibi faslidium et turnor hypochondrii! Areteus, Celsus, Alexander, Hippocrati ubique assenliunt. Diffiteri non possum.
Gai en us dissentire videlur, qui pluribus locis venæ sectionem in febribus putridis suadet ; sic vero solvit nodum quicumque
(1) De humoribus, § 37. Foes., 51.
(2) Magnus Hippocr. Cous Prosp. Martiani, p. 107.
(3) De morbis mulierum, 1. ir, § 1. Foes.,
(4) Ibid., p. 193.
(5) Coac., 401. Foes.. p. 196. Martian, 411, conferri débet Duretus in eumdeni apliorismurn, p. 370.
466 FEBRIS BILIOSA
illius opéra attente perlegit. Talis fuit ut plura hypotketice sæpe magis quam clinice posuerit; supponit semper vasorum adesse pletlioram cui medendum est antequam alia remedia adkibeantur, sed fallitur Galenus et ruenle basi ruitædificium; sibique non semel dissonus, quoties seponit systema plethoræ non aliam quam nostram doctrinam prædicat. In methodo medendi ponil venæ sectionem nec obstructionem nec putredinem curare (1); in ipso libro quo contra Era sistralum partes venæ seclionis tuetur , illos acriter reprehendit qui in omni febre putrida sanguinem sine discrimine profundunt. Putridarum ergo plures noverat species; alia est cui prodest sanguinis missio, nostræ nocebat; in priori illarn instituisset Pergamensis doctor, in posteriori abstinuisset. E recentioribus, in nostris militât castris Fernelius ; « venæ sectio exquisilæ tertianæ est in- » commoda, ut quæ utilem ac necessa- » riura humorem detrahit, relicto impuro jj ac noxio. Sub bac enim febre attenua- » tum corpus esse solet paucique sangui- » nis : biiis vero acrior ipsa febris mate- » ria sub cavo jecoris exuperare et æs- » tuare, quam venæ sectio minime exi- » mit, nec proinde morbi substantiam minuit. Imo vero si vel sponte vel arte » profusus sanguis sit, plerumque depre- » hendis bilem acrius ferocire, febrem- » que invalescere (2). » Sancta-Crux casum memorat quem tenere cuperem illos qui semper ex febre et calore sanguinem raittendi occasionem arripiunt. Calor intensior, urina rubra, dolor gravitasque capitis, inquietudo, cibi fastidium, lingua arida et nigra observabantur in præclaro viro ad quem vocatus est vigesima octava die morbi ; æger difficile respirans videbatur agere animam cum dolore inlenso dorsi et pectoris, pulsu veloci inæquali et magno : alter medicus præscripserat venæ sectionem quam inbibuit Sancta-Crux capta conjectura ex contrectatione ventris inferioris in isto esse febris originem; quam protinusamo-
(1) Libr. ii, cap. xiv, oper. omn. t. vi, p. 278. Eodem et sequenti capite venæ sectionem in febribus putridis instituit, unde hæc dissidentia? In febribus putridis ratione putredinis et obslructionum v. s. vetat, quam adhibet alias ratione plethoræ et phlogoseos.
(1) De methodo curandi febres, cap. il , p. m. 388, quæ verba comparari debent cum locis citatis Fises et Gouraignc.
vere inccepit clislere purganle; excretaque bile adusta, aliisque crassis purgaminibus, statim multo melius ægrotus liabuit (1). III. J. Gorterus Arcbiater Russicus qui doctrina veterum et recentiorum nîitritus propriaque dives experientia medullam practicam nobis tradidit, capitulo de febre biliosa, sic babet absti jiendum a venæ sectione (2); et alibi, nocet V. S. in morbis qui excitantur a cacochirnia (3). In epidemia quam descripsit Borelli, « nullius auxilii erant » sanguinis missiones, quianulli qui pe- » riitdeerat hujusmodi remedium, etiam » adtertias vices repetitum (4). » Et vereor ne morbum multum auxerint, « quam » ineptæ enim fuerint ad kumores cor- » ruptoscirca ventriculum bærentes edu- » cendos, unicuique palam est (5). » lilas in pleuritidibus biliosis ex observationibus Cl. Guideti vetat Bianchi si venter turgescat: « Hocnamquepræsidii genere » in biliari pleuritide, ut ut acutæ signa » incautocolluderent, plurimosrepentine » prostratos, et ad septimam aut nonam e » vivorum numéro sublatos dolenti certe » experientia perspeximus (6). Yenæ sec- » tio in lipyria biliosa nunquam profi- » cua est (7'. In lertiana continua bilio— » sa perniciosa, procurata a phlebotomo » succussio sanguinis bilis excursiones » augebat (8). In principio morborum, » bilis insurgentes æstuationes autcopiæ, » ad excursus et impetus per vasa non » sunt adigendæ ablatione resistentium » atque obturantium sanguinearum par- » ticularum, per phlebotomias instituta ; » hue opportune referendus videtur tex- » tus ilie Avicennæ : Phleboiomia mul - » ioties facit febrim et multoties putre- )> factionem ; et ille Zacuti Lusitani : In » febribus biliosis P . S. extracto san - » guine, qui sua benignitate et temperie » humons biliosi acrimoniam retunde- » bat , cholericorum ebullitionem facere
(1) De impedimentis magnor, auxil., lib. m, cap. xii , hue quoque legatur aureum Barker Opusculum Essai, etc., p. 353.
(2) Sistem. Prax., n° 230.
(3) Compend ., tr. 54, § 61.
(4) Malpighi ubi supr., p. 128.
(5) Glass, Comment. 7, p. 115.
(6) Uist. hepat., p. iii, p. 248.
(7) Ibid., 625.
(8) Ibid., 636, aureum paulo infra legitur monitum Guideti sed prolixius ut hic transcribatur de noxis venæ seclionis et usu emesis.
LÀUSANNENS1S. 467
» potest (1). Très homines vidi robustis- » simos simplici tertiana affectos qui per o) institutam phlebotomiam die febrilis » recursus, ingruente hinc paroxysmo in » horrendam choleram inciderunt, ani- » mamque bilis torrente ereptam effla- » runt (2). Secta vena in morbis biliosis, » sic effatur Cl. Junkerus , extra vehe- 3> mentem plethoram et longam assuetu- » dinem, raptum humorum ad caput in- » ducit, cum deliriis et faucium inftam- 5) matione (3). Y. S. cursum sanguinis in » febre biliosa augendo, æstum fervo- 3) remque sanguinis auget aut confirmât » (4)« » Innumeros tacebo testes, omissa verum nolimverba J. Huxam cuj us tanta mihi est aucloritas et P. Walcarengbi : « Ubi acris et biliosa colluvies » exundat, aut per vomitum aut per al- }) vum rectissime expurganda est ; nam » hujus præcipua sedes est in primis viis, » visceribus abdominis ac vasis meserai- » cis. Fateor quidem quod tota sanguinis » massa liac quoque scatetsæpissime, sed 3) ne sic quidem indicatur Y. S. quæ ni- 3) miam sanguinis quantitatem utique mi- 3 > nuere potest , acrimoniam corrigere 3> nequit : quod cum ita sit, detrahendo » cum sanguine vires, non acrimoniam, » officit. — Turpissimos sane errores at- 3> que immedicabiles hac in re vidi ; imo » et plus vice simplici perdolui (5). San- 3) guinis missio in hisce febribus ob quam » plurimas causas inconveniens omnino » putatur, etenim si ut toties docuimus, 3> febrîum hujusmodi causa plerumque a 3> bile variis modis peccante derivanda » est, quidnam proderit sanguinis missio, » propter quam bilis jam a sanguine se- 3> paratæ nihil penituseduci potest! Præ- 3) terquam quod ipsius ope îaxantur ad- 3 » modurn atque enervantur solidorumfij) brillæ, ipsarumque ideo vis elastica 3) pari ratione diminuitur; quare minus 3) aptæ redduntur ut consuetis tam neces- 3) sariis oscillationibus biliosum humoj) rem ad optatas excretiones sollicitare 3> queant (6). »
Ratione et auctoritate fretus hue us-
(1) Ibid. , 646.
(2) Ibid., 701. Ubi profitant plura alla exempla funestæ v.s. in biliosis febribus.
(3) C onspect. med. th. pretet., p. 515.
(4) Scardona, Aphorism. de cognosc. et curand. morb ., t. îv, p. 85.
(5) Observât, de aere et morb , epidem . , t. ii, p. 177.
(6) Miçln, ration. f § 78.
que contra venæ sectionem in morbis biliosis militavi , quid docuerit febris nostra nunc perpendendum. Inter plebem novi perplures mortuos esse brevi post venæ sectiones subito repetitas ; quid ipse viderim narrabo ; phlebotomiam quondam initio morbi acriter sollicitanti ægro ut ut renuens denegare non poîui, parum educebatur sanguinis , pœnituit tamen; biduo elapso me inscio hirudines hæmorrhoidalibus vasis applicari voluit æger, copiosa insecuta est hæmorrhagia et brevi omnia exacerbata symptomata. Homines duo trigenarii, firraa antea gaudentes sanitate, ambo ob vehementiam cephalalgiæ et caloris ad venæ sectionem proprio marte bis alter, alter semel confugerunl. Primum sexta morbi die invisens, tanta virium jactura , tanta anxietate , calore adeo mordaci, cephalalgia tam acerba et tali mobilitate detentum inveni ut de evacuantibus vel levissimis cogitare nefas fuisset , ut ut enim morbi causam educendo debilitati sæpe medeantur, hic tanta erat et ex causa morbo aliéna , ut metuerim ne primo evacuationum impetüi , mobilitate forsan ultra prævisionem aucta resistere nequiret. Mitissimis cardiacis acidis, enematibus quotidianis et epispasticis paulatim redierunt vires, et tune evacuando morbus quadantenus sanabatur; sed materia debililatis visceribus adhærens et hepatis obstructionem relinquens , longam coegit curationem et aëris mutationem : per plures menses omnibus functionibus impar remansit æger, vixque post annum primas recuperaverat vires. Secundus , vir agricola mox post celebratam venæ sectionem correptus est tussi , oppressione, sopore et debilitate , quæ illi periculi mihi fastidii multum fecerunt , nam difficillime superata febre , medendum fuit debilitati quam et generata atonia et impetus tussis pulmonibus conciliaverant ; tabemque diu metui et tabem illam pessimæ speciei in qua nulla quidem pulmonum ulceratio, sed talis laxitas ut omnes affluentes, stagnantes et mutati humores cum orthopnea sub crudi glutinosi formam ejiciuntur. Secundi fuissent illi status si omissa venæ sectio ; sed quid in tertio proderat ? Responsum in promptu est. Si genus morbi remedium aliquod non fert, quo gravior erit species eo ma gis nocebit remedium illud ; nec aliter res hic succedere poterat ; summa enim putredo , generalis infectio, pessima ergo Y. S. fidem faciunt observa-
FEBRIS BILIOSA
tiones , et inter alias , quam nunquam recordabilur cor nisi cum planctu, mors egregii viri omnibus bonis dilecli. Triginta natus annos , mense Junio anni 1756 corripiebatur post longas sollicitudines febre rheumatica tune hic epidemica quæ lubenter ad diaphragma ruebat ; aliquot detrahebantur unciæ sanguinis scopo madorem cutis accersere quod pro votis successit : quinta morbi die post urinas turbidas perfecte largum déponentes sedimentum , et sudores copiosos , recte valebat ; sexta , febre ornnino expers erat, sed subsultus nonnulli artuum subinde subito récurrentes monebant pravum subesse fomilem in primis viis , quem crastina die subducere iicebat, siquidetn omnia symptomata plilogoseos jam aberant. Sed proh dolor ! vespera me absente, post animi pathema perpessum nova et prorsus aliéna symptomata oriuntur. Pulsus qui in morbo regularis, allus , firmus erat, nunc frequens, celerrimus, minimus ; mens usquedum ne minimum alterata sibique firmiter constans subito delirio quod tamen evanuit perculsa : tirinæ aquosæ , cutis arida; alvus cruda alba egerit, respiralio fit difficilis. Quænam idea morbi ? Causis epidemicis communibus , curis præsertim , sollicitudinibus , tristilia, fomes putridus in hepatico systemate generatus erat, nihil enim bilis colatoria præ mœrore constringit. In tali statu incurrit febrem catarrhalem cui summe favebant , et tempestas et res domestica tune temporis : nec vehemens fuit quia in corpore cujus humores putride infici incipiunt non generatur valida phlogosis , sed pessimus effectus, nam auclo calore putrefiebat promptissime fomes morbidus ; lethale animi patliema mœslum , nam 1° « ex pathej> mate prompte quisquis sibi pessimum » venenum in corpore generare potest (1) ; » 2° bilis tum sanæ tum putridæ secretio prorsus impedita inde mox fæces albæ et forsan putridi raptus in sanguine , quis enim ex simili causa icteros non observavit ; 3° ob tubulorum omnium spasmodicam contractionem omnes aliæ pariter præpeditæ secretiones et excretiones, inde urinæ tenuitas, cutis siccitas; 4° citissime inde, prioribus concurrentibus causis occupatum cerebrum.
Res erat ergo cum morbo putrido et spasmodico : indicationes eædem ac to-
(1) Frider, Hçftuan,
ties descriptæ quoad putriditatem , ex complicatione verum contra indicationes ; emesim enim vetabant , tum spasmus systematis gastrici quem arguebat sensus ille anxietalis circa scrobiculum cordis de quo conquerebatur æger , tum proclivitas epidemiæ vigentis ad diaphragmatis inflammationem , summa sit enim lex medico ut si prodesse non possit saltem non noceat. Morbus tanquam lipyria biliaris spectari poterat, « in qua » Y. S. nunquam proficua est; neque in » principio valida utendum purgatione » ob inductam venlriculi et intestinorum » spasmodicam habitudinem (1). » Quid ergo agendum ? Media vocatus nocte enema præscripsi et haustum ex decocfo hordei ad manum reperiundo cui instillabatur liquor anodin, miner. Hofmanni quem præslans inveni remedium post animi pathemata si polus aliquis tepidus superbibitur. Remiltebant symptomata et mane tuto adhibere potui mannam tamarindos et parvam dosim tartari emetici solubilis (2) in decoclo graminis solutos cujus uncias très omni hora sumeret , et dosi exhausta , idem graminis decoctum cum succo acetosæ et citri. Vespera rediens, ruris enim degebat, æger, vix dimidiam partem hauslus purgantis usurpatam fuisse inveni , ptisanæ acidæ parum quoque potaverat T sed frequentius liquorem anodinum mineralem ; très sedes biliosas deposuerat ; mens quam lucidam mane ante discessum reliqueram nunc occupatam inveni ; pulsus celerrimus, nox sequens insomnis , increvit delirium. Mane præscripsi eamdem eccoproticam potionem et aliam ex decoclo hordei, sirupo acido spirituque nitri , et fortes planlæ pedum sinapismos ; discessi , omnia omittuntur, de consultatione cogitatur, post meridiem congregatur ; loco prædietarum potionum sérum lactis tamarindatum præscribitur, loco sinapismi vesicatoria suris , crastina die omnia in pejus ruehant, nullæ succedebant evacuationes ; poslridie convocatur consultatio sexta matutina ; summa agitatio ,
(t) Bianchi et Guideti, p. 625.
(2) Satis jam tum aliunde tum ex superioribus enarratis innotuit præstanlia tartari emetici parva dosi, magno vehiculo, alvum ducendi scopo usurpati ; optimus est enim stimulus ne minimum irritons, sicque mitioribus anteponendu^ salibus.
LAUSANNENSIS. 469
delirium vividura plireneticum, pulsus ut ante frequens , parvus , celer, quod pessimum , sanantur enim phrenitides cuin pulsu forti , tenso , lento , vix verum cum exili et celeri. Delirii causa venæ sectio cui frustra intercedebam instituitur, furit magis æger (1) et inlenduntur hypocliondria. Trihorio elapso , suasu advenarii niedici, me semper invito , saphenæ sectio repetilur, delinquit æger, pacatius deinceps peraliquot lioras delirans ob defectum virium , cum viribus enim resurgebat phrenesis , plures ingeruntur emesis doses vix succedentibus evacuationibus , pessima nox.
Crastina die suasa quartæ consuitationis fortis propinatur purgatio vix sensibili pulsu , forti delirio : alvum non deposuit; acre post meridiein adhibetur clisler, immensis succedentibus evacuationibus et continuis lipotbimiis pulcliram efflavit animarn desiderandus æger. Anne prima methodus posteriori antcponenda fuisset ? Medicis judicandum relinquo. Sine nec acerbius nec citius iusequi poterat lethum : omnino seposila est virium indicatio, nec alia adhibila remedia quam ilia quorum futilitatem demonslravi. Anne hic balneum frigidutn? Sic sane veteres. « In sinoclio » enim putri si æger esset Eusarkos , ju- » venis, cœli stalus æstuans, febris vehe- » mentissima, in frigida natationem péril mittebant (2). »
Yir robustus, faber ferrarius , bilio-
(1) Pulchræ observationes eumdem eventum testantes leguntur in ulili et amœno diario Clar. Vandermonde, t. iv, p. 468, t. vi, p. 240, 465. Dans le délire de ces fièvres bilieuses , on a remarqué que la saignée du pied était mortelle, ibid p. 472.
(2) Sennertus, De febribus, 1. n, c. x, p. 290. Confer. Primerosius, Avicenna, Cœlius Aurelianus Celsus , imprimis Galenus lum Method. med., 1. ii , cap. xx , oper. t. vi , p. 288, tum passim alibi. Plures collegit historias D. Baynard quibus constat egregii usus fuisse balneum frigidum in febribus ardentibus delirio siipatis, Psycrolusïa or tlie genuine use of liot and cold balk, p. 229, utile reperitur exemplum in opusculo cui titulus : Legs d’un ancien médecin à sa patrie, p. 121. Conferri debet Willis, De anima brut orum, part, n, cap. x, oper. t. 2, p. 265. Similes hisloriæ ubique colligi possent; natura præmonstral viam, animum addit ratio , quidni illam premere audemus.
Ttident avi ; ridebunt posteri pusillanimitatem noslram, pœnas luunt cosevi,
sus , vino deditus , mense Januarii labentis anni, intra pocula corripitur horrore , atra evomit (1); sudorifera nec quicquam aliud propinant familiares ; quinta die chirurgus mandatus ut venam secaret illad denegavit nisi mea fretus sententia : circa meridiem accedens plireneticum inveni ægrum jam a biduo ; faciès erat cadaverosa ; anhelatio sæva , pulsus minimus , intermittens , quo pejorem observasse non memini : a morbi initio alvum non deposuerat. Lethali instituta prognosi , enema , grata cardiaca acida , et lintea aceto madida abdomini imposila suasi ; omittuntur omnia ; tertia pomeridiana , ignotus barbitonsor venæsectionem célébrât; per minuta aliquot sævissitna phrenesis ; protinus subita mors. Ultimis vitæ horis delirans venæ sectionem aciter sollicitabat ; inde discant plures, quam parum fidendum sit sæpe cæco instinctui si rationi dissenliat.
Nec magis proderant liæmorrhagiæ spontaneæ raræ quidem , sed lethales ex dissolutione sanguinis et atonia vasorum. Homo robustus , pinsor, priinis diebus sat mite laborans nihil nisi decoctum herbarum vulnerarium cum theriaca adhibuit ; ingravescente morbo purgationem, tum aniculæ suasu decoctum cardui benedicti et cornu cervi , putridæ novicæque indolis. Nona mandatus, debilissimum ilium inveni , obscure delirantem , floccos carpentem ; petechiæ cutem pectoris et colli obsidebant, diarrliea fœtida quid sanguinei ostendens jam aderat; oinnis demum abjecta spes : potionem grate cardiacam et anlisepticam quæ loco potus esset pro aslantium solatio præscripsi ; nondum parata erat cum hæmorrhagia naribus et alvo infaustum diræ sorti eripuit. Quid duæ ultimæ historiæ nos docent? Veram plurimarum malignarum generalionem , si biliosa nimirum putrida colluvies tempestive non evacuatur emesi , sed venæ sectio aut sudoriferis exacerbatur, et in sanguinem conjicitur. Hæmorrhagiam uterinam nullam , nec menstruationem tempore morbi observavi. Yir nobilis habitualibus copiosis hæraorrhoidibus , et quotannis slupenda hæmoiTliagia narium vexatus , noslro morbo detinebatur nec guttulam sanguinis una alterave via amisit. Sapiens natura adeo infensam crisim non
(1) Morbis quibusvis incipientibus , si bilis atra vel sursum vel deorsum prodierit lethaïe. Ilippoçr., 1. iv, aph. 22.
FEBR1» BILIOSA
moliebatur, quandiu œconomia animalis nondum obruta erat.
Superest explicandum, ne mancum remaneat opus , cur illustres medici , a vetustis lemporibus ad nostruin ævum , venæ sectionem in morbis putridis adhibuerint. Rein breviter jam tetigi supra ; bæc est nimirum ratio , quod duplex sit putridorum classis, alii simpliciter putridi quibus nocet ubique Y. S. et quos venæ sectione nunquam debellare tenlarunt viri artera medicam rite callentes ; cavendum vero, quod sæpe famam inter clinicos sibi concilient viri omni accurata doctrina carentes, et qui ut ut illustres ab ignaris clientibus habiti fuerint, aliis medicis et æquis posteris funesti sunt empirici , quorum lethifera praxis angue et cane cautius vitanda est.
Secunda est classis morborum illorum putridorum in quibus adest simul diathesis phlogostica quam egregie debellat Y. S. Non noscimus satis usquedum inflammationis theoriam , aut stimulorum agendi modurn, ut dilucidare possimus cur nunc putredini conjungatur inflammatio , nunc absit; experientia rem sic esse nos docuit et symptomata pathognomonica utriusque casus protulil , plura quotidiana praxis præbet exempla, prostant ubique tum alibi tum in pulchris historiis epidemiarum quas posteritati consignavit 111. Huxham. Illi quam tam accurate delineavit Cel. Pringle paulo plus immorari liceat. Dicitur quidemyebris biliosa , sed attente consideranli rnox patebit morbum fuisse simul inflammatorium , mancamque denominationem ; pluries de inflammatione ventriculi lo quitur cl. auctor; vere inflammaloria erat plirenesis quam anti- phlogisticis debellabat. Jam fugata phlogosi expugnanda remanebat biliosa saburra quam pulchre everrebal emesi et purgationibus quæ in morbis mere inflammatoriis adeo nocivæ reperiunlur. Sed res erat Edimburgensi medico cum militibus robustis , juvenibus , montanis, liquorum spirituosoruin potatoribus omnibus demum inflammationis causis obnoxiis, et in quibus facillime sequitur stimuli applicationem. Sic prima fomitis putridi noxa erat plilogoseos generatio. Tune , si quis emesim aut purgationem ante inflammationis resolutionem adhibuisset, omnia sane pessumdasset. Talis morbus tanquam viscerum inflammalio liaberi et curari debet , valentque aurea monita Hippocratis :
« Jecoris vehementissimi dolores, et lie— » nis gravitâtes, atque aliæ inflammatio-
» nés et morborum collectiones solvi ne- » queunt si quis easprimum medicamen- » to purgante aggressus fuerit. Yerum » in bis Y. S. præponenda est. Deinde ad » infusa per alvum veniendum, et medi- » camento purgante utendum. Quicum- » que autem statim per initia morborum » inflammationes medicamento purgante » solvere tentant, ii de contenta quidem » atque inflammata parte nibil detrahunt, » cum nih.il cédât quæ adhuc cruda est » affectio , quæ vero morbo resistunt et » sana sunt contabefaciunt. At debili » reddito corpore morbus superior eva- » dit , qui ubi corpus superarit curatio- » nem non admittit (1). » Totum ergo curationis arcanum est, ut antiphlogisticis debellata inflammatione morbus ad statum putredinis adducatur. Sed notandum est : 1° quod ut jam monui, ubi cacocbimia adest , inflammatio quatenus talis nunquam diuturna et pertinax est, sed inox in putridum mutatur tabum :
fidem faciunt scorbutici, scrofulosi, venerei qui falsa sæpe , vera nunquam laborant inflammatione , et symptomata quibus vexantur, antipblogistica medicina exacerbantur ; 2° simul ac inflammationis cruditas resoluta est, ad putredinis medelam descendendum ; 3° dum seligimus reinedia quibus impugnanda est phlogosis, non prorsus amovenda idea comitis putredinis; 4° demum probe tenere debet medens quisque, morbos abdominis qui initio mere inflammatorii erant, relinquere, post sanatam inflammationem, putrilaginem, novi morbi ni amoveatur fomitem. Dum enim inflammatur pars aliqua in abdomine , omnes aliæ sympatbice saltem, quandoque idiopatliice vitio oh vicinitatem propagato, Jaborantes , omnes perturbatas habent functiones; crispatura læduntur secre-
(1) Devictu acutorum, c. xxxvr. Foes., p. 396. Quod in casu speciali suadet Hippocrates tanquam universale axiorna tradidit Sydenham, nec inde tamen dissensus inter tratos viros; sed ur monet vir ingenio , doctrina , praxi et elegantia illustris, viscositas seu diathesis phlogistica humorum longe frequentius observatur in Anglia quam cacochimia aut corruptio, et e contra apud Græcos. Observavit tamen ipse et descripsit, observarunt alii plures Britanni medici febres venæ sectionem prorsus respuenles et purgationem initio poscentes. Barker, Agreement between, etc, Gall.; Essay , etc.? p, 344.
LAUSANNENSIS.
tiones, stagnant h u mores, calore febrili cito putrefiunt , inde generatur fomes morbidus. Ante aliquot annos vidi extra urbem virum triginta annos nalum , undécima excurrebat morbi dies; sæva laborabat hepatitide, « morbo frequentiori » quam vulgo quidem censetur, licet præ- » sens sæpe ignorelur, negligatur, vel » allerius morbi titulo tractetur (1),»
quod et hic evenerat. Yeuse sectiones plures et ultra modum ni fallor institutæ fuerant, enemata fréquenter utili sane consilio applicata , becbica pinguia minus fauste , scopo expectoralionem juvandi, usurpata. Debilis et anxius erat , non latebat vera natura morbi , quem coctum esse, pulsus, urina et abdominis palpatio usque dum neglecta suadebant.
Sérum lactis tamarindatum cumcristallo minerali largissime hauriri præscripsi, et bihorio post primum ciathum elapso, purgans enema injici. Paulo post bilio— sæ , semipurulentæ, fœditissimæ succedebant sedes, alvum plusquam tricesies intra nictymerum deposuit; anxietas et hypochondriitumor evanescebant ; recedebat flavedo cutis, brevissime leniorum abstergentium usu optime convaluit.
Æstate anni elapsi , in xenodochio nostro decubuit homo germanus, juvevenis; urbem accedens benevalens sed calens et sitiens, affatim aquam e fonte salientem potaverat. Mox totum abdomen imprimis hypochondrium dextrum valde tumuit et doluit, febrique anxietate et orlopnea premebatur; inflammationem fugaturus , post Y. S. adhibui cataplasmata emica panis et lacté abdomini iraposita , potum copiosum mitissimum et enemata j quinta die maunara sero lactis dilutam; et quod fere stupui immensa pulridæ et fœtidæ cacochiliæ quantitas educta est, cujus maxima pars paucis abbinc diebus généra ta fuerat in juvene qui optime valebat nec biliosam redolebat constitutionem ; octava die xenodochio valedixit. Jam notaverant veleres duplicein dari lipyriam , aliam phlogisticam , aliam biliosam ; in posteriori sola proderant antibiliosa, in prima , initio adliibenda erat venæ sectio (2).
Satis superque nunc patet quando in
(1) Boerliaave, aph. 907, ubi de paraphrenetide agitur; sed non minus, in nostris salteni regionibus hepatitidi congruit monitum illud : rariorem alibi esse morbum monuerunt boni viri.
(2) Biançhi et Guideti, 621-626.
febribusbiliosis noceat sanguinem miUere, quando prodesse possit. De usu venæ sectionis in aliis morbis disserere nec mens est nec locus ; breviter tamen addere liceat illam omnibus cacochimicis, debilibus , catarrhosis, scorbulicis , viscido frigido laborantibus , verminosis damnosam esse. « Ubi parum fit sangui- « nis ut in virginibus decoloribus , car- » nificis est non mediciliberaliter venam » aperire (1). » Monuit Lancisi, febrem epidemicam describens, caute cum Y. S.
agendum esse : « Non nisi corporibus » probe nutritis, vermiumque labe non » affeclis venæ sectionem adhiberi velim » (2). » Sæviter nuperrime hic post plures phleboloinias obiit puella debilis , laxa , valetudinaria , putrida verminosa febre laborans, quam jugulassent emesis, purgantia et imprimis acida (3). In peripneumonia notha hic vere anni 17 54 sæviente , tôt obierunt quot reiteratam phlebotomiam experti sunt; quo magis enim detrahebatur sanguis , eo plus augebatur viscidum illud quo sanguinei nunquam laborant, increscebat frequenlia , minuebatur vis pulsus, obruebatur omnino pulmo ; inde post singulam venæ sectionem difficilior fiebat respiratio, occupabatur cerebrum, anxie peribat æger.
In ipsis morbis inflammaloriis post unara alteramve venæ sectionem, tertiam ad summum , quidquid sanguinis ultra aufertur morbum plerumque incurabilem elticit; omnis præpeditur resolutio, æquilibrio inter solida et fluida destructo turbatur prorsus circulatio ; omnis impetus ad partem ægram dirigitur ; augetur stagnatio phlogistica et impingitur pro ratione sanguinis ultra æquam quatititatem educli ; vel demum si adliuc pergitur et pergitur sæpius, pauxillum sanguinis rubri remanens , in majoribus circulât vasis dum in minoribus perfecta generatur stasis , orilur , in morbo in flammatorio , gangræna ex debilitate , brevi mors sequitur. Non desunt viæ
fl) Ballonius, Epidem lib. u, t. i, p.
(2) Histor. febr. épidémie. Balneo-Regiensis, c. iv, § 20.
(3) Describit Cl. Scardona epidemiam putrido-verminosam in qua perpulchros habuerunt effeelus acida, insigni facta vermium dejectione , siti immoderatis evacuationibus cessantibus, perfectissime convalesccbant , ubi supr. 1. ni , c. vi, t. ni, p. 78.
472 FEBRIS BILIOSA
quæ omissæ phlebotomiæ locum teneant, et nisi urgeret aliquoties casus, semper tuio omitti posset ; labes verum quam infert sanguis importune debili demptus, vix ac ne vix quidem sæpe resarciri potest. Nec nugas cano, obloquantur quicquid innumeri , sed veritates quas demonstrat theoria , et quod lugendum , quotidiana praxis. Quid demum ? « San- » guis naturæ thésaurus est et amicus » (l). In sanguine focus est vitæ (2). San- 3) guis est vivificum nectar quo partium » fugax vivacitas recreatur atque refieij) tur, ad vitæ et animalitatis conserva- » tionem et diuturnitatem (3); » virorum gallorum laude majorum aurea verba , quæ utinam menti medentium continuo adcssent. Quot orco quolidie tradunt, qui omni missa ratione, venæ sectionem in acutis præscribunt u>que dum remittant symptomata , quæ totis viribus remitteie præpediunt? Quot illi qui celebrare non desinunt venæ sectiones illas nefandas quas præservatorias vocare amant, quas æquius deslructorias diceres? Usu repetito venæ sectionis firmiores sensim alteruntur vnletudines ut jam diu noverant veteres (4) , quid debiles , quæ non frequentiorem habent causam quam defeclum elaborali sanguinis? Sensim augetur débilitas , pessumdatur digeslio, præpedilur transpiralio, generatur cacoclximia, nervorum morbi ingeruntur, calarrhorum afïluit proterva , succrescunt obstructiones, innumerique alii ex bis tanquam e trunco progerminant morbi. Objiciunt frustra paucis diebus post Y. S. reparatam esse sanguinis dernptam quantitalem , et experientiam citant Cl. Dodart qui sibi uncias sanguinis sexdecim detrahi curavit, et quinque elapsis diebus , ne minimum aucta alimentorum quantilate , rnagis in statera ponderavit quam ante demptum sanguinetn. Inde enim non utilitas sed noxia Y. S. evincitur ; incrementum cnim'iilud ponderis arguit secretiones et excretiones diminutas fuisse, debilitatis visceribus et vasis, cacochimiæque incipicntem generalionem. Uæc omnia ac-
(1) Ballonius ubi supra.
(2) Duretus, in Coac., p. 285.
(5) Ibid., 192.
(4) Hippocrates, 1. i, aph. 5, qui locus magna atlentione dignus milii videtur, egregia enim principia babet circa liane maleriam quam millus mcdicus sufficicnter bue usque tracta vit.
curatissime exposait 111. Maty, pluresque valerent Eliseos jam colentes, si medens quisque illius verba pro norma praxeos habuisset. « Prava consuetudo, quam hic j) notare convenit, est venæ sectionis fre- 3> quenlior repetilio. Sunt qui sæpius in 33 anno venam solvi amant, multisque 3) malis se hac methodo liberari sperant.
33 Damnosa sane opinio! Yenæ enim 33 sectio semper minuit sanguinem, spiri- 33 tus, et vires. Ad hanc ergo tantummo- 33 do in necessitate est confugiendum, ut )) ad remedium semper amarum , ali—
33 quando tamen necessarium. At qui bis 33 frequentibus sectionibus se subjiciunt 33 optimum sanguinem deperdunt; æquali 33 copia quidem alterum acquirunt , sed 33 non eadem qualitate. Novus enim hic 33 est crudus, aquosus , lentus, circulare 3)nequit, liydropes créât, tandem 1ère 33 inevitabili casu morbos ex debilitale ,
» defectu sanguinis et spirituum, abun- 33 danlia aquæ producit (1). >3 Longe increscit malum usu purgationum , aquarutn calidarum, et vitæ sedentariæ, quæ très causæ venæ seclioni conjunclæ, genti humanæ paulatim delendæ sufiiciunt. Nec efficax rnagis adest causa degenerationis illius et depopulationis quam superius lugebam (2).
ABSORBENïlUM IN BIL10US FEBRIBUS CON-I- DERAïIO.
Absorbenlibus a Slnlilianis etplurihus aliis cominendatis prorsus abslinui. De ülorum tutilitale tain pulcbre disseruit Cel. Trallcs ut novi quid addere non detur. Sumraa sit , quod nullam vim nisi absovptivam acidi habcant : et ubi deest aciduin , vcntriculum inutili pondéré gravant. In morbo nostro bilis peccab ;t nimia alcalesccntia , et ut subigerctur
(1) M. Maty, Disserlatio de consuetudivis ejficacia in corpus humanum, Leidæ,
(2) Testem volo unicum, missa aliorum nube, librum Cl. Peiri Barrere qui nuper in manus incidit : Observations anatomiques tirées des ouvertures d’un grand nombre de cadavres , in-4°, 1753. Clüissirnum sane opus, si inde discant medici infandam auctoris praxim vitare; quod non dicturi velim animo carpendi proburn virum laude sua in liisloria naturali dignurn, sed ut præmoneantur tirones contra auctorilatem clinici , celebritale quadum apud gentiles fruentis.
LAUSANNENSIS.
necessaria erant acida ; absonum autem esset eidem morbo opponere et remedia titilla et alia quæ illorum virtutes castrant, sicque ornnera effectum infringunt. Piura dantur præterea absorbenlia quæ vera vi septica gaudent. Duplici ergo nociva fuissent titulo, et acidam medelam cassam efficiendo et putredinem citando. Scopo demulcendi nihil præstassent, solam enim demulcent acrimoniam acidam quam intendere conabamur. Nec quidem , tuta ilia credunt medici plures in omni acidi redundantia ; quid ergo ubi defectus. Falsa præconcepta opinione acidæ bilis , quam quisque nunc ridet , invalnerat terreorum usus, quos verior pathologia detrudere debuit. Cristallum montanam cæteris anteponere videturStahl, corpus si quod aliud omni bono in humana machina impar. Pulchram illorum in febribus putridis viluperationem jam liabet Baglivi (I). Et Hofmann qui alienis tantum quondam sapiens præceptis, sectisque nimis forsan deditus, ilia in morbis biliosis commendaverat, casta deinceps educalus chemia et fideli morborum observatione, illorum ususn in solis morbis ex acido permillit, et ubi putredo adest acidis unice fidit (2). Nec nitrum sæpe adhibui ; in primo slatu alia salia neutra præstare videbanlur ; in secundo et tertio impar erat reincdium quicquid non acescebat; et non semel observavi nitrum minime gaudere in morbis putridis sedati va ilia et réfrigérante virlule qua in nonnullis aliis morbis pollet, Sanguini mixtus illias fluiditatem augetque puniceum, imo nigricantem colorem in roseum mutât, et videtur vis illius esse dissolvens viscosi phlogistici,indein inflammatoriis morbis, modo nimia dosi non propinetur, egregie réfrigérât ; in morbo veruin bilioso ubi tenuior viget humorum diathesis par non sperandum erat auxilium. Basim nitro præbent alcalinæ putridæ materiæ laxiter sæpe debili acido nupîæ , ila ut si elenu ntorum disjunctio in humano corpore succédât, quod facile conlingit, majus oritur ex alcalina basi damnum quam ex acido bonum. Nec nesciunt clinici observa tores, nitrum magis prodesse initio morborum pblogisticorum, quamsequentibusperiodis cum jam adest putredo.
(t) Befibr. moslrice , Ubr. poster, spe dm., c. xni, p. 588,
(2) Observât, clujmic., 1. c., c. xix, oper. t. iv, p. 502.
SUDORIFERA, DÎURKTICA.
Narravi superius sudores spontaneos noxios fuisse, et morbos hac via tentatos, acerbe lethales evasisse. Quænam est enim actio sudoriferorum ? Materiæ morbidæ alvo evacuandæ excretionem hac via præpediunt, vim et acrimoniam intendunt, resorptionem juvant , sanguis citius inficitur, et sic ex putrescenlia humorum generali malignitatis oriuntur symptomata ; semper enim crassiores rémanent biliosæ partes quam ut possint cutaneis vel renalibus poris eliminari.
«Diaphoreticis materia biliosa longe law teque in sanguinem diffunditur, etli- » cet tenuata sit, sudori tamen non abe- » dit (1). » Res estsane et vesana et periculosa admodum, cacocliiliam abdoininisad vasa derivare ut colaloriis corporis miniinis secernatur. Probavit ipsa observalio materiem illam ad cutem sponte delatam solis alvum ducentibus evacuari. Notum est jamdudum eresypelatum foniitem sedem habere vulgo circa vesicularn fellis nec melius exlerminari quam emeticis aut catharticis (2). Très observavi casus id nostra epidemia qui sistema astruunt ; nescio enim qua proteiformitate materia biliosa ad cutim delala vehementissimam induxit febrem et speciem eresypclatosæ eruptionis , pcctus, collum, brachia, femora cum summo pruritu, imo et fauces cum levi angina occupants et demum exulceranlis ; nihil profuit nisi alvi ductio repetita et acida medela (3). In epidemia Cremonensi raro observavit sudores Cl.
Walcarenghi, nocivos semper ante decimam quintam diem. MonuitCl. Huxham « in febribus putridis sudores præmatu-
(!) Juncker, ub. supra, t. lxii, n° 8, p. 514. Idem, Conspect. therap. general., tab. îv, p. 95.
(2) Cl. d’Arluc descriptionem hue conferenlem tradidit eresypelafis capitis cum sæva febre epidemice grassantis et emesi sanandi, etc., Recueil périodique, etc., t. vu, p. 55.
(3) Congruit apprime Hippocratisaphorismus, 1. ir, § 15, in quo docet morbos esse cutis et faucium alios topicos, alios ex bile morbida effusa. Ubi fauces cegrotant , aut tubercula in corpore exoriuntur, excretionesïnspicere oportet. Si enim biliosæ fuerint, corpus una œgrotat, etc., et doctissimus interpres. J. Hollerius optime monuit, tune purgationem adhibendam esse.
FEBRIS BILIOSA
» ros certissime fere supprimere urinam » et alvuni mox obrepente plirenitide » (l). Non hæc est enim via qua simiies » solvuntur febres (2). » Nullus unquani tollitur icterussndore, «tanta estlenloris » biliarii cum diaphoresi ordinaria im- » proportio (3).» Et egregie Alberti t « si præmatura præscribuntur diaphore- » tica, tune præsens febris longe acerbior » et immoderatior redditur, raateria bi- » liosa gravius intrinsecus commovetur ; » — excretio bilis necessaria impeditur, » cardialgia augetur, ardor sub scrobi- » culo cordis veliementior redditur, su- » perveniunt deliria, sudores frigidi, li- » pothymiæ, aslus aridus et anxius, ma- » gnæ inquietudines , colli tumores, in- » flamraatoriæ affectiones, imo convul- » sivæ coinraotiones (4)» ; sudoribus non magis favet præceplor Stahl qui scribit « nullo tolerabili aut utili modo diapho- » retica aut diapnoica adhiberi posse « (1). » Nullusne ergo diuresi aut sudoribus locus ; legem sic striclius poni nollem. In omni febre, ut ut focum non liabuerit intra vasa , semper tamen alteratur massa sanguinea tum absorptione partium morbidarum , tum retentione materiæ excrelionum quæ f e î » r i semper turbantur, et partes excernendæ non excretæ in vasis cacocliimiam sui generis inducunt ; nec vigenle febri tenlanda depuratio tune irnpossibilis. Sed jatu sanata aut propemodum superala febre suis remediis, omnes secretiones sollicita re licet ut aperta colatoria suos alteratos humores copiose évacuent, et coctæ jam sordes sanguinis ejiciantur. Dixi urinas turbidas declinantem morbuin comitari , et urinis crudis remanentibus successisse tumorem eresypelatosum cruris. Quidam morbi , omnino sudoribus ; inflammatorii non abcedentes urinis et sudoribus ; biliosi, eresypelatosi, sedibus terminantur ; sed in bis ipsis semper aliquid adest urinis et sudoribus abigendum. Lex est a qua non discedit natura expellendo humores alienos , nunquam Jaxiori eiieit colalorio quod strie tiori ejicere potest. Sed in morbis quibusdam malignis aut venenosis in quibus humor morbidus magna donatur tenuitate crisi
(2) Baglivi, Prax. meclic., p. 57.
(3) Biancbi, ubi supra, p. 303, utilia ubi reperiuntur.
(4) Ubi supr., § 25, p. 770.
(5) De febre biliosa, § 49, p. 23.
sufficiunt sudore : sufficiunt etiam in inflammatoriis si levior morbus lysi ut dicunt seu resolutione terminatur; ubi vero secundus gradus in suppurationem dégénérât, lune pars purulenta cui impares pori cutanei , tubulis uriniferis evehitur. Si crassior adhuc materia visceribus abdominis impacta , sola par est illius expulsioni evacuatio alvina. Magni est in medico, ex nota causa morbi, prænoscere viam qua subaclus exibit fomes. In epidemia Luusannensi sæpissime observavi profusos oriri sudores circa decimam quartam aut decimain seplimam diem , sed imprimis copiosissimum lotium ultra mensem excerni vidi. Nonne euphoria quacum succedunt evacuationes illæ, sudorifera aut diuretica indicaret, juxta apborismum, «quo vergit natura eo » ducendum ? » Minime, jam enim na~ lura sui potens, nec pulrido oppressa fomite, sibi sufficit, et quod utile est parat ac conficit. Si calcar adderemus, illis ultra modum suscitatis excretionibus , débilitas, obstructiones et febris lenta facillime ingruerent. Aliquoties e contra, si diutius protractæ , vires abducunt vel sola organorum debilitate foveri videntur, gratis acidis aromaticis tonicis illas moderari conducit ; bue perplacet elixirium vilrioli Mtlimburgensum ; tincturam martis cum levi kinæ decocto féliciter usurpavi (1).
CARDIACA.
Quot sunt causæ debilitatis, tôt cardiacorum généra : non aliud enim datur cardiaeum quaui quod debilitatis causam toi lit. In atonia vires erigunt acerba sti— mulantibus , vinosis , spiriluosis mixta ; in defectu bonorum succorum nutrientia ; utraque augebant debilitatem quæ initio morbi ægros nostros opprirnebat : « Vires enim dejectæ videbantur, sed id » liebat ob morsum bilis et purgatione » restaurabantur (2). » Et re patuit emesim aut alvi duclionem cardiacorum effectus præstitisse ; sapienter itaque docuit Alberli; «lipolhymiis quæ nonnun- » quam in hac febre occurrunt analeplica » et nervina remedia non conducere , » quandiu adhuc materia peccans biliosa » continetur, quarc et hisce animi deli-
(1) Consentienfem babeo ill. Ludwig, Institut. Medicin.y § 1446.
(2j Ballonius, Epidémie. , 1. i, op., 1. 1, p. 6.
LÀüSANNENSrS.
» quiis non melior mcdicinaparari potest, » nisi quæ biliosæ materiæ congruam » evacuationera facilitât (1). » Galida verum , spirituosa, imo vinosa omnia exacerbabant, stimulum et calorem augendo, evacuationes præpediendo , et materiam morbidam more sudoriferorum impingendo : quod intelligere nequit profanum vulgus ; sed confestim , simul ac labuntur vires ad stimulantia et juscula succulenta et aromatica, haud satis damnanda praxi confugit. Fide tamen assevero , nihil plus damni ægris affert, pluresque nefandus mos tradidit lelho qui fauste evasissent si persuasura esset piebeianis mentibus, et quot sunt plebeianæ mentes ; 1° diu vivere posse hominem ex aqua pura fontana aut tenui ptisana , nec quemquam in acutis morbis ex alimentorum defeclu mori. 2° Spirituosa et nutrientia initio febrium semper, alias sæpe, vires pessumdare, febrim augere, medicamenlorum vires infringere ; 3° nulla, ut jam dixi, esse cardiaca nisi quæ morbi causam destruunt ; 4° selectum inde medicamentorum rem esse vel peritioribus sæpe difficilem , et longe extra mulierculæ provinciam positam ; 5° errorem hic pessimum esse, siquidem « quod » uni cardiacum est, idem alteri fit vene- » num (2). » Monuit Boerhaavius « raris- » simum esse cardiàcorum in acutis in- » tellectura : et discipulus , nullum rew medium quanlumvis etiam deeantatum » fuerit , in febribus acutis absolute et » simpliciter cardiacum dici posse, cum » ejus usus vel abusus a varia debilitatis j) causa pendeat omnino (3) - » Nunquam ergo cardiacum ullum, e cardiacis vulgo dictis , ante evacuationes præscripsi, Aliquoties post illas si debilior videretur æger, non metu mortis, sedscopo secretiones juvandi incitatus lenissima præscripsi, et præ aliis omnibus jam sæpius laudatum vinum, aut liquorem anodinum mineraient Hofrnanni, « acidum , 33 oleosum , blandum remedium , quod 3) efficacissime omni putredini resistit, 3) grata fragrantia languentem ventricu- 33 lum mire reficit (4), 3) et quod potui ægri instillabam ita ut singulo haustu minimam sorberet quantitatem ; pul-
(1) Ubi supr., p. 769.
(2) Walcarenghi , Medic. ration. , p.
(3) Aphor. 672. Comment, ibid. , t. il ,
(4) Van Swieten, § 644, t. u, p. 224.
cliriorern sic obtinui efFectum , quam raro grandiores propinando doses, quæ paulo vividius stimulando, febrim pro brevi saltem tempore augent et transennale leveque delirium inebriantium more suscitant. De cardiacis convalescentium fusius antea dixi.
NARCOTICA.
Symptomatum medici , summam agitationem, cephalalgiam et pertinaces vigilias observantes, larga manu narcotica propinassent , quorum usum rationali medico prorsus dissuadebant tum ratio tum auctoritas , quibus robur addebat experientia. « Quanquam com munis ilia 33 methodus sit in hac febre symptomata 33 per anodina mitigare , tamen juxla 33 vulgarem usum perniciosa sunt, et ilia » tum ad vigilias acerbiores , tum ad ca- 33 pitis dolores valde dissuadeo (1). 3> Et monuit Junkerus «opiatorum usum in- 33 tempestivum protei formia sequi péri- » cula et schemata (2) ». Nec felicius inter nostros quam apud Hallenses succedebant ; nam cum plebeii vigiîiis vexati confugiebant ad diacodium, cujus vires illos docuit funeslus pro puerulis usus, non magis dormiebant , sed débilitas, cruditas et symptomata increscebant.
Yisitavi puellam viginti natam annos quæ cum pluribus aliis symptomatibus , tam effera tussi laborabat ( quod rarissimum) ut vix deglutire posset et omnia deglutita protinus evomeret : inutilibus enematibus et epithematibus, de nullo alio remedio cogitandum fuit quam de narcotico quod consensum tussis causam compesceret (3). Prima dosi diacodii mox ejecta, secundam propinavi quæ pacavit quidem tussim; sed tanta absque somno débilitas remanebat ut deliquia deliquiis continuo succédèrent ; vinosa panna abdomini imposita , limonatum vinosum , et liquor anodinus mineralis
(1) Alberti, p. 769, 770.
(2) Ubi supr., p. 517.
(3) Tussim illam consensui orturn clebuisse nemo in dubium revocabit qui loges , causas et effectus consensus novit ; duplex autem inter pectus et ventriculum est consensus, continuitatenimirummembranarum et communione nervorum. Cur fortior fuerit in hac paella quam in omnibus aliis explicat tum idiosyncrasia membranarum, tum acrimonia , tum situs materiæ morbidæ quæ mox hune mox ilium Yelliçare potest plexum.
vires revocabant et mitigata tussi emesim propinare potui, quæ illara omnino exterminavit. "Virum nobilem curavi cui sub finem morbi vel polius superato morbo, concessi obsequio quinque gutlas laudani Sidenhamin potioneslomachica; vehementem inde expertus est eolicara , morbumilliprorsus ignotum. Altéra vice tenlato experimento, idem infelix eventus probavit laudanum doloris causain fuisse, pluries enim eamdem potionem sine laudano uliliter sorbuerat et ne inique quidem in diæla a vero tramite discesserat. In homine iilo quem post venæ sectionem gravis corripuerat lussis, felicius non successerunt narcotica. Ilia in genere prorsus omisi , nec plus quara quinquies adhibuisse memini , semper rainiraa dosi. Mox capit quisque cur in morbo putrido adeo noxiura fiat remedium,cætero quin si quodaliud heroïcum:
laxitaleui enira etflatulentiara exlaxilale, atque putredinera auget (2) , et evacuatioties intestinales impedit , nisi ex rigiditate aut spasrno supprimantur. Quanta inde mala salis jani patet ; et novuni hæc ohscrvatio testimonium præbet effati Boerhaaviaui. « Nibil dari quod ubique » bonura , contra vero , id quod bac re- » rura facie salutare fuerat, muta ta con- » ditionc perniciosura sæpe deprehendi.»
PRÆSERVATIO.
Non satis colit ur prophylaclica raedicina ; benemulti sunt morbi quos attente consideranti prævidere liceret pluribus diebus ante primum impetum, etpersuasum habeo, morbura prævisum vel oinnino præscindi posse vel saltem mitiorem reddi ; adolescentein curavi qui febre biliosa corripiebatur dum reraediis debellare conabar biliosam saburram qua laborabat et cujus rixas metueram ; gra-
(1) Pluribus modis in febre nostra putredinem intendebat opium , 1° laxitafem libris inducendo, 2° evacuationem materiæ putridæ cohibendo, 5° aclionem nervorum impediendo : experimentis
enim probavit Illustr. Ilallerus, ex actione nervorum impedila cito tum in ventriculo tum alibi generari putredinem.
Second mémoire sur l'irritabilité, exp. 182, 185, 185. Sed nulla vi septica proprie dicta fœdatur opium teste Clar. Pringle. Traité sur les substances septiques et antis., exp. 10, qua evincitur quoque vis illius emolliens.
vis fuit morbus vixque credam evasisse ægrum si non raitigatus et minutus fuisset fomes; alia nonnulla exempla et cautelas hic congerere extraneum foret. De præservatione morbi nostri, si quis sciscitetur non raeliora respondenda habeo quam Borelli verba , « ut me servem » amicis raeis,præter consueturn vivendi » modum utor hauslibus aquæ singulo » mane jejuno ventriculo, et circa ves- » peratn raisceo eidem aquæ aliquid spi- » ritus sulphuris vel aliud acidum, in re- » liquis hilaris vivo , et audenter totus » sum in p'nilosopliando. Tribus elapsis « diebus raaxima in ore amaritudo acci- » dit milii, cui succurrerestudui, suraens » cassiæ uncias duas, quibus lubricitatem » corpori conciliavi , quod videtur milii » optime egisse (4). » Quatuor hic occurrunt indicationes 1° ut paulo minor solito dosis aliraentorum quotidie ingeratur ; nihil enim magis conducit ut sensira reserantur et evacuentur infarcla viscera. 2° Ut cibi sint e genere morbo minus faventi ; taies capituio de diæta recensentur : polus ex aqua pura fontana aut vino mixta vel grale acidulata. 3° Aër calidior vitetur, moveatur corpus et laxa servetur alvus, cui scopo præter prædictara diætam egregrie inservire potest creraor tartari mane jejuno ventriculo cura aquæ ciathoad draclnnam unam haustus. 4° Et præsertira obsequendum est monito Itali philosophi hilarisque vivere : noxas tristitiæ narravi, et obscrvavi illos omnes qui post animi pathema triste decumbebant , fere semper occubuisse , licet si morbus primo intuitif, gravior non videretur ; sive ob generatam cacochimiam, sive ob deperditionem viriurn quas prosternit anxietas, et quibus deficientihus nulla sanatur ægritudo.
CANONES PRACTIC1.
Hæc est idea febris putridæ ; omnis humor putridus est acris , sic partes sensibiles et irritabiies stimu antur, duplex inde causa rnotuum depravatorum inter quos reperitur febris. Putriditaset febris solida laxant , inde nova morborum causa. Putridus humor nulritioni est ineptus, tertius ergodamnorum Ions. — Mors generatur in morbis illis, si ad eum devenerit terminura febris quocura consistere vita nequit ; si putredo adeo massam sanguineam infecit ut nulla nu-
(1) Malpighi, Oper. posth,, p. 28, 29.
LAUSANNENS1S.
tritio succedere possit dum continuum lit detrimenlum ; si funclio aliqua vitalis omnino præpediatur ; si gangræna partes internas obsideat, ex gangræna enim sunima débilitas, mors. — Morbi pulridi sunt vel universales , si putredo æquabiliter propeinodum omnes infecerit lnimores, maligni vulgo dicuntur ; vel gastrici, si fouies morbidus jacet præserlirn in abdomine. Plures sunt in abdomine liumores qui pulrescere possunt ; nec omnium pariter damnabilis corruptio , inde non pariter sævæ omnes febres putridæ gastricæ : nulla pejor corruptio quam biliosa , et febres quas générât omnium pessimæ. — Idem medelæ genus omnibus, et sic qui biliosam curare novit omnes alias oplime sanabit; primus noster status vix ut jam dixi inier biliosos accenseri potest et speciem varialionum medelæ præbet. — Gastrici sunt aut simpliciter putridi aut simul phlogislici. In secunda specie venæ seclio aliquoties adhibenda est et procrastinandæ evacuationes donec phlogosis evanuerit.
— In putridis non plilog islicis tum generalibus tum gastricis nocet venæ sectio, nocent ouinia pinguia imo et emulsa, omnia relaxantia , septica , acria , narcotica , nutrientia, succulenta. Nocent in putridis gastricis diuretica et sudorifica. Febrem enim augent; evacuationes alvi* nas impediunt; delirium, putredinem generalem, malignitatem, pelechias, mortein denique arcessunt. — Diæta plus minus ve tenuis esse débet pro vi morbi , semper ex acescentibus vegetabilibus, farinosis, oleribusaul fruclibus. Bulyrum absit. Jusculum præbere possunt pulli gallinacei aut juniores gallinæ. — Prima medela sit emeto catharsis; eu ram absolvant polus antiseplici et evacuationes alvinæ vel subinde repelilæ, vel quotidie sed leniler sollicilatæ ope purgantium acescentium vel tartari emetici largo
vehiculo aquoso diluti. Subinde, sed paulo iortius purgare expedif, si symplomata doceant tenaciores humore dif&culter coqui ; ubi veto majori donantur mobilitate , quotidianæ sed miles purgationes præstant , ne mora pejor evadat materia vel et resorbeatur. — Non tanti bic usus enemata quam in morbis inflammaloriis in quibus quo sæpius eo melius ; in biliosis verum , emollientia reiterata nocuissent et nunquam fere adhibui nisi purgantia, præserlirn ex catholico. Inilio sæpe parum proderant , sub finem belle succedebant , copiosas educendo sedes.
— Qui sympîomalibus alia quam général! medela mederi vellet, omnia pessumdai et.
Quas secum trahit generata débilitas infirmilates, sanant seleclus et ordo medicainentorum, exercitium et aër campestre ; raro requiruntur médicamenta, quorum palet genus. — Relictæ viscerum imprimis hepatis obstructiones sanantur saponibus vegetabilibus ; qualia sunt cichoracea, graminacea, mel, sera iaelis.
lngravescunt si citius confugitur ad remedia aperiliva , acria , stimulantia ; putridam inducunt cacoehiliam sapones alcalini inepte adhibiti : aiiquoties lamen féliciter usurpa\i aquas minérales alcalescentes parva dosi perquatuor autquinque dies. Superatis obstructionibus, tonicorurn usu récidiva præpeditur. — Nihil mutant regiones quicquid clamilent ignari. Ex regionum varietate alii morbi in bac, alii in ilia frequentiores sunt. Ubi vero idem morbus occurrit , ubique genlium eadem adhibenda est medela ; quamethodo biliosasanabat Hippocrates, eadem illas sanant A/igli , eadem Ger mani , eadem Walcarenghi apud Cremoiienses , Mercitus, Heredia, Zacutus apud Hispcinos et Lusilcinos ; eadem usus , l'auste mihi successit , et semper, Omni ævo, omni cœlo succedet.
FINIS FEBR1S BILTOSÆ LAUSANNENSIS.
fîi-
* .;!! „;i . ^ v<> » : . ’qi • -
• ■.Î '• . ; ' > I iîi : { ‘ Ü
Hit - • ,tib 'Udi*-u.. i.: : ’-iDlü
- , J.tp U; ! i t» 11 1 1 -J. J 1 • >i ï ! r ■ ' \ " ‘t
-i no. !i:<i;niia|i 3 -»,Uo : a<i >*fc
J- l-J j J ;• !>H» • <i JifU '•
i>i U. '■ M . - J jïliW -il U A : '
jtfftKSWuirjia
iWtlÿq ••i'IO.fft ,8..,J.r
hî ni • v •; rj -.s u,j ^ bitHnOs «a*.- yl !<
ui? ■ • j i y ' * ■ • -
fO !;!'-{ U: >..'■< •• • r; ;.-i
: - > , li-V-.i J « ilJiap.l^^âk ^HjL
!'1 if I*) 1 • •»
' - ilt . ' ■: ; *• '•! ; : ;i
ï v 1 tnoiJ . ;; • • » W vi *H
•’1 -ü f : » t-îl-i » ; ■ *
.1 "> i >:)!</ jJ». i*l*:> * ,0.7» : .«uO-
, ' * 'ljl1
U ■ 'sttOlflt
i ii-i .tui . ■■ | •>•* 'ttemj
-i • ; i i i ; -i v laii i»>
F./s i‘): ■ t; anîoq «fiiv