‹ Encyclopédie des sciences médicales (volume 4)Chapitre 145 sur 191 · STATUS SECUNDUS · texte numérisé non relu

STATUS SECUNDUS

In secundo statu minor fuit fomitis viscositas, mobilitas major ; evacuationes facilius succedebant, et illas primo ingressu instituere sæpe conducebat , periculum enim aliquoties in mora. Alias tamen prol’uit digestiva diluentia per viginti quatuor horas ex hydromele acidulato adhibere. Si ex calore molesto , sili, vagis intestinorum doloribus , urinis , acrimoniæ multum suspicari licebat, medullam cassiæ, vel succum citri, solution! tartari emelici , loco sirupi capilloruin veneris addidi. Sæpe primis diebus vix ullum remissionis tempus observari poterat ante emesim ; hac vero célébra la mox omnia pacabantur. Ancilla viginti sex aut oclo circiter nnnos nata , egregie conslituta, postquam per horas aliquot dirissime riguisset , prehendebalur sæva cephalalgia , pulsuceleri contracta, cute ardente , nauseis, siti , urinis perpaucis, alvi obstructione j mandatus Pharmacopola purgationern præscribit , pulveres nitrosos, emulsa, pediluvia , sed omnia incassum, ne minutum quidem remitlit sævities morbi : quinta die invisens ægram , potionem ex tartaro emetico cum aquæ viginti , succi citri duabus unciis præscripsi, cujus uncias très oinni horæ quadrante biberet ; stupendam sordium copiam avw r.ai y.arw ejecit ; nocte sequenli dormivit ; sexta die pulsus mollior, elatior, rarior levis tantum careba-

(1) De nov. febr. ingressu , p. m. 567. In morbis quam plurimis, quorum curât io solis evacuantibus absolvitur, si dictis evacualionibus perlinaciter insistamus , usque dum symptomata omnia prorsus ablegaverimtts, sœpius œgro nonnisi morte medebi mur, etc. Nec mirum : appel i t us est vigenlis ventriculi funclio , cui impar est omnino quanidiu vires languenf ; lamdiu ergo jacet appelitus, jacet et digestio : nec ilium excilabunt purgantia vi ventriculi adeo infensa; qucd notare velim illi qui ex faslidio, nausea, anxietale, diarrbea , lienteria , etc. , evacuandi indicationes protinus deducunt , sicque omnia pessumdant.

ria , sitis sedata , status demum remissionis; vespera exacerbatio. Septima, prima potio , dimidiata dosi tartari, et longioribus potala intervallis plures eduxit sedes , vitior vespertina exacerbatio ; octava et nona limonatum (sit venia verbo) simplex, nona enema ; décima limonatum purgans ut septima, desiderata exacerbatio. Undecima, duodecima , décima tertia , omnia lauste succedebant ; limonatum simplex erat instar omnium, sedes biliosæ, redeunlis sanitatis critérium. Jam rara felicitate alimenta sollicitabat veritriculus, cui nimium induisit, inde décima tertia sub noctem recruduit febris , cum acri calore et gravi cephalalgia , per integrum nietbymerum durans : rémittente paroxysmo mannam cum tamarindis præbui , optime convaluit citius quam omnes alii.

In genere, post primam evacuationem, plerisque vix quicquid præscripsi præter limonatum forte, vel decoclum radicis graminis canini, cui addebatur succus expressus acetosæ aut alleluyæ; « succi » enim citri et acetosæ, putredini resisï> tunt, cor peculiari vi roborant , intem- » periem febrilem corrigunt, aperiendi- » que viin habent (1) ; » îllos aut sirniles polus frigidos ad uncias duas omni semihora aut frequtmlius potabant ; nunquam enim mihi arrisit methodus raro et copioso haustu potum ægris præbere. Frequentes et parvos antiquis dilectos in dessueludinem nescio quo falo ruenles, restituerunt præstantiores nonnulli medici ævi decimi sexti et septimi, firmaque loge illos stabilivit Boerhaavius ; de hujus methodi præstantia legi debet illust.

Commentator (2j. Illis qui prædictas respuebant potiones, decoclum hordei cum sirupo rubi idei aut cerasorum acidorum proderat. Yerbo, egregie successit omnis potus acidus nec nimis emolliens ; quaiis optime conficitur , ex succis expressis fructuum horæorum cum aqua et sacclia-

(t) Scnnert, De febribus, 1. il, cap. vif, pag. 521. Ibidem invenies, quod notalu dignum , magis urgere quandoqae putredinem et calorem, mugis alias obstructiones. In primo casu succum citri, in secundo aceiosaria adhibui.

(2) § 640, t. ii, p. 215. De febre biliosa speciatim agens scripsit Alberli : Potus sit sufficiens, modo non largis liaustibus inges tus, prœstal eum sorbillare , aut cocldeatim sed repet ito exhiber e. Prax. genere , 1. îx , cap. vi, § 9 et 25.

ro ; nec quicquam præstantius novi in omni morbo bilioso imo et inflammatorio, succis saponaceis acidis mori, rubi, rubi idei, ribesium, fragariæ, cerasorum, imo et uvarmn dummodonon nimis maturuerint ; bæ sunt enim illorum virtutes ut acescentia omneni putriditatem corrigant, saponaceitate omnia concreta biliosa aut inflammatoria résolvant, omnesque faveant secretiones : nec nimis solida laxarit, quinimo grato sapore, fragranti odorevi cardiaca pollent. « Matur » rorum fructuum succus nulla præpara- » tione indiget , sitim extinguit, calorem »temperat, urinæ et alvi vias laxat,

» summum solamen languenti ventriculo » a putrida bile præbet ((). » Julii mense anni 1756 amabilern puellam graviter laborantem , usu cerasorum inlerpositis laxantibus sanavi. Nec novum celebro inventum; jam novit antiquitas saluberrimos usus fructuum, et quid mirum !

Cum nihil elatiori voce fébricitantes doceat salutaris instinclus; et præaliisveteribus, Alexander Trallianus egregia monita de illorum usu, vix apud recentiores invenienda, passim liabet. Verum est quidem , jam illius ævo et ante ilium vixit detractorum omnis boni nefandum genus ut patet ex loco ejusdem auctoris (2); nec defuerunt deinceps medici magni sane nominis qui ilia dissuaserint sed futilissimis nixi rationibus , inter quas ilia tantum perpendi meretur quam ex Sanctorii aphorismis deducunt; alicubi enim (3) melones , ficus , uvas tanquam impedimenta transpirationis recenset.

Facilis responsio ; non est apud omr.es idem fructuum effectus, nec illos omnibus , tantum abest, suadeo; dum enim aquam acidam corpori præbent, nocent omnibus illis, quibus , acido laborat ventriculus , quibus tenuior sanguis , laxiores fibræ , nervi languidi ; causas morhi fovendo, omnia sane pessumdant, secretiones et excretiones turbant, perspirationem impediunt , acrimoniam acidam augent, et plusquam semel successisse vidi dysurias , prurilus , versatiles dolores. Sed mutatis circumstantiis mutantur et vires ; et dum in biliosis morbi causam tollunt , sanitatem restiluendo , functiones simul , et ut alias transpirationem, restiluunt. Tôt utilium restaurator Boerhaavius obsoletos fructus in forum medicum revocavit , non silente

(1) Van Swieten, § 83, 1. 1, p. 126.

(2) De arte medica, 1. xir, c. vi.

(3) Mediçin, Slat.,1. ni, aph. 25, 27.

invida ignorantia (l). Nec excidit meraoria quod dum prædictæ puellæ medebar, rumor excita relur successi compescendus. Studiosus Leidensis tanto sopore noctu diuque premebatur, ut et inter ipsos trudicu lares J usus sæpe obdormis* ceret; non desunt certe medici, qui emesim, acria purgantia, stimulantia, juscula viperina , aliaque ejusdem furfuris præscripsissent ; adit Boerhaavium ; præscribit vir immortaliscerasa pro victu ad libras decem et ultra quotidie , nec aliud quicquam, scopo nimirum phlogisticam densitatem sanguinis, morbi causam ; debellandi ; mox melius se habuit egregius juvenis, brevi post, excretis copiose turbidis, spissis, sedimentosis urinis, oplime valebat (2).

Si post emesim, attentum examen symptomatum, abdominis, excretorum , me docebat relictam lomitis partem magna non donari mobililate, nullum evacuans remedium , nisi cnema ubi quotidiana deerat sedes, ante quatuor elapsos dies præscripsi; quo tempore adhibui potionem ex tamarindis , manna , terra foliata tartari pro ditioribus, decoclo graminis, et sirupo acido ; copiam fœtidæ materiæ educebat et quo magis eo melius, remittebant enim symptomata et sæpe perfecta per aliquot horas successit apyrexia, quam alias observare non licuit ante terliam evacuationem undecima aut duodecima circiler morbi die : tune potus acidus minori dosi præscribebatur, et viribus tantisper resurgentibus , tenui diætæ paulo laxius insistebant, et circa decimam nonam aut vicesimam quarta purgatione remediis valedicebant ægri , diæta et exercitio morbi reliquias superantes , vix tamen ante sex aut septem hebdomades sanitatem récupérantes; quo elapso tempore lenem calharsim de novo, si gulæ auscullaverant , inslitui.

Observavi et nemo nescit clinicus quasdam esse idiosyncrasias quæ dilficillime liquidis obediunt calharticis ; tune confugi ad bolos ex tamarindis etcassia, quibus tanquam stimulum addidi grana aliquot diagridii ; clamorem movebunt illi qui vires medicamentorum apud nonnullos recentiores collecloresdidicerunt; qui vero praxi addicti sunt et veterum

(1) Van Swieten, Ibid.

(2) Utilem sane observalionem ab ipso communicatam a gro, nec in Boerhaavii aut discipulorum operibus extantem, hic invenire omnibus gratum fore credidi.

LAUSANNEN5IS.

opéra non nesciunt, optime noscunt diagridium optimum esse remedium quotiescumque bilis tenax resolvenda et abducenda est; et Hippocratem nunquam de bile evacuanda agere (l) quin diagridium suadeat. Cette ubi suasi, pro votis semper successit, copiosas et biliosas sedes sine torminum aut caloris incommodo procurans.

Si t'ornes mobidus majori gaudebat mobilitale, tune omnibiduo vel et quotidie debile decoctum purgans tamarindatum ad uncias très hora sexta, octava et décima propinabam , nec unquam post meridiem deerant duæ aut très sedes copiosæ; solo similis potionis usn ægrum sanavi cujus morbum enarrare liceat. Juvenis viginti et aliquot anitos natus vertente autumno laborabat , ruris degens ; initio febris continua fuit cum exacerbationibus quotidianis ; curationis director regularilate ty pi delusus, intermittentem nuncupans , primo purgationes ex senne et rheo, tum amara omni generis , conservam imprimis juniperi , et corticeru peruvianum largiori dosi præscripsit ; rebus in pejus ruentibus , mandalus octodecima die, inveni , paroxysmum invadentem secunda aut tertia pomeridiana, protrahi ad sextam matutinam erastinæ diei, calore acri fervido, acuta ceplialalgia , tussi , vigiliis continuis,ægrum crucianlem. A sexta matutina ad secundam pomeridianam febre quidem erat expers , sed anxius , morosus , fastidiosus ; pulsus celer, cutis sicca, macies summa , genarum rubor, tussis , alvus astricta , urinæ paucæ rubræ, débilitas summa , tabis metus. Missis amaris et kina, unicam causæmorbi evacualionem curavi , et suasi ut quater de die" uncias quatuor sumeret decocti radicum gramijiis et acetosæ, pulpæ tamarindorum, et salis acetosæ cum sirupo rubi idei. Inde alvus bilem evacuavit , secunda usus die paroxysmus miliorfuit; tertia, somnus, famés, quietudo; intra decem dies optime valuit, qui saluberrimi sed inepte adhibiti kinæ usu mox marasmodeus occubuisset. Corticem ilium jam damnavit Baglivi in morbis ex infarctu mesenlerii

(1) Confer. v. g., De natura miiliebri, Foes. , p. 575. De morb. mul., ib. 642. De affect, de intern. affect., ibid. 548, 558, 560. Alexand. Trallian., 1. vu, cap. xvi. Ætius, Tetrab. , in , sect. iv, cap. xxvm. Galenus, De compos. Pharmacor., lib. n , cap. xi.

et viscerum (1). Révéra, nullum præstantius tonicum cortice peruviano, nullum parsedans in ataxiis nervorum ; atoniain et mobilitatem ultra omnium spem superat; sed quid possunt seleclissima tonica contra morbos quorum sanatio evacuantibus nititur. Tempus est suum amaricantibus tonicis in ægritudine nostra , sed nunquam initio.

Medendi melhodum nostræ omnino fere similem adhibuit 111. Walcarenghi ; graminacea nimirum , cichoracea , citrata , acescentia omnis generis. Unum est tamen illi familiare remedium quod in usum vocare sacrum semper habui , oleum volo amigdalarum dulcium, quod suadebat post primas evacualiones, « nisi » prope biliarios ductus atque in intesti- » nis ipsis, magis tenax et viscida ades- » set bilis (2). » Posuerat Yir cel. humorem morbidum « ubicumque consis- » tat, partes magis distendere , irritare , ». mordere atque lacerare ; » hæc vera sunt,sed, aune jure concludilur ? ergo oleosa. Vix crederem; pollent equidem vi partes tensas et rigidas laxare ; sed in casu nostro augendo vim causæ irritantis, longe alium effectum habent. Talis est enim eorum proprietas , ut quotiescumque mullum caloris adest in eorpore, brevi, deposila emolliente et demulcente vi , rancidam acquirant acrimo* niam; verissimumque hic adagium , oleum igni adelunt. Illorum usum in biliosis morbis jam dissuadet Hippocratis observatio, quibus pitigue abuiulal bilis flava gignitur (3). Monuit Galenus suo ævo plures fuisse controversias de usu olei , quod alii acre et calefaciens, alii demulcens credebant ; idque ex varia conslilutione corporum quibus ingeritur dependere docuit (4). In geneie video Medicos Italos oleorum usui addictiores, ut ut ilia jam damnaverit Baglivi , nec prorsus desint inter illos qui Baglivi assentiantur, sicque moneat Bianchi de febribus biliosis agens : « In pluribus » observavi post exhibitum in jure amig- » dalinum oleum , intensiorem in poste-

(1) Prax. med., 1. i, De febre mesenfer., p. 58, de fibr. moir. spect. tr, poster. libr. cap. xm, p. 588. Gonf. Illustr. Oosterdik, Instit. medic. pract., sect. î, cap. tv.

(2) Medicin ration., §541.

(5) Ep'id., 1. vi, sect. vi. Foes., 1100. A.

(4) De simplic. medicam. facuUat. toto secundo libr.

» rum febricitationem (I). » Primerosius oleosa et amygdalina in febribus , rancoris metu, suspecta habebat (.2) et verbo, in morbis magno sti palis calore celeberrimi practici , teslis sit instar omnium 111. Yan Swieten olea formidant (;!).

Quantum ergo vilari debet , ubi focus catoris est ilia ipsa pars cui applicantur; ubi pulridum adest fermentum illorum corruptionem juvans; ubi metus est obstructionis hepalis cui valde lavent ; autumno anni elapsi testis adfui morti , potiusffuam Medicus morbo fœrninæ hepatilide sæva necatæ quam sibi conciliaverat , dum per plures hebJomades vix quicquam aliud comederat præter juglandes nuces, et gravamen quod veutriculo relinquebant potu Code qualer de die dissipare conata erat. Yidi sæpius olea, corporibus nec putrido nec inflammatorio morbo laboranlibus , præscripla scopo irritatos nervos dcmulcendi et laxandi, oppositos obtinuisse successus : sensationem enim caloris , acrimoniæ , doloris in inlestinis inducebant , appeti* tum dclebant et alvum astringebant, tum ob acrimoniam propriam ex rancore ortam , tum ex perversa natura bilis, et bujus actione in inteslina impedita.llepudieutur ergo olea quotiescumque bilis, putredo , calor et laxitas adsunt; caule alias præscribanlur. Illorum damna cavet et vires egregie servat ars emulgendi ; « dum enim oleosa semina cum aqua » teruntur, dant lacteum liquidum mol- » lissimum, in quo idem hoc oleum est, » sed sic mutatum [a farina procul du- » bior cliqua) ut non rancescat sed aces- » cat citissime (4). » Et verum est, in morbis inflammaloriis, emulsa totam absolvunt curalionem ; sed in morbis biliosis melius rnihi successit , nisi in paucis casibus exceplis , abstinere , ut ut enim rancoris metus abesset, lamen cum nulla spes esset tantam putridi quantitatem inviscare, longe præslabat fortiora adliibere acida quæ corrigendo simul resoi-

(1) Histor. Iiepat., par. ni, p. 698, vid. loc.

(2) De fiebrib., 1. n, c. ix, p. m. 143,

(3) Aph. 35, p. 46. Omnium pessima olei cujusvis blandissimi etiam corruplela. Pressum ex amygdalis oleum suavissimum, intra priucos dies sic corrumpitur, ut ex rniti acerrimum fiat , et deglutitum fiances exurat. Ibid.. Aph, 89, p. 130.

(4) Ibid., Aplior. 88, p. 127.

verent , quorum priorem scopum vix: , secundum minime tetigissent emulsa ; quorum præterea vim relaxantem metui; nam tametsi stimulo irrilareritur fibræ, semper aderat atonia, perpétua pulredinis cornes summe noxia et quam auxissent emulsiones. Turpiter enim damnoseque hic et in aliis nonnullis casibus errant dum irritalioni ex stimulo mederi conantur laxanlibus, ut tensioni ex rigi— ditate (1).

Aliud est genus remediorum in hisce morbis valde quoque decantatum , de quo silere non licet cur illud in usum frequenlius non vocaverim; sera laclis intelligo , scrum nimiruin sic dictum , seu sérum casei , et lac ebutyratum seu sérum butyri, « quod acidulo sapore adeo « placens saluberrimum auxilium dat in » omni morbo putrido (2). » Primum egregium est diluens et sapo vegelabilis quein aliquoties scopo purgandi cum tamarindis et minuta tartari emetici dosi adhibui ; pro potu ordinario rarissime præscripsi , 1° quia facillime nausëant ægri ; 2° propter nimis laxantem vim et plures novi ægros post illius usum de gravitate ventriculi et anxietate conquestos fuisse ; 3° quia jam jam memorala remedia tanquam magis acesccnlia longe felicius succedebant ; 4° detnum quia non semel observavi quod licet si prima degeneralio sit acor, sæpe tamen mox in putrilaginein vertatur, et ægros inveni, qtiibus post aliquot horas ruclus nidorosos movebat. Fuit tamen illi ut et emulsisrsuus usus , si nimirum diathesis plilogistica adesset ; sic elapso vere juvenem biliosæ constitutionis, cui ineunte hieme astringentia et rhei copiant, dysenteriam sanaluri propinaverant, lune vero biliosa febre et humore rheumatico diaphragma obsidente gravissime laborantom , optime curavi continuo et copioso usu seri lactis leviter

(1) Periculum subes e si morbi pulridi ut indammalorii curantur, monuil Junkerus, Consp. med. theor. pract., lab. 62. Si quis tamen emulsis addictus est, utilem formulam inveniet in libello Boer- Jiaavii, De mat. med., sect. 88, n. 5.

(2) Van Swieten, Aph. 88, p. 12 !. Vide quoque de egregiis viribus hujuscc medicamenti testimonia Illustriss. Virorum J. Gorter, Medicin. Hippocrat., Aph. 357. Tralles, De choiera morbo, p. 297. Pringlc, De morb. exercit., par. ni, e. m, p. 248. Klœkhof, Histor. fiebris culenb. passim.

De Haen, De deglutitione impedita , p. 47.

LAUSANNENSIS.

iamarindati , decoctique hordei cum succo acetosæ et sedi majoris vermicularis (i), édulcorante sirupo cerasorurn acidorum ; nec non enematibus et epispasticis plantæ pedum applicalis. — Lactis ebutyrati cujns vires longe præstantiores inveni in morbis biliosis , usum communem probibuerunt , tuni metliodus qua in hisce regionibus præparatur ita ut pingue sæpe remaneat quod pessimum ; tum distantia locorum e quibus exportari débet : sed Deo dante non defuerunt quæ illorutn vices gererent, ut ex superioribus patet.

STATUS TERT1US.

Tertii status eadem ac secundi causa, sed fortior ; eadem ergo medela sed et pariter forlior. Evacuationes simili modo celebrabantur nisi cruilitcis supra evacuationem adesset , tune enim coclioni incurnbendum erat, et ubi liumores cocti erant , post emesim alvum sollicitabat decoctum hordei cum foiiis aut sale acetosæ , pugillo florum rosarum rubrarum et tamanndis : Prima vero emesis nunquam nisi damnose omissa est; subséquente semper fœtida ilia diarrbæaquam supra narravi ; quod apprime congruit Sidenhamii observalionibus (2).

Quoad potum, in febribus cremonensibus pessimi generis adhibuit Clar.

Wulcarenglii succum malorum punico- 1 um copiose aquæ instillatum ; egregium sane remedium , jam a veteribus imprimis Alexandro (3) laudatum et omnibus

(1) Plures sunt sedi species, sedum majus et minus réfrigérante antiseptica virtutegaudent; sedum acre, antiscorbuticum est in usum vix trahendum; ne funestus oriatur error de illis botanicæ consulantur IJIuslr. Ludwig et Linneus.

Prior, Définit, plantai'., n. 613, poslerior, gener. plant, de dodecandris polygyniis ; Tum utilis Dales, PharmacoL, 1. 11,'sect. xiv, ubi sic sedum majus commendat, usas prœcipuus intrinsecus in febribus biliosis, sedat silim et compescit ardorem.

(2) Sect. i, cap. iv, p. m. 31.

(3) De arte medica, libr. vii, cap. xv, sed succus malorum punicorum est astringens, regeret forsan aliquis ; anne licet astringentia in tali morbo adhibere? Responsum non nesciet, qui veram arlis tbeoriam callebit, et jam respondit idem Alexander, mali punici grana , inquit, sanis alvum astringunt , œgris autem non item, ibid., Ub. ym, çap.yui.

medicis adamalum ; præterquam enim summa vi antiputrida gaudet, tonicum et incrassans egregium aliis præstat in nostro casu acidis vegetabilibus quorum pleraque nimis solvunt, optime enim vim acerrimam tenuis putridi castrat, et simul fïbris novurn mutuat robur quo résistant distensioni quam intendunt flalus putredine generati , quibus ortuin debet ut jam dixi meteorismus ille tam sinistri præsagii , probat enim et summam fomitis putredinem , et summam solidorum abdominalium debilitatem.

Lugendum vero quod defectu malorum punicorum vetita fuerat egregia medicina ; illorutn loco faustissime substitui spiritus acidos minérales dulcificatos salis marini , ni tri, vitrioii , et imprimis sulphuris; « nam ubi pulridum adest » una cum nimia dissolulione humorum n jam præsente , vtl si brevi lutura me- » tuitur, tune acidi spiritus vi ignis , ex » sale marino, nitro, vitriolo expressi , «summum usum habent ; cfficacissime u enim omni resislunt putredini , dum » simul non dissolvunl humores uoslros, », sed coagulant potius. Huic scopo pul- » chre in'.ervit spiritus sulphuris per » campanam diclus , qui purissimuin » acidum fossile , nihil metallici in se » habens præbet (1). » Et verum est; si alicubs prosunt hic sane , ubi tanta putredo , tanta dissolutio, et tanta laxitas ; ilia præscripsi vel in aqua pura fontana, vel in decocto radicis et foliorum acetosæ, florum rosarum rubrarum et quandoque sirupo ruborum ; hordeaceum additis floribus rosarum rubrarum vehiculum egregium quoque præbuit ; omni semi liora uncias duas potabant, et nulla alia carminativa in tanta pneumatosi adhibere licebat nec præstantiora inveniri potuissent (2j.

Urgens in hoc statu observabatur symptoma prioribus alienum ; delirium scilicet continuum ; non tantum pessimi præstigii , sed quod præterea tanquam causa nocebat ; summa enim agilatio quam plerumque gcncrabat , omnem arcebat somnum ; calorem , anxietalem , jactationem fovebat, et sæpe renilentes remediis evadebant ægri. Illud autem

(1) Van Swieten, Apb. 83, p. 127, confer. Boerbaavii, Chymia, t. n, proc. 151,

р. ni. 270. Sennerf., De febiib. , lib. n,

с. vu, ubi pulchra liabet de acidorum mineralium usu.

(2) YanSwieten,aph, 650, t, n, p. 241.

FÉBRIS BïLIOSA

mullis tribui causis ; vi febris; 2° raeteorismo, inde enini respiratione impedita pulmonique loco expansions déficiente ( unde summa arihelatio ) (I), arteria pulmonalis imperfecte evacuabatur ; auricula dextra turgida sanguinem cavæ ascendenlis excipere impotens, vertébrales et jugulares evacuari præpediebat ; 3° humori acri bilioso ad origines mentis delato ; 4° demum consensui , irritatis enim nervis abdominalibus et phrenicis compati cerebrum priscos docuit observatio , causam detexit recentiorum industria et præ cæteris attente legi merentur quæ scripsit Illustr. Senac (2). Morbi causæ medendo delirio simul medebatur, et Hippocrates jam scripsit de delirio bilioso, « alvus cu- » randa acetum mel et aquam exhiben- » do (3), » totaque nostra curalio erat in febrim moderandam, bilem tum alvinam tum sanguini mixtam abducendam et corrigendam. meteorismum compescendum ; supererat ergo frangere partes quas conferebat sympathia, et cum lex sit humanisé machinæ indita , morbum ex eonsensu nervoso minui contraria irritatione , suadebat ratio inferiores irritare partes. Ex notis irritantibus in usum præserlim veniunt et omnium citissime operantur cantharides; inde more abruptus emplastra vesicatoria primum suasi , sed, pro votis non succedebant novique deinceps non successisse felicius Clar. Walcarenghi, « certe nunquam vesicantibus '» credere aut fidere tantum potui quan- » tum alii indiscriminatim faciunt (4). » Testatur pariler Borelli « nihil auxilii )) tulisse vesicantia, etenim omnes ad tu- » mulum, brachiis pedibus et aliis parti- )> bus exulceratis, delati sunl (5). » In

(1) De vitiis respirationis ex infarctu àbdominis legatur perpulchra dissertatio de Rpspiralioni dijjicili (§163, 166 et 167) quam nuper promulgavit Illust. F.

De Sauvages.

(2) Essais de physique, capitulo les mouvements sympathiques ; de eonsensu plures alii scripserunt leclu digni, P. Bayle, C. YValiher, II. Rega, E. Buchner, D. Langhans; Illustr. Haller varias consensus classes Consiiluit ilia sagacitate et acribeiaqua nitent omnia opéra; Lin. physiol., § 555, cujus principia secutus est et doctrinarn exposuit Cl. Langhans.

(3) De àffeclionib. Foes ., p. 518.

(4) Medicin. National., § 551.

(5) Epistola ad Malpiglii, p. 28. Notât

Glsss in liunc lotjumi {Comment. , p. 116),

memoriam revocavi observationem viri in arte egregii C. Richa qui in utili nec satis nolo opusculo testatur, in febre putrida Taurinensi, « vesicantium applica- » lionem minus prosperam compertam « fuisse, adclitque pau/o post, ubi hu- » mores ad fluorem proni sunt , ubi » acriores iidem ac effrenes, ubi suffla- » minandus potius quam stimulandus » cruor, nihil iis noxium magis, nihil » magis perniciosum (1). » Toties jam citalus Van Svvieten notât « quod ubi » humores dissoluti acres, in putredinein » vergentes, et magnus motus adest, non » adeo tuto adhiberi posse videntur (2),» et Clar. Guideti « tum ratione tum expe- » rimentis suffultus stabilit vesicantia » biliosis cujuscumque generis febribus, » ut ut contumacioribus , præcipue si » bilis acrior fervensque, partes atque » cruorem alficiat, vix esse proficua (3). » Mox ergo mutato consilio, missisque cantharidibus confugi ad epispastica ex fermento, acerrimo acelo et largiori seminis sinapeos dosi, quæ suris vel sæpius plantis pedum applicari curabam (4). Nec minori vi quam vesicatoria irritabant, nec eadem damna inducebant ac cantharides , quarum tenuissima alcalina pars resorpta et sanguini mixta illius putredinem juvat, sicque morbos putridos auget ; dum e contra partes acidæ sinapisrni continuo bibulis inspiratæ venulis, vim putridi humores inficientis indesinenter castrant. Evenlus theoriam confirmavit , lætus enim pluries , utinam semper, observavi intra duodecim ho-

quam itiepta fuerint vesicantia cuti admota ad humores corruptos , circa ventriculum hœr entes educendos. Sed non satis ad omnes effeclus irritantium attendit vir egregius, quorum præcipuus est contra-irritatio ; præterea larga suppuratio plures biliosos spiculos abducit sanguini immixlos ; nec Borelli verum nec alius credidit unquam inde evacuari cacochiliam abdominalem, ut suadere videretur Cl. Glass.

(1) Constit. Epidem. Taurin., ann. 1720, § 32, conter. Baglivi, De usu et abusu vesicant., p. m. 647, etc.

(2) Aph. 75, p. 108.

(3) Bianchi, histor. hepat., p. ni , p.

307, vid. loc.

(4) Àpprime recordor me quondam apùd Galenum legisse , locum vero non reperi, prodesse iis quibus ventriculus distendilur flatibus, spongiam aceto acerrimo maceratam brachiis et pedibus apponere usquedum phlictenæ fièrent.

LAUSANNENS1S.

ras rubedine sumnia sffici plantas pedum, anle triginta prægrandes natas esse vesicas multum liquidi flavescenlis fundentes. Post primum nictimerum , si fauslus sperandus fuit exilus , scnsibili modo remittebant jactatio et motus tendinum subsultorii , delirium nondum prorsus desinebat sed pacatius délirabant, et intra Iriduum sapiebant; alvina médicamenta pleniorem sortiebantur effeclum, et somnus quidam jam succedebat. Evenit quod incuria aut morositate remotis vesiçantibus ante vesicularum ortum , profuerit nihilominus inducta irritatio ; et circa dies quibus fusa jam movetur materies ad maculatos locos immensa confluxerit acerrimi seri diluvies qui alioquin ad nobiliores ruisset ; inde patet usus reonedii et consonat aphorismo Hippocratis, « si quid doluerit » ante morbum, ibi se figit morbus (1). »

Quandiu crassa ilia epidermica solea qua quisque fruilur non deciderat sinapismi usum non deserui , quod semper multum seri et tenuioris puris educebat ; simul ac vero post sex septemve dies frustulatim omnino abiverat lënissima adhibebantur balsama ad perfectam usque sanationem, nec tulisset acriorum applicationem cutis, nova adeo tenui epidermide tecta.

Àliud datur remedium sinapismis modo applicandi affine, effectu diversissimurn , quod tamen sollicitant sæpe astantes et non semel suaserunt medici plebeie docti , animalia nimirum viva àut partes animalium quas plantæ pedum applicant, scopo malignitatem educendi ; testemque usus adducunt summam putredinem qua cjtius fœdantur :

non altendentes eamdem successisse corruptelam in alio loco quocumque pariler calido et humido. Quænam ergo spes ex tali applicatione concipienda ? Nulla Sane, nec irritât quicquam enim, sicque nullam movet revulsionem ; nihil habet antiseplici quod resorptum putridam humorum alteralionem cohibeat ; nihil évacuât ; nullo ergo prodest titulo; nocet vero quatenus et noxium fovet calorern , et cilo putrescens , fons evadit eôiuviorum septicorum quæ bibulis absorpta venulis vim morbi intendunt,

Si tum externorum tum internorum remediorum usu, circa decimam quintam , aut septiuiam diem , copiosæ , eoclæ, biliosæ, voluntariæ sedes egere-

bantur ; si delirium prorsus sedabatur, sola rémanente cerebri debilitate ; si urinæ oleaginosam laciem déponentes æquabiliter turbidæ primum , tum et sedimentosæ fiebant (l); si lingua madescebat ; si lemositas oculorum et sordities dentium minuebantur; et quod semper optimum fuit præsagium, si cutis mollesceret , absque viscido illo frigidoque sudore , mortis nuntio, tune ægri res salvas habui, et mox immutatis , sed minori dosi propinatis remediis convalesccbant. E contra , si optima medela incassum adhibita , omnia remanebant symptomata capitulo de historia morbi descripta , et ultra decimam septimam diem protrahebanlur , pauca , vix ulla remanebat spes. Memini tamen quod sub finera mensis Seplembris pro fœ’mina trigenaria macilentæ constitutionis a duodecim ægrolante diebus mandatus fuerim , cujus morbus eumdem non observavit gressum : curæ præfuerat supra laudatus Clar. Collega ; omnibus pessimis symptomatibus , petechiis exceptis premebatur , et tarn sapienter instituta erat medela lit nihil mutandum invenerim ; nihil tamen proficiebant egregia remedia. Sedes copiosæ, ichorosæ, valde fœtidæ , involuntariæ , delirium continuum , meteorismus summus , pulsus nefandus. Potum acidum gratum adhibuimus , et omni biduo electarium ex tamarindis cassia et rheo clar. Kloekbof familiarii (2). Memoria excidit cur initio emesis et deinceps derivantia omissa fuerint. Talis status, qui quotidie crastinæ mortis metum incutiebat remansit ad vicesimam sextam usque diem , qua tandem cum omnibus faustioris ominis memoratis signis, copiosissimæ sedes, non ut priores cadaverosæ, sed vere biliosæ, sanationem brevi adduxerunt. Vicesima Martis anni 1756, aliam vidi lœminam supra quadraginta annos natam , septem ni fallor liberorum matrem a novem jam diebus decumbentem, et, quod miratus sum , faciem prorsus mutatam et fere cada-

(1) Non sufficiebant crisi urinæ, sed coclam jam esse morbidam materiam et militer prodire sedes teslabantur; simuîque evacuabant illam partem fomitis quæ vasis transmissa fuerat; nam ut recte obobservarunt veteres, renibus Jiunt crises venarum, nec unquam sanatio sedes sub- Secuta est, qüandiu crudæ remanserunt urinæ.

(2) Opuscula medica, p, 104.

(1) Lib. iv, apli. 33.

verosam liabentem (1) ; suasu nescio cujus purgata fuerat cura senne et salibus ; et copiose deinde ingesta cardiaca calida scopo débilitaient , et ventriculi debileni , abnormem , vires ptorsus deperditas , cerebrum pacale occupatum , sedes a bidno nullus , tremorem fere continuum. Lene propinavi emeticum valde dilulum ; materiein evomuit virido nigrescentem , sed cutn astricîa ra.maneret al vus , quod phœnomenon alias accidisse non memini , et cujus causa erat procul dubio siccitas inteslinis usu calidorum remedioruin inducla , enemata plura adliibere debui ; vires lantisper insurgebant, pulsus elatior, symptomata vero cum lebre increscebant ; potus valde acesccns rcddebatur : sinapismos applicari jussi, sed cum segnius agerent promptaque egerem revulsione, alios suris , aspersos canlharidibus , apponi curavi : per aliquot horas omnia in pejus ruere videbantur ; imo ut ut suris copiose eÜluxisset sérum , jamque plantæ pedum pluribus fœdarenlur vesiculis quæ apertæ plurimum similis liumoris eructabant, tamen (quod tribuebam parco potui in morosissima ægra), nihil remisit morbus per duos dies : décima octava tamanndos et mannam secundo propinavi , sedes pro volis, nulla remissio : vespera vicesimæ summum imminere videbatur periculum ex meteorismo, delirio , déficiente pulsu, somnolentia , jactatione , ortopnea , deglutiendi difficullate ; cum vero cutim molliorem invenirem , nullæ adessent peteciiiæ, instaret vicesima prima , abdomenque borborigmos ederet ; materiem morbi coctam et motam crisimque molientem incusans , astantium spem ausus sum erigere ; et limonati usura cum pauxillo vini suasi si possibilis deglutitio : quo tempore enim fores puisât crisis , acida mineralia omisi , nec pœnituit. Media circiter nocle copiose , impetuose, inscie, alvum deposuit indesinenter fere per sémihoram. Débilitas inde summa, asphyxiæ plures, respiralio non anhela sed fere nulla , sopor vix excitandus , agonem credunt orrines (2).

Primo diluculo arcessitus chirurgus vulnera curare supervacaneum habuit ; paulo post accedens speciem somni potius-

(1) Vide Foes., p. 231, 1. 7.

(2) Haud absimilem referl historiam Hippocrates, de Timocrate, Epidem, 1. v. Foes.; p. 1142.

quam lethi inveni ; lenta erat sed facilis respiralio, exilissimus sed mollis ordinatus pulsus ; abdomen detumuerat. Suasor fui ut crura curarent , limonalum cum dimidia vini parte ori subinde instillarent ; lintea madida mixlione ex parti bus æqualibus vini , aceli et aquæ abdomini et pectori lepide omni hora applicarent, et locos quibus majora prostant vasa eodem liquore sæpe madefacerent. Sensim instaurabatur pulsus , reviviscebat faciei color, composilo placidoque fruebatur somno, nec tamen, nisi crastina cxcitata die , triginta et sex horis post crisim, triduo fere post primum somnolentiæ ingressum ; sat cito, alvo biliosa egcrente convaluil : consenlientibus effatis Hippocratis qui somnura inter crises cephalalgiæ febnilis recenset (l). Status enim lethargicus ante amnem aliam crisim primum fuit ægræ nostræ solamen. Crisim novus excepit somnus , quod optimum , inde enim illius arguitur securilas, « profundi somni neque » turbulenti, judicii firmilalein denun- » ciant (2). »

Aliud exemplum veritatem Hippocraticæ doctrinæ confirmans , quod memorari non inutile credo, præbuit idem il le vir cujus cadaver incisum. Dura enim ullimis morbi diebus totum corpus purulentis puslulis tegeretur, inde spem concipiunt agnati quam erigit medicaster ; ego Hippocratis auctoritate fretus illas cerlæ mortis præsagium credidi ,

(1 ) Coac. prænot § 172. Foes. , p. 1 45. I)uret, 1. u, c. i , § 13, p. 88. Alius est locus Hippocratis hue referendus , sic quærit Prorretic. , 1. i, § 63, animadver tendum est diligenter num profundus et al tus somnus ubivis damnari debeat? Unde salis intelligitur observationes aliquas locum fecisse dubitandi ; Eadem sententia inCoacis n° 178 legitur, sed cum codices non perfecte inter se congruant et in quibusdam desit 7s, alii interprètes ut Focsius simpliciter legunt sopor profundus et altus omnino damnandus. Durelus vero spiritus Hippocratis (verba sunt Baglivi) dubitationem servat et legit, an sopor ubivis malum ? p. 91. Sed eontroversiam dirimunt observationes, et docent ingruentem soporem. dummodo non oriatur ex metastasi , ad cerebrum semper prodesse , duni enim sic componitur lumultus, felicius succedunt crilicæ evacuationes.

(2) Coac. prænot $ 151. Nec explicatione eget hic aphorismus.

LAUSANNENSIS. 449

« quibus enim per febres assiduas, pus- » lulæ toto corpore enascuntur lethale » est(l). — Hæc fait historia morbi et remediorum ; mirabuntur forsan , vcl potius increpabunt plures , tenacitalem illam ejusdeni remedii , ne quidem sæpe mutata toto decursu morbi formula. Sed quid ? anne illos imitabimur qui ad morbi causam ne minimum attendentes, solis symptomatibus obtempérantes, indeque conlinuo cespilantes , singulis visitationibus plures formulas, vel inter se , vel antecedentibus valde sæpe contrarias præscribunt? Yegetus homo pane, aqua et lacle nutritus, per triginta lustra vivit et valet, vix decem inter inlirmitates altingunt, qui quotidie nihil aliud student nisi novas alimentorum præparationes : anne tantopere mutata morbo liumana fabrica, ut vix per aliquot hebdomades prodesse possint eadein remedia? Minime sane; nec mutationem nec remediorum compositionem gaudet natura , nihil magis metuunt ægri quibus nauseam tollit consuetudo , unica formula acutos plures, unica clironicos sæpe sanavi morbos; alia recidivam præcavi, constantiæ nunquam pœnituit , pœnituit verum inconstantiæ , quam ridet nasulus spectator, et æger omnem abjicit fiduciam. Præter ptisanam , oximel et paucissima alia nihil adhibebant veteres; quorsum ergo tôt mutationes? Quot inde mala? Perpétua circa vires medicamentorum caligo , morbi incrementum, medici dedecus, ægri timor. Cognita morbi causa præstanliorem medelam protinus adhibeat medicus, et, si acu rem tetigit, omnisabsit varialio. Licet ignaris assessoribus inulilitate crepare remedium quod intra aliquot horas sævum non dirimit morbum : sed gnarus est medicus sua morbo esse tempora , nec quicquam ante lempus, vel selectiora médicamenta valere; non nescit quosdam esse morbos supra omnem vim medicinæ. Nec inde semper repudiandum remedium quia ad lethuin ruentem morbum sistere nequit.

Menti ergo semper obvium sit præceptum Hippocralis et monilum egregii interprelis Gorleri, « omnia secundum ra- » tionera ïacienli et non secundum ra- « tionem evenientibus, non transeundum » ad aliud, manente eo quod visum ab » initio (2). Qt:æ enim morbi causa cog- »nita, probalis non cedit remediis,

(1) Coac., § 119. Duret, p. 59.

(2) Aplior., 1. ir, § 52.

Tissot.

» incertis non est tentanda : et quam » primum rationalis medicus conatur ex- » perimento vago tollere morbi causam, » nihil differt ab idiota et temerario qui » tentandi gratia omnia experiuntur(l) .» Plura circa momentosum caput dicenda, quæ nec tempus nec locus ferunt ; patebit infra, præter usurpata prædicta remedia, haud plura esse in morbo nostro innocua.

DIÆTA ÆGRI.

Aërem et alimenta régit diæta ægrorum. Aërem, quantum polui , frigidum et sæpius renovatum in cubiculo procuravi ; aëre enim calido nihil magis juvat pulredinem , et respirationem lædit, et ex sola ilia causa in immensum crescere possunt febris, anxietas, delirium; longe magis adhuc nocet , si calefactum fuit putridis effluviis tum ægri tum astantium , quod nunquam non evenit, quotiescumque pluriés de die non renovatur. Vix pestilentiores dantur morbi quam illi qui generantur in locis in quibus plures colüguntur homines immutata aura. Nec quicquam aliud magis agrotanti et sanæ nocet plebi quam ilia acribeia qua tum segnitie tum refrigerii metu, clausis semper concubiculorum fenestris, atmosphæram perpetuo inspirant expiratione hominum , brutorum, alimentorum et excrementorum fœdatam. Aceti funms multum sæpe profuit.

— Quoad alimenta duo sunl præcepta a quibus recedere nequit medicus, primum ut vires digeslivas non superet quantitas , secundum ut qualitate morbi causæ opposita gaudeant. Hic sane tenuissimam diætam imperabant, tum ipse ventriculus omnia fastidiens , tum ratio ; turgente enim ventriculo putridis sordibus , omnisperversa est vis digestiva; quid prodessent alimenta? Mox vomitu rejiciuntur, quod non semel accidit; vel si, quod longe pejus, remanebant, novum gravamen ventriculo, novum febri incitamenturu et pabulum præbebant. Nihil nutril nisi quod digeritur, nihil vel perparum bilioso scatens humore ventriculus digerit. Sed hæc intelligere nequeunt necessarii , damnosum grex ; intelligere nequeunt aliud esse replere , aliud diversissimum nutrire, et quicquid non nutrit ægrum nutrire morbum « im- » pura corpora quo magis nutriveris eo

(1) Medicin . hippocr., comment, ibid.

FEÉRIS 1BILI0SA

» magis Iædes (i); » non novi utiliorena inter sententias Hippocratis, non novi frequentius in perniciera generis humani violatam.

Ira pares erant vires ventriculi digestioni solidorum , liquida ergo tantum distributu facillima adhibui, ea semper usus Hippôûratica legé, ut quo vehementior febriâ eo tènuidr diæta. — Secundum erat ut eligeretur nutrimêntutn quod causæ morbi adversum putrescere nequiret, adhibuit summus in arte magister duplicem suam ptisanam quae niliil fuit nisi decoctum hordei : palmam meruit in morbo rtostro avena excorticata , « nulla enim fermentacea species » optima est quam avena, juxta experi- * menta sumpta, ad citius debellandum w alcali (2). » Non minori vi juxta ill. Yan Swieten pollet secale, sed cum mo« dus parandi Inc non sit usualis solam adhibui avenam , non ilia tamen rigiditate, quin, alias cerealium acescenlium præparationes permiserim, sed plerisque palatis avenæ nostræ sapor arridebat.

Optimus præparandi modus fuit si cum àqua decoqueretur, et post decoctionem colaturæ adderetur modicum sacchari , salis mitissimi, antiputridi, resolventis, minime hic metuendi ; ut uncias très Omni trihorio sumeret. Non obfui quin decoctioni adderetur frustulum junioris gallinæ aut pulli gallinacei ; avena enim aut aliis cerealibus nutriti jus præbent sponte acescens. Semper vero dissuasi usum butyri, illis ductus argumentis quibus oleosa impugnavi; âliquoties simplicia pullbriim decocta , si instillaretur expressus succus acetosæ, egregium quoque præbuerunt nutrimentum ; dum agit de curatione lebrium putridarum similia suadet celebris ille quondam Phitippi secundi Archiater Lud. Mercatus, « com- » tnune, inquit, omnibus alimentum est » jus pulli cum lactueis vel cucurbita » decocti, panatellam etiam ex jure pul- » lorum etsaccharo cum succo limonum » autaceto gustui gratissimam esse cora- » perirnus; præstantissimum etiam effi- » citur alimentum ex jure panis cum » saccharo et modico succo limonum (3).» Nihil magis odi quam succulenta ilia fercula ex jusculis bovis , gallorum galli-

(1) Apbor. , 1. ii, § 10.

(2) Boerhaave, Praxis medica, colleCtore ignolo dîseiputo, t. i, p. 193.

(3) Opéra medica , l. n, p. 386. confer. Fernel , p. 589. Primerôsius aliique.

naceorum , columbarum , agnatis adeo deamata , bilioso verum venlriculo indigerendum farcimen præbentia ; et quorum furtivus usus non semel vehementes exacerbationes induxit, imo plures orco tradidit. Prodesse possunt ventriculis àcida laborantibus cacochilia , quam spontanea putrescentia infringunt; in morbis vero putridis nOn aliud nisi venéni nomen merentur. Quid de lactis usu? Responsum præbet Hippocrates, « lacdare capite dolentibus malum. Ma- » lum etiam febricitantibus , et quibuâ » elevata sunt hypochondria murmuran- « lia , et siliculosis, malum autem et » quibus dejectiones biliosæ, et iis qui » in acutis sunt febribus (1). » Nec latet ratio , multum enim nutriinenti pinguis summe noxii in lacté reperitur. — Potu alio non usi sunt quam ptisanis prædictis quas frigidas semper kauriebant; quantum enim prosunt tepidi baustus ubi nimia adest rigiditas qualis in inflammatoriis reperitur , tantum nocent in putridis et Iaxis morbis , « nam calida » fastidia générât, cibi aviditatem mi- » nuit, viscera contristât dejicitque eo- » rum vires, nervos eÉfœminat , mentis

* torporem efficit, animi deliquia , san-

* guinis profusiones (2). » Ubi nimius non sæviebat febrilis calor , lubens suasi vinum, quo præstantius et jucundius cardiacum simul antisepticum et diluens non novi (3), quod clar. Walcarenglii probatum vidi ; « congruum pluries fuit » remedium malvaticura meracum vi- » num, cujus ope ventriculi atque intes- » tinorum fibræ, magis elasticæ redditæ » biliosum facilius expellebant humo- » rem (4). » Yini laudes ubique arripit Hippocrates, et in febre biliosa nobis viam jam præmonstravit Galenus egregiasque tradidit cautelas, « a vino anle- » quam morbus concoquat omnino absti- » nendum, at ubi concoqui cœperit dan- » dum est tenue, aquosum , et paucum » vinum , ubi vero jam prope est ut

(1) L. v, aph. 64.

(2) Lib. v, aph. 16. Galenus, in commentario, De sanitate tuendae t passim.

(5) In ipsis morbis inflammatoriis , tempore accedentis criseos, pulchre mihi sæpe successit, si ægro cocblear unum vï ni mollis et grate cardiaci omni trihorio propinarem; inde enim sine tumultu mire erectæ vires, felicissime hostilem materiam expellebant.

(4) Medicin. ralional., § 545.

LAUSANNENSiS;

» morbus solvatur, amplius est offeren- » dum (1), » et in nonnullis ægris nullum par remedium inveni mixluræ ex uncia una vini syracusini æquali quantitate aquæ fontanæ , et dimidia sirupi cerasorum acidorum ter quaterve de die : haustus ne minimum quidem calefaciens sed tempérante potius vi gaudens, appetitum vires et anîmos erigens , coctionem et secretiones juvans et quem in omni languore bilioso féliciter usurpavi et usurpandum suadeo. Loco sirupi cerasorum alius quilibet vel succus citri addi potest. Diæieticorum est pariter alia potio quam sæpe convalescentibus præscripsi, scopo fibras laxas venlriculi restituere , simulque quisquilias putridas si quæ superessent prorsus delere , spiritum scilicet salis cum sirupo corticis aurantiorum et aqua vel fontana , vel cerasorum nigrorum aquosa.

Ubi discesserat morbus et omni febrili symptomate liber æger sola premcbatur debilitate, plenior diæta concedenda fuit, cujus hæc erat requisita conditio, ut nimirum nutrimentum molle (acre non tulissent ventriculi et intestinorura fibræ), facile eliciendum, non faciliter putrescens nec nimis laxans adhiberetur.

Materiam egregiam præbent caro vituli probe nutriti assata ; ejusdem animalis lingua , thymus , pancréas; agnus tener; pulli gallinacei : e piscium genere, perça, luscius junior, fario, salmo ,-trutta salmonata, tbymallus, cipryni fluviatiles in locis quibus sunt indigenæ, dummodo omnia sic condiantur ut nec pinguedine, nec nimia aromaticorum dosi alienæ omnino concilientur ut vires. Ex oleraceis adhibentur radices teneræ, sisari, tragoponis, scorsoneræ, daucorum nonnullorum ; folia cichorei, acetosæ, lactucæ, spinaciæ; de duobus posterioribus notari tamen velim , quod nimis laxante et réfrigérante virtute sæpe vel in stomacho diu immutati retineantur, vel diarrhæam qua incocti abducuntur moveant (2). Turîones asparagorum, cinara-costæ vel ipsius cinaræ teneriores caudices non sunt contemnendi; cinaræ vero fructus , capita ut dicunt , debiles gastricas vires sæpe superant; ubique vero cavendum ne quæ sapienter suasit Medicus , in damnum ægri coqui culpa

(1) De ration, medendi ad Glauconem , 1. 1, C. IX, t. VI, p. 377.

(2) Veteres, ut nimis laxantem virtutem olerum corrigèrent , addebant sal et açeium.

ruant (1). Fructus illi boræi quorum succi expressi utilem morbo medelam præbuerant , in convalescentia comesti salubre fuerunt alimentum, modo maturi et crudi usurparentur ; coctione enim vires plerorumque pessumdantur ; gratum aromaticum saporem , cardiacam inde virtutem , stimulantem , antisepticain prorsus amittunt, et damnis caloris aut teporis accedentibus , gravantes, laxantes, flatuosi fiunt. Perplures graviorum morborum curationes usu fructuurn crudorum peractas et novi et graviores testantur auctores , nullam usu coctorum ; plures novi qui eos ferre nequeunt , crudis optime valent.

Usum cavi carnium sanguine turgentium (quo plus enim sanguinis eo plus nu* trimenti et putredinis) , quales suntomnes illæ quas nigras dicunt ; absona erant quoque ova, pessimæ placenlæ illæ tum pistoriæ tum culinariæ quæ obtuso blandientes palato , sanitatem irreparabili damno afficiunt, tôt ærumnas ventriculo parant, totque générant viscerum obstructionesundeinsanandi languores; nec multo magis probabantur offæ, alimentum illud pluribus adeo dilectum, consuetudine tam probatum, ut ut ventriculo infensum, et quod sibi interdicere prorsus debent omnes illi qui morbis ex debili ventriculo aut laxa fibra laborant. Quorsum enim mos illud jus carnium aqua submergere, panem coclione depravare , et ventriculi vires, quo fempore erigi deberent, obtundere largo illo haustu pultis calidæ et emollientis, seddehis non plura. Innumeri valent circa diætam tum sanorumtum ægrotorumerrores, quorum expugnationem sibiassumere virum aiiquem in arte doctum, exercitatum et illustrem, utilissimum foret.

Vini usus egregie semper successit; potus calidi semper nocebant, motus in aere campestri curationem absolvebat.

RECIDIVÆ.

Dum illustr. Kloekhof, Gulenburgenses, quasagacitate et doctrina pollet, sa-

(1) Hic notari velim verba viri cui pares multos nescio an tulerit prior ætas, aut feret posterior; nous avons dans la société deux ordres de persotmes, les médecins et les cuisiniers , dont les uns travaillent sans cesse à conserver 'notre santé et les autres à la détruire , avec cette différence que les derniers sont bien plus sûrs de leur fait que les premiers. Illustr. Diderot, Encycl art* Assaisonnement ,

FEBRIS biliosa.

nabat, plares observavit récidivas ter usque repetentes, longas , tædiosas et tantum morbo primario mitiores (l). Ta- ]em non experti sumus calamitatera ; mitescebat quandoque morbus noster mox acriter resurgens, sed nihil id ad récidivas pertinet ; quæ ubi jam convalescens erat æger rarissimæ fuerunt, nec ultra biduum protensæ, quo tempore, nauseæ, cephalalgia, calor, febris et débilitas ægnim premebant : nunquam illas observavi nisi post diælam neglectam, purga tionis procrastinalionem, animi pathema perpessum , aut ingruente tempestatis mulatione. In secundo casu, sæviente paroxysmo proderant enemata , et simul ac remittebat , sollicitanda erat alvina evacualio. In primo si spontanei vomitus aut diarrhæa succedebant res in vado erat, nisi, purgans baustus causam et morbum tollebat, et ptusquam semel observavi morbum sine evacuatione, sola crudi coctione solutum fuisse, quod jam inonuisse videtur divus Parens (2).Vidi quondam inïusionem cardui benedicli, citissimum attulisse solamen fœminæquæ debiïis adhuc panes quosdam pistorios calidos, bulyro illitos jentaculi loco cornederat, unde nauseis, dolore ventriculi, anxietate, cephalalgia et debilitate tam acerbe correpta iuerat ut de eventu metucrent astantes ; vix elapsa semi-hora post copiosos vomitus optime \alebat ; enema sœpe satis fuit. Tertia et quarta causa vix medelam rogabant ; animi pathemate excitatum tumulium sæpe compescuit enematis applicatio, vel potio ex aqua melissæ cumliquore anodinominerali Hofinanni. Seepius omnia sponte pacabantur. In senibus vero gravior erat casus ; semper enim noxia est illis ataxia a quacumque causa orla, et senem memini qui convalescens jam perfecte, mota ira in soporem vere apoplecticum, cornes siquidem aderatparalysis corporissinistri, incidit, quo vix post plures hebdomades convaluit : liuc oplime proïuit prædicta potio, nec quicquam adbibendum, enematibus exceptis vel potius forsan glandibus, nisi lenissima sedantia grate simul cardiaca. Depressas vires relaxatione fibrarum quani inducebat imbrosa et austrina constitutio erigebat usus vini.

(t) Quod illi fuit occasio egregium libellum de reerdivisconscribere legendum et relegendum ut omnia alia auctoris opéra.

(2) Prorreclicor., 1. n > § 16. Foes., p.

SEQUELÆ MORBI.

Superata jam febre, morbidæ fréquenter supererantreliquiæ, si velnimis larde incœpta curatio, vel male instituta, aut citius deserta. Reliquiæ morborum oriuntur semper vel ex materia morbida non evacuata, vel ex debilitate vi morbi inducta, quæ organa functionibus peragendis iuepta reddit. Materia morbida retenta , aut in ipsis morbifieis relinquitur partibus; sic post inflammationem non resolutam, pars vel abscedit et nascitur vomica, vel scirrescit ; aut locum generationis deserens ad alium rapilur, tuneque metastasis dicitur ; sic quondam vidi in xenodochio Monspessulano Sancti Elo'è militem juvenem , vegetum , de summo dolore brachii sinislri conquerentem ; vix tumebat etrubebat pars, motus impossibilis, etcompressio dolorosa, febris sat vebemens ; venæ secliones plures, enemata, potum anlipblogisticum, cataplasma ta emollientia præscripsit medicus, increscit dolor; post triduum, hora forsan post discessum rnedici, ut relatum esta cliirurgis xenodocliii, cessât subito; suspicantur gangrænam, folus aromaticos instituunt ; ante semi-boram frigescit, borret, de dolore capitis conqueritur, mox delirio corripitur, lethargicus fit, quatuor nondum elapsis boris obit.

Crastina die inciditur cadaver, observavi et observarunt alii plures, muscuios externos brachii a periosteo humeri separatos, illorum membranam adiposam fusam, et vesligia puris in bac parte antea congesti : fibræ musculares imprimis extinsoris cnbiti longi, omnem connexionem inter se amiserant, cerebrum exliibuit pus ventriculos obsidens, et ex tota basi cranii slillans. Ulilis sane observatio, et quam hic ut ut forsan extra locum lepere neminem tædebit.

Taies métastasés longe frequentius accidunt et aecidere debent in morbis inflammatoriis quam in gastricis putridis ; materia enim morbida prout coquitur paraturn liabet semper vastum intestinale colatorium quo sponte evacuatur ; inde est ut inter Irecentos et ultra ægrotos unicam tantum observaverim metastasim.

Fœmina végéta viginti quinque circiter annos nata decubuit nu-nse Julii 1755, omissæ sunt initio evacuationes alvinæ, sudorifica adbibita, inde materia nec alterata nec evacuata, sed limphaticis seu lacteis resorpta omnem bumorum massam infecit, et ægræ calamitates plures, mihi multum negotii facessivit ; mituit

LAUSANNENS1S. 453

tamen morbus continuo usu eccoproticorum acescentium et circa cireuin convaluit ægra. Monitus cruditate urinarum , defectu biliosarum l'æcum , languore et agripnia imperfectam esse curationem, rernediorum continuationem suasi, prorsus renuebat. Post très hebdomades ilia ipsa die qua doraum deseruit, posthorrorem erysipelatoso tumore valde doloroso crus sinistruin deturpatur et optime valet ægra discedenle languore , redeunte somtio ; ineptæ medelæ plures impendit dies; tandem denuo arcessitus inveni pinguium usu perversum tumorem jam abscessisse : tactu fluctuatio percipiebatur supra os tibiæ, periculum tumor, lanceola pertunditur tumor, tenue flavescens educitur pus, tædiosum per plures menses remansit ulcus solo internorum allerantium usu debellatum. Nonne Hippocratis doctrinæ pulchre consonat observatio nostra? Sic enim jam monuit venerandus senex : « Quibus urinæ te- » nues et crudæ multo tempore reddun-

tur, si reliqua signa salutaria sint, in » iis abcessus ad loca infra septum trans- » versurn expectari debet (1), » et aphorismum genuit forsan inter alias observalio Pithionis , in quo, «subjudicium » ipsum urinæ aliquantisper tenues visæ »sunt; post judicationem vero quadrage- » simo tandem die circa sedem suppura - » tio facta est (2).

RELIQUIÆ EX OBSTRUCTIS V1SCERIBUS.

Ante viginti sæcula observavit Hippocrates « lienis obstructionem oriri ubi » ex febribusetvitiosa curatione, bilisaut » pituita aut ulraque ad lienem incubue- » rint (3). » Omni ævo eadem repetita est observatio, et monuit Primerosius « ob- » structiones viscerum contumaces in fe- -» bribus sæpe contingere, quæ aperien- » tibus suntcurandæ (4). » Inter successiones febrium obstructiones recensuit

(1) Prœnotiones, n° 78. Foes, p. 40.

Coac. prœnot., $ 582. Foes., 215, De Ju dicat., Foes., p. 54.

(2) Febre acuta e biliosarum genere laborabat, et pauca bîliosa ctlvo transmissa fuerant , quod nostræ quoque acciderat, Epid., 1. m, sect. î, ægr. î. Foes., 1059.

(5) De affectionib., c. xxi, Foes., 521.

(4) De febr., 1. n, cap. ix, p. 167, conférant. Fernel , Ileredia , Merçalus, Sennert, Lancisi, aliique plures.

Celeb. Gianella (2), et quod nos magis tangit propter morborum siinilitudinem II. Walgarenghi « ad diluentia etdissol- » ventia graminacea cicboracea, aquas » minérales confugiebat, ut præpediret ob- » structiones quas in syslemale hepatico , » splenico, inesenterico, amurcosailla te- » naxque bilis relinquebat (l).» Cl. Pringle seorsira agit de reliquiis febris biliosæ caslrorum et duas recenset ascitidem et tympanitidem , utramque ex obstructionibus ortam (2). Quoad nostros , plures e pauperibus imprimis raeam implorarunt opem, quibus tumidum et durum inveni hepar, haud immunibus labe aliis visceribus ; læsæ erant vires, languens ventriculus, flava cutis, anxietas morosa fere continua. Quantum ex ægrorum relationibus percipere potui triplici id evenit casu , 1° si in primo statu purganlia quidem adhibita fuerant, omissa vero coctio digestivorum ope, et emesis quæ notante Cl. Grainger obstructiones in epidemia autumnali tam frequentes certo præcavet (3). Illarum generatio favebatur imprimis si inox post primam purgationem cardiaca aut roborantia usurpabantur, quorum vi materia cruda visceribus impingebatur, præsertim hepati quod præcipua semper fuit sedes morbi. Nascebantur, 2° obstructiones in secundo et tertio statu si nimia festinatione, deficienteque copiosa dilutione pars materiæ morbidæ fluidior, reiteratis educebatur purgationibus, crassiore firmiter profundioribus visceribus agglutinala rémanente. Demum, 3° excipiebant febrem citius sedatam usu astringentium, corticis peruviani et narcoticorum, quod evenit tribus fœininis in eadem domo ex electario cum condito rosarum, kina-kina et theriaca Anclromaclii. Non immorabor recensioni symptomatum quæ sequuntur obstructiones viscerum, aut curandi metbodo, sunt enim capita apud auctores optimæ nolæ egregie explanata, notari tantum velim quædam hue magis facientia.

Tumores biliosi, ut ut duri, facilius sanantur quam scirrhi exlympha inflammatione cogulata et indurata , plura sunt enim bilis, quam lymphæ aut pinguedinis solventia; ubi lapideam duritiem adepta

(1) De successione morborum, 1. n,c. iv, p. 77.

(2) Medicin. rational. , § 77.

(3) Maladies des Armées, p. ni, ch. iv,

(4) Hisloria febris anomalœ, p. 74.

454 FEBEIS BIL10SA

est bilis, resolutionis spes nondum evanuit, ut lestantur quotidianæ circa calculos felleos observationes ; scirrhus e contra verus , inflammationis films aut steatoma vix unquam resolvuntur. Hæc est causa cur plures jecoris tumores perfecte curatos observemus, scirrhos in aliis partibus longe paucioies : et periculum sæpe majus porlendunt tumores biliosi , acerriina corruplela omnia execlente quam duritie. Inde in praxi sedulo curandum est ut pro indole plus minus vel acri humoris obstruentis, remedia aut acriora aut mitiora adhibeantur. Sic ubi ex prima causa ortas obstructiones inveni , audacter præscripsi pilulas ex gummi, galbano, mirrha, extracto chelidonii majoris et sapone aut veneto aut pro re nata Starkeyano , superbibita potione nonnulla ad instar illius quam capitulo de curatione descripsi; tum frictiones hypochondrii dextri vel et totius abdominis, et lenia interposui subinde laxantia, si symptomata monerent partem materiæ morbidæ fusam. Dam vero majorem adesse noscimus acrimoniam, atram bilem inspissatam, jam induratos calculos, spasmos, dolores, tune longe milior ingredienda via : gummosis, antiscorbuticis, saponibus alcalescentibus et acrioribus salibus missis, ad vegetabiles acescentes sapones confugiendum est. Optimam tune præbent medelam succi récente r expressi cichorei, taraxaci, fumariæ, sonchi, senecionis, graminis ; ipsa folia in pultem trituratione redacta cum sirupo acido qualicumque ; sera lactis , forte radicum graminis canini decoctum, et imprimis præstans illud Hippocratis remedium, hydromel simplex, quo utilius in morbis hujusce generis nikil datur, jactantia et avaritia chimistarum oblivioni traditum, noslro verum sæculo in usum revocatum (1). Antealiquot annos,

(1) Nescio quo sinistro fato error in medicina circa mellis usum irrepsit , quem sigillo suo probarunt viri in arte graves, mel nimirum biliosum esse et inde in morbis biliosis noxium ; aliter sensit vir fideli observatione educatus Hippocrates qui ubique mellis usum in morbis biliosis suadet (vid. inter al. loc. Foes., 547, 558, 560, 575, 656, 642) ; aliter senserunt Alexander (1. vu, c. xvi) , Fernel (p. 389), aliter 111. Boerhaavius, Chem. proc. , 42, t. ii , p. 102. Aphor. et comment. Legi velim præsertim verba egregii viri quæ fideli s discipulus nobis tradidit Illuslr, de Haen, De déglutit, im •

medebat viro atrabilario, tumore duro jecoris, diris torminibus , flavo calore, agripnia et debilitate laboranti et tali vexato alvi segnitie ut viginti sæpe dies absque egestione ageret, meritoque ut Furio dixisses :

— Culus tibi purior salillo est,

Nec tolo decies cacas in anno :

Atque id durius est faba et lapillis:

Quod tu si manibus teras fricesque,

Non unquam digitum inquinare possis (1).

suasor fui ut omni bihorio diei sumeret drachmas très electarii ex foliis tenerioribus senecionis et taraxaci, medulla cassiæ, manna et sirupo rubi idei ; omnique ablegata animali diæla solis viveret oleribus et fruclibus horæis ; essetque pro potu debile hydromel : trimestri spatio regulariter promisso stetit, et optime convaluit qui jam a biennio omnem curationis spem abjecerat. Vix quicquam primo mense profecerat, tune vero auctis torminibus et anxietate sérum lactis copiosissime hauriendum præscripsi ; inde nata horrendæ materiæ evacualio ; moxque omnia lætiorem induerunt faciem, et quotidiani animos erexerunt successus.

Non seinel observavi : stimulantia aut purgantia innumeras obstructiones insanabiles reddunt miliori melhodo prorsus abigendas. Species est obstructionis ex atonia et succis stagnantibus nondum concretis quæ tonicis debellari debet. Longe plures sunt quas augent tonica cilius adhibita. Si adsit siccitas, macilentia, senilisætas, incautus usus gümmium, aloes, martis, spiriluum , ne unum unquam reseravit vasculum, sed sæpe atrophiam et paralysim iriduxit.

In secundo casu sæpius usurpavi ex- Iractum taraxaci inspissatum, cum cre-

ped., p. 49, et quæ omnis medicus memoria tenere deberet. Quid mel? Plantarum mitissimus succus ; sapo mollis acescens, omnis putredinis debellator, concreli biliosi , infiammatorii , viscosi solvens, nemini nisi debilibus acido laborantibus infensus. Melle et aqua simplici sanantur infiammatorii , et biliosi tum acuti tum chronici ; si addantur aromatica diuretica , difficiles respirationes senum optime tollunlur : et mixtum cum decoctis chalibealis aromaticis in chronicis atonia et obstructionibus, præstabit quæ nunquam aliis medicamentis obtinuisses.

(1) Catullus, Çctrm., 20.

LAÜSANNENSIS.

more tarlari, tarlaro vitriolato, et decoctum graminis melle edulcoratum : utrisque debellata obstructione, tune locus est tonicis, quorum si nocet inlempestivus usus, periculo non vacat semper omissio. Omnis pars quæ obslructa fuit, fusa materia obstruente debilis et atona remanet (1), et nisi corroboretur, prompte récidivât morbus. Quolidie dalur observare ægros qui usu resolventiuui obstructionibus liberati, post aliquot menses denuo correpti eodem remedio aliquoties sanan-

tur, usquedum tandem labcs irreparabilis orta omnera excludat medelam. Plures curandos habui hydropicos qui fidem augent; primos morbi insultus facillime superaverant potualicujus decocti aperientis, tandem atonia valde aucta, nulla sanatio possibilis, dum oinnem arnovissent recidivam, si post primi insultus debellalionem tonica curatio institula fuisset.

Diæta e carne macilentia et imprimis vegetabilibus erat ; potus erat ex aqua et vinoalboj aquas calidas fugiebant imprimis thee coffe, et chocolatum, quod pingue et aromaticum alimentum nullo prodesse polerat lilulo. Utilissima equilatio, sed pauperibus im possibilis.

Quoties tempestive suscipiebatur cura integra plerumque succedebat sanatio, ubi vero neglecla fueranl morbi initia in immedicabile ruebant ægri fatum. Yir quinquagenarius biliosæ constitutionis , merobibus, omnibus olim libans passionibus, sollicitudinibus omnis generis vexa-

tus, ante quindecim annos febre quarlana laboraverat, deinceps febre quam malignam dicebat, quam vero ex symptomatum bistoria biliosam suspicalus sum, et quæ reliquerat vomitus biliosos subinde redeuntes, testes infarctus jeeoris incipientis. Novo morbo decubuit vere anni 1 756 ; invadebat primuin horror, tum fastidium, nausea, anxietas, dolor sub mamrua dextra obtusus, tussis vehemens, levis quantum retulit febris, fiava cutis. Medens Pharmacopola demulcentibus tussim, narcolicis vigilias, cortice peruviano febrem, debellare tenta verat; ægrum ruris degentem vigesima morbi die vidi.

Febris remiserat, pulsus tamen adliuc celer, parvus et liaud infrequens; dolor remissior; vigebant icterus , faslidium, débilitas, vigiliæ, tussis; mane bilem evomebat; aceurata palpatio durum de-

(i) Iïic agilur tantum de obsiruclioue ex infarctu cayitatis vascuïorum.

tegebat hepar. Quænam idea morbi? Jam a febre quartana , magis a biliosa labefactum jecur, generatæ obstrucliones, Omnia novi morbi symplomata inflanimationem partis illius visceris judicabant, liaud resolutam et sæviora minantem. Jussi vegetabilium , saponaceorum, acescentium, macilentorum pro diæta et remediis usum, nec de illo ante annum fere audivi; tune novi consilium neglectum fuisse; fastidiosum consulenti palatum diæta fuerat, ex sapidjs, succulentis, aromaticis. Paulura reiniserant symplomala et viribus quadantenus recuperatis, muueribus aliquandiu funclus erat, semper tamen debilis, bilem evomens et tussiens. Ineunte decembri suasu meclici alienigeni ruditer epistolis informati, pilulas ex sapone hispanico devoravit; omnia mox in pejus ruebant ; medio januario anni 1757 , arcessitus ilium continua , nocte præsertim , tussi vexatum inveni cum stupenda expeçtoratione viscido-biliosa; aquis distentum turgebat abdomen, somnus nullus, anxietas sæva, urinæ perpaucæ rubræ, fastidium plénum, silis , icterus jam viro-nigrescens , hepar tumidum durum. Conclamatis omnibus nec ulla spe a ut sanationis aut pailiationis rémanente vix animus erat quicqugrn præscribere; ce!eberrimus consultus medicus rescripsit : « Pro pace ariimi aliquid » forte præscribendum quod non noceat, » speciem det auxilii; lenia aperientia w antiseptica biliosæ putredini resisten- » tia, alvum leviter moventia indicari vi- »dentur; nec sedabitur symptomatica » tussis, si causa résistât, at mebercle re- » sistet. » Talis prosapiæ concinnata formula, jussuque instantis suffocationis instituta paracenthesi , per plures adhuc hebdomades, diram infelix tranavit vitam quam longiorem ve rosi militer duxisset, si post primam febrem biliosam congrua adhibita fuissent remedia, si bepatis anno superiori nota et recte curata fuisset, si consiliis tune temporis dalis auscultasset, si demum non hausisset pilulas saponaceas ubicumque putredo adest fugiendas.

Tristiorem adhuc recensere proderit casum ex neglectis reliquiis febrium biliosarum. Festo Nativitalis sacræ anni 1751, operam meam desiderabantcognati virginis quinquaginta et aliquot annos natæ, a decennio plures sustinuerat febres biliosas delirio semper stipatas. Ultima reliquerat ante triennium torpiduiu corpus, morosam mentem, visus debilitatem, tristitiam, quæ moralibus acta eau-

sis , terrore accedente subito , in vehemens delirium mutata, ægram funestissimis vexabat ideis ; propinquis , servis diffidebat, sese jam mortuam vigil baud raro somniabat. Pulsus celer , mollis ; anxielas continua; somnus nullus, diligenter perpendenti orania non latuit diu causa morbi. Hepaticum nimirum systema obstructum a præcedentibus morbis; cerebrum debilitatum deliriis febrilibus, nunc vero etsympalhice vitio hypochondriorum , et idiopathice bile sanguini mixta irritatum (1). INola causa , patebat curatio : collecta et irritans evacuanda bilis, reserandæ viscerum abdominalium obstructiiones, et tolum deinde vasculare et nervosum genus roborandum. Nocivam venæ sectionem , sollicitanti impetuose ægræ omniaque alia renuenti, sollicitan tibus astanlibus, concedere imperavit nécessitas; parum sanguinis educebatur, nec minimum profuit nec multum nocuit. Gratus, diluens, acescens potus silim per biduum restinguebat , polio emeto-cathartica multam saburram biliosam educebat, et copioso usu pilularum esaponibus acidis, decocti graminis et succi senecionis, fauste tune adhuc viridis reperiundi optime convaluit, sed citius æquo remedia deseruit. Æstate proxima aquas e pago Vais apud Viviacenses per plures dies sed parca dosi potavit ; insequente vere anni 1753 secunduminsultum sed priori leviorem experta est, qui usui Iaxantium acidorum cessit. Gonsultus remot us medicus suasitbalnea tepidaper viginti diesel sérum Jadis, cujus sex librasquotidiepotaretcum pulvere ex nitro, cremore tartari elsaccharo: quid hue boni præstare polerant balnea tepida ? Brevi post in vehementem incidit paroxysmum. Chirurgus se medicum jactans venæ sectionem adhibuit, inde omnia in pejus mutata. Obstructiones , bilis dominium, débilitas, irritabilitas increverunt. Insciis omnibus agripnias narcoticis compescere studuit ægra, sed quotsic inducebat mala ! augebalur atonia , firinius impingebalur morbi causa, ornnes præpediebantur secretiones, cerebrum prorsus debilitabatur , nielancolia novas acquirebat vires. Profuit electua-

(1) Inter viginti deliria (nativam exceptam velim fatuilatem), tum acuta tum chronica, octodecim sunt ex bypochondriis, quod probe tenendun ne saltem ægris noceamus, quibus prodesse tam arduum et tam rarum.

rium ex cremore tartari et extracto taraxaci, cum decocto citrato graminis cui nonnullæ injiciebantur fibræ hellebori nigri. Sed morositate aucta, omnibus rejectis remediis, paroxysmi frequentiores fiebant; sex deliravit quotannis menses, sex alios non nimis sapiebat; vehemeutiam delirii pacavil quondam balnemn frigidum cujus frequenliorem usum suaseram ; tandem ex aeris intempérie in solo frigido contracta peripneumonia , intra paucos dies quantum audivi necata est. Emulsa pro deliciis il li erant etnunquam ilia usurpabat quin crastina die pœnam lueret, affecto enim ventriculo afficiebatur et cerebrum. Sapere discant illi qui ex delirio venæ sectionem et oinnis generis refrigerantia indicari credunt : non illis assentiebatur Hippocrates qui observavitetgraphicedescripsit morbum nostro simillimum , quem curandum docet helieboro nigro , aqua , melle et aceto(l).

Nonnulla exempla alii exitus obstructionum hepatis observavi, unicum receusebo casum. Fœmina polysarca, sexagenaria, anno 1755 febre epidemica detenta et chirurgo sanata, ab illo lempore pristinam non recuperaverat sanitatem , sed debilis, gravior, sæpe anhela, alias fastidiosa erat. A mense junii sævius pressa prædictis symptomatibus accessit diarrhæa sæpe recurrens, acris , biliosa; tumet fréquenter tympanitice abdomen et fere semper dolet ita ut minimam vestium constrictionem ferre nequeat; deletur prorsus appeiitus et carnes præsertim nauseat ; urget sæpe sitis, |)arcus est somnus, turget jecoris regio, urinæ paucæ turbidæ. Quænam causa morbi? Biliosa obstructio in hepate relicta ante biennium, nunc materia obstruens fusa, putrefacta, mola, omnia enarrata symptomata créai et sæviora verosimiliter creabit ; jecur enim omnino pulrefiet; tabes succedet hepatica, tympanilis, ascites, icterus , mors, nisi vim morbi coercere possint remedia, quod dubito. Sic instilui medelam : diætaestexvegetalibusaccscentibus; remedia sunt pilulæ ex acidis saponibus cum potuejusdem indolis, ut arceatur putredo, nec impediatur putridi evacuatio ; prodesse videntur; draslica purgantiacavebo, omnia enim pessumda-

(1) Yocat morbum crassum a bile , cum bilis in hepar influxerit, et in capite constiterit. De intern, affection., cap. li. Focs., p. 558.

lausannensis.

rent. Hæc scribeham ante duos menses , dum vero typographicis remoris diu sub prelo insudarent primæ plagulæ; fatal is exitus prævisionis veritatem confirmavit, et jam a triduo ultimas animas ducens ægra, hodie obiit.

Gasus sunt reservati nonnulli specialem postulantes medelam ; virgo oclodecennalis, scrofulosæ gentis, epidemiee hieme anni 1756 decubuit ; medicastro infimæ notæ curata, ut ut leviter laboraret, reportavit tamen copho.dm et levioreni mentis obnubilationem, ita ut eadem non poileat sagacitate ac antea ; sæpius præterea defœdatam habuit cutim pruriginosis crassioris scabiei pustulis : judicavi hic potius ad scrofulosum respiciendum morhum quam ad hepatis obstructionera biliosam : talis est enim virus serofulosi jam adulli indoles, ut febre excitatatus, non subactus, in plerisque minimis vasculis infarctus producat. Sordesalvinas eduxi et alterans plummerianurn cum millepedibus saccharo etcamphora præscripsi, nondum quindecim elapsisdiebus meliusjam se habet(i).

KELIQUIÆ EX DEB1LITATE.

Tertium posui genus reliquiarum, iilas nempe quas générât fibrarum atonia : « viscera enim debilitalem contra- » hunt tuin a febre tum a medicamentis, » unde laxitas partium consequitur quæ » postulat astringentia etroborantia(2),»

et inter indicationes in febre putrida recense t Sennertus « ut partes intempérie » ac materia febrili debilitatæ ad natura- » lem temperiem reducantur et roboren- » tur (3J. » Laxitas autem fibrarum generatur in quibusdam parlibus posl tensio-

(1) De ulili remedio videatur comrnenlarius aucloris ei traduclio quam spécial! libello propriis additis animadversionibus promulgavit vir magni in arte nominis illust. Werlhoff : felicius mihi successit ubi sub pulveris formam adbibui ; fauste mari ta tur saccharo et millepedibus. Camphoram addidi ob virtutem antbsalivatoriam mihi sat jam notam , tum alienis tum propriis experimentis; inde tamen non velim credi me in morbis scrofulosis salivationem semper vitare, qui plures scrofulosos tumores glandularum trachealium, jugularium et maxillarium féliciter evacuatione ilia sanaverim.

(2) Primerose, Defebrib., L n , c. îx , p. nr 166.

(3) Defebrib ., 1. ji, c. iv, p. 146.

nem nimiam, in aliis post frequentiorem. oscillationem, in omnibus calore, defectu nutrimenli boni et actione putridi. Quæ damna inducat laxa tibra enumerare non est hujus loci,symptomata vero præcipua quæ nobis intuiit fuerunt : 1° hebetudo quædam sensuum, liane vero illi soli experti sunt qui graviter decubuerant, nec quidem omnes; « cerebro per æstum fe- » brilern defatigato ascripta , paucarum » septimatiarum spatio semper sponte » cessit (l) :> , et plerutnque pari passu cum corporeis viribus tam arctum est connubium , mentis redibat vigor , nec duplieem suspicaîus esset substantiani ille qui solis doctus fuisset phænomenis, solique auscultasset rationi.

. . . Mentem sanari corpus ut ægrum Cernimus et flecti medicina posse videmus.

2° Tardius restaurabanlur vires quam vulgo post acutos morbos soient, hanc, ni fallor, ob causam, quod venlriculus et aliæ partes digestioni famulantes longe plus detrimenti passæ erant in hoc morbo quam in acutis aliis, dum illas continuo gravabat et lacessebal ipse morbidus fomes; debilitatem augebant præterea repetilæ evacuationes alvinæ quægasirico nunquam non noeent systemati.

Quandiu vero claudicat digestio restaurari nequeunt vires. Apud nonnullos , debilitatis summæ nervis quorum robur tam arcle ventriculi robori connectilur, mobilitatem mobilitatisque symptomata, involuntarias præsertim lacrymas observare potui. Macilentia cum reditu virium discedebat, aliquoties citius, et recordor apprime quod plures viderim qui mox postappeiitus reditum subito pinguescebant, sed molli, turgida pinguedine, ex materia nulriliva crasse elaborata, imperfecte adunata ; niliil tune præ exercitio profuit. Advena juvenis omnium fere symptomatum quæ inducebat débilitas exemplum præbuit; undeciinnatusannos, debilis lexluræ et teneræ constitulionis , dilhculter ante paucos menses, lit milii relatum , morbillis convaluerat. Débilita te, lassitudine, fastidio, ut omnes alii, Juliiinitio corripiebatur ; sed quodnulli alteri accidit , in parte media anleriori colli nascitur primo ægritudinis ingressu eruptio vix depingenda. Natura et indole herpetica erat, figura vero rarissima , fascias nimirum duas circulares concentricas, quas accuralius non delineasset in

(1) Klœkhof, loc. cit. , p. 113.

arte circini versatissimus quisque referebat ; singula fascia Ires lineas latitudinis habuit, circuli interioris diaraeter exteriorfuit unciarum fere duarum, correspondens diameter circuli exterioris très æquabat poliices. Emesim ex radice brasiliensi præscripsi addita raannæ seraiuncia ; melius se habuit ; exsiccata sensini eruptio inlra paucos dies prorsus evanuif, et instaurabatur appetitus ; nondum octo elapsi erant dies, quo tempore me inscio balnea tepida adhibuerat, cum acerbius subito recruduit morbus ; omi)ia pro re nata instituta sunt, nunquam seposita consideralione constitutionis ; nihilominus graviter per sex hebdomades decubuit, febre continua, quotidianis exacerbationibus, summo fastidio, continua fere diarrhæa pressus. Jama secunda hebdomade d< biiitatur cerebiura, loquela fit difficilis, memoria labat; lecluin deserens gressus oblitus erat, lacrymatio spoutanea; appetitus, famés potins vigebat ; sed si nirais indulgeret vel lienteria vel febris mox superveniebant , nec redibant vires, post trimestre spatiurn nonduin restilutæ, et debilis adhuc focos repetiit (1). lncreverut multum ante raorbura, increvit durante morbo, iucrescere in palria perrexit et audivi vix post sesquiannum recuperatam valetudinem , quod tribuendum videtur citiori illi incremento , tune eniin nutritio fit imperfecte, juxta ponuntur non adunantur elementa nutriliva, laxæ rémanent fibræ et omnibus impares functionibus ; ubique congeruntur et stagnant crudi humores, semperenim debilitatam fibram sequilur cacliexia, et pluribus exemplis quæ sollicite congessi mihi coostitit subitum illud incrementum tum intra tum extra febres, sinistri quid fere semper liabere , multos vidi inde débiles et per plures annos languenles; alias léthal i corripiuntur tabe, alias vilium ad seniores propagatum annos continuam reliquit infirmitalem. Niliil tune prodest nisi corroboranlia omnis generis tura diætetica tum pharraaccutica. Exercitia, frictiones , ligaturæ, aromatica, chalibs, kina, generosa vina hic egregii inveniuntur usus. IVihil pejus evacualionibus qualibuscumque ; nihil

(1) An morbilli male judicali in lioc morbo suum contulerint symbolum, cuique judicandum relinquo. Sane, si quis morbum anrecederitia morbi symptomata, durationem, reliquias perpendat, yix çredo dubius hærebit.

præstantius quam balneum vere frigidum, nobile illud remedium quod duce nalura et adhibuit et amavit sapiens antiquitas ; cujus salubritatem suadet physica et probant tum experientia quotidiana gentium illarum quas barbaras dicimus , hoc est, nostro modo nonduin dépravatas; tum Anglorum iraoet meæ observationes : quostiescumque enim adest atonia, (quando liodie non adest P) et vitia quæ secum trahit atonia, depravatæ digesliones et coctiones, nervorum débilitas et mobilitas, fluor albus aliaque omnigena horum soboles , modo non præpediant obstrucliones incurabilesaut vomicæ , nulluni par datur remedium a primo vitæ diluculo (1) ad senium usque ; et afhrmare nontimeo ; nisi illorum restiluatur usus , in pejus ruet degeneratio ilia gentis humanæ quam omnes animadverlunt et déplorant , nemo sanat : illam e contra quotidie augemus perverso et darnnabili ('paucis exceptis casibus) balneorum calidorum usu quæ sane herculeas vires brevi pessumdant et debilitatem generando , mille morbis januain aperiunt. « Qui imbecillis est enim j) proxime ad eum qui ægrotat accedit (2).» Sed e diverticulo ad viam. Aslringentia sic dicta debilibus noslris propinare formidavi, ne alvum laxam diu servandam protinus astringerent. Lenia vero tonica , generosa vina, abdomini> frictiones, abdomen enim semper in Iaxis respiciendum, et exereitium spem adimplebant, modo ventriculus ciborum mole non obrueretur : nihil enim magis digestionem impedit sicque debilitalem fovet; nec semper facile fuit hic votorum compos fieri , dura taqlo ciborum desiderio post longum jejunium premebantur ægri , ut vix, juniores imprimis , sibi temperare possent ; presso pede scelus insequente pœna.

Nonnullos cruciarunt dolores ventriculi, amaris quibuscumque vino digeslis, aut elexirio viscerali facile devicti. —

(1) Nimis valent præjudicalæ opiniones , ut matres immergant pusillos suos udæ frigidæ , sed plures novi quibus oplime cessit mitior methodus; bis imo ter de die totum infantile corpus inilium a capite ducendo cum spongia frigidæ immersa lavalur; sicque oplime roboratur et omnes præpediuntur morbi qui debilitatem sequunlur.

(<2) Hippocrates, De prisca meclicina, Foes., p. 12.

LAUSANNENSIS.

Aliud molestissimum observavi symptoma, agripniam nimirum pertinacem vel saltetn malignum somnum quem triplici tribuicausæ: l°alaxiæ fluidi nervei quæ convalescentibus semper infesta est ; 2° desuetudini , plures enim probarunt observationes somnum aüquandiu omissum , imo in perfecta sanitate , difficulter, quod infelix ipse testor, restilui; 3° debiiitali ventriculi : « somnus enim » prorsus a stomacho pendet (1), » quod nimis probavit sinister successus illorum qui amygdalatis, nitrosis, narcoticis, pediluviis, insomnias illas curare conabantur, sic enim somnum de die in diem magis fugabant , ventriculi languorem et debilitatem generalem arcessebant.

Aliam non poscebat, medelam agripnia

(1) Boerhaave, Responsio consultatoria circa dysenter. castrens. Consult t. n, p. 22. Conférant. Illust. Halleri, Lin. phijs. , § 578, ubi nostram tuelur sententiam.

Physiologi alii magnæpariter auctoritatis et farnæ. 111. Boerhaave et 111. Senac aliique bene multi, alimentorum copiam et tenacilatem inter causas somni reponunt; quid ergo anne natura sibi dissimilis? An errarunt magni viri? Neufrum; somnus naturalis semper sequitur quemdam defectum spirituum animalium, et pacatum motum reliquorum seu anxietatis aut doloris privationem ; alterutra déficiente conditione succedere nequit.

Nunc ergo ; in viro sano robusto, infarctus ventriculus,stimulo alimentorum majorem spirituum affluxum sibi sollicitât, incle cæteris desunt funclionibus : nec talis est tamen stimulatio ut doloris aut anxielatis sensum moveat ; semper enim in sano pacati spiritus, non mirum ergo si sumnus sequatur. Sed in ægro debili longe alia res est, deficiunt enim spiritus et tamen déficit somnus; cur? Quia deest placiditas in motu nervoso, nam ex cruditate, ut jam dixi, mobilitas; præterea, omnes functiones debili laborem quemdam inducunt; si ergo ventrieulo onus incumbit, quod in sano levi ad venlriculum slimulo somnum procurasset, in ægro e contra nimis stimulando, laborem universum creando , cruditatemque augendo, dolorem, anxielatem, mobilitatem et agripniam inducit. Notare demum liceat quod licet si salietas inducat aliquofies somnum , raro tamen placidum ilium , dulcem, reficientein qui sobrietatem sequitur. Nec ipsum Boerhaavium latuisse nostram distinctioncm credet, qui cilatum locum conferret perpulchro çapitulo de somno, in Imtitulionibus.

ilia quant tonicam sat jam superius descriptam, alimenturn eupeptum sed facile, cœnam levem , aquæ calidæ privationem (1). Belle succedebat vinum Malagense aut Alonense ante paslum et vespera. Aliquoties ex Boerhaavii sua su flores martiales salis ammoniaci usurpatæ sunt (2) probante successu : et quod hue apprime facit , memini me ante aliquot annos curasse Dominant quæ singulis noctibus et sæpe diebus acerba odontalgia, et pertinacissimis vigiliis a sexdecim mensibus torquebatur. Non incassum , sed in damnum experta erat venæ sectiones, purgantia , balnea , aquas minérales, vesicatoria , omnigena refrigerantia. Suasi ut bis de die et leclum ineundo aromatica et tonica stomacliica vino infusa usurparet ; mox remisserunt et mense nondum elapso prorsus deseruerunt dolores redunte somno. Nuperrime colloquendo narrabat illustriss. Hallerus « quem nunquam adii quin doctior redie- » rim , » post febres illas erysepilatosas quibus nimis sæpe gementibus bonis vexalur , somnum quem arcebant refrigerantia oplime restituisse generosum illud Lusitanum vinum quod montanum dicunt.

Ubi vero intégré nostri convaluerant, longe profundiori somno quant ante morbum sepeliebantur, nec latet causa. — • Inveni apud nonnullos imptimis juniores symptomata febris levioris hecticam quadammodo referentis , cui non aliam credidi causam præter laborem nutritionis; nec febri sed debilitati medendum ; nisi res infausle succedebant, nefandaque hic increpanda praxis quæ ex caloris sensatione , rej rigeranlium sic materiæ ntedicæ collectoribus diclorum necessitatem concludit. Sensalio enim ilia sæpissime orilur ex acrimonia et cruditate quas genuerunt atonia défectusque bonorum succorum ; et fréquenter nascitur febris ex deficientia circulationis. Quot omni die pessumdantur valetudines dum in tali casu confugitur ad v. s. refrigerantia , enemata , balnea tapida *, increscunt débilitas, cruditas, acrimonia, molestus calor; vera demum nascitur liectica quæ præpedita fuisset tonicis , kina , chalibe , vino , balneis frigidis.

(1) Impeditnr somnus, perpétua, (enta, admixtione potus aquosi calidi ad sangui nem, Boerhaave, Instit § 592.

(2; Chemia, processus 169, tont. n, p.

Nihil frequentius occurritinpraxiquam ægri querentes de calefactione ( échauffement ut dicunt) ; turpiter fallunlur medici si metlioduin antiplilogisticam aniplectuntur, nulla eniui forsan arte in talibus excitari posset inilaumiatoria ilia diathesis quam debellare conantur. Yera calefactio , venia sit verbo, est levis inflamrnatio ; falsa verum toto cœlo inflammatione distal; ulrique communia sunt primo intuitu nonnulia symptomata; si eamdem larva delusus adbibeas metbodum, quod nirnis elieu frequens aiterum juvabis allerum necabis. — Yix est quod immorer enarrationi symptomatis , qui ægris terroris multum periculi nihil incutiebat, anasarcam volo fere universalem , quam plures experti sunt jam senescentes ægri , sponte plerumque prout redibant vires evanescentem ; nec vidi enim nec audivi quemquam inde vere hydiopicum remansisse; toties jam indicata tonica médicamenta sufliciebant. In paulo pertinaciori crurum œdemaloso tumore, usui tincturæ martis acidæ subjunxi fasciationem cum panneis fasciis quas aqua vitæ et aceto irrorari curabam et paulo magis quotidie constringi.Talis vero curatio noxia fuisset,ut infra patebit , in tumefaclione quæ obstructionibus succedebat.

Si plures cum infaustis reliquiis dimittebat morbus noster inepte aut imperfecte curatus,aliis firmiorcm conciliabat sanitatem. Cura enim recte instiluta omnem viscerura saburram edueebat , omnes reserabat obstructiones , omnem edulcorabat acrimoniam , et de febre Lausannensi affirmare possum quod de febribus intermittentibus prædicavit vir genti humanæ , ob egregium de inoculatione librum , carus J. Kirkpatrick , illam nimirum fausle ad variolas disponerc (i). Très curavi pueros epidemica laborantes febre nec dimisinisi perfecte sanatos , mense vix elapso variolas adeo benignas experiebantur ut mea non imploraretur opéra illosque casu itivisi , décennales duoerant, tredecennalis tertius. Elapso vere , nobilis Gerinanus viginti et duo nalus annos eamdem bilio~ sam sustinuit februm tempore præpa-

(1) Perhaps a taie recovery from such a moderate intermittent as had left no infarc tions of the viscera behind it , mighl , constilute a tempérament, lhat would not violentlij cooperate with lhe variolous infection , etc.f tlie Analysis of inoculation , p. 219.

rationi variolosæ dicato ; morbum debellavi , et su^si ut tola æstate horæos fructus pro lubitu devoraret ; nulla aîia adbibila medela nisi potione laxante 14a Septembris, variolosum filum 16a inseri curavi ; morbum quo benigniorem non desiderares habuit , ut ut ultra ducentum pustulæeruperinl etperfectissime pulcbro pure turgidæ maturuerint (1).

]Nec mirabitur, quicumque de ilia materia serio cogilavit. Hoc est enim inoculationis arcanum , ut variolosum virus indatur corpori, omni rigiditate, laxitate, debilitate , obstructione , cacochimia , viru, omni demum labe vacuo ; verbo, corpori sano sed non athletico. Arcanum præparationis est ut status ille ægro concilietur et variis medelis debellentur enumerata vitia , infelici verum relinquantur fato illi qui aliquo incurabili nævo laborant. Omnes rcquisitas condiliones habuisse sanatos nostros post virium reditum , quisque facillime percipiet; præ omnibus melnenda est cacochimia biliosa (2) , nemo magis aberat quam nostri rite curati. — Sic exaratis quæ ad morbi kistoriam, curationem, et reliquias spectant, superest ut enarretur cura symptomatum quorumdam , et instituatur examen remediorum nonnulloriim, quæ aliis usurpata sciens et volens omisi.

SYMPTOMATUM CURATIO.

Medicus qui symptomatum curationem suscipit mente tenere debet Benneti præceptum, «. cave ne inter ramorum exci~ » sionem crescat truncus (3) » et monitum viri in arte præslanlissimi Illustris. Gaubii , « nec singulis, scd urgentibus » saltem symptomatibus oppone mede- » lam : effecta enim morbi, hoc hujusve » causa succissis , sponte cessant , quæ w nonnunquam adeo diversa sunt, ulni- » mis opposita, quin contraria indicent » (4). » Nec tara milita sunt révéra quæ inedelam specialem postulent sympto-

(1) Filum collegeram ipse die 17 Julii anno 1755, hoc est ante viginti et sex menses, non audivi tam senia adhibita fuisse, et interest noscere talem ætateni vim illorum non infringere , jam enim 22 Septembris languere incœpit æger.

(2) Kirkpatrick, Ibid., p. 235.

(3) Theatrum tabidor. , exercit. 27, De usu perdiilcium , p. m. 91.

(4) De metliodo concinnandi formulas medicas, § 45.

LAUSANNENSIS.

mala, necunquam quidqaid adhibendura quod morbi causæ adversetur. Facillime proteiformitate morborum deluderelur incautus, rarius occurrunt contra indicationes quam forsan crederet, et ilia symptomata quæ primo intuitu genio morbi aliéna videntur eamdem cuin omnibus aliis originem habent, et remedii principis continuatione féliciter fugantur. IIlis nutritusaxiomalibus rarissime medens symplomatibus invenlus fui. Solæ sedes cephalaig'iam sanabant, pro tempore levabant linlea aceto madida, curatibus mulierculis. Cur narcoticis abstinuerim in vigiliis pertinacissimis intra palebit. Lipothymiæ inter rarissima fuerunt et illas raro curât Medicus. Diarhæa non alia postulabat aut tulisset remedia quam evacuantia et acida. Appetitum erigere velie calidis aromaticis absonum prorsus fuisset. Ridenda verbo et damnanda versipellis ilia medicina quæ mox capiti, mox pectori , mox renibns aut alvo medens, non modo nihil medetur sed plurimum nocet. Unicam itaque habeo symptomatum curationem hicmemorari dignam.

Sutor Germanus, Tigurinus quantum novi, mcnse Octobris 1 755 , epidemia corripiebatur , tertia mandatus die emesim quarta præscripsi , et alia congrua remedia ; sed pertinax homo potui renuens parum bibebat , nec diætam qualem jusseram admittebat ; oclava alvum duxi ; décima talis jam aderat meteorismus ut ex summa distensione rubere inciperet cutis abdominis : respiratio ob impossibilem diaphragmalis descensum brevissima erat , pulsus parvus, mens quod slupui lere sana. Damna metuens ex compressione omnium viscerum et impedita respiratione ; nullam aliam inveniens causam præter rarefactuin aërem ex bile cujus putredinem sufiicienti non cohibuerat potu ; certus priori palpatione abdominis nullam ante morbum fuisse obstructionem , moroso medens ægro qui jussis vix obtemperabat , mecum revolvens de remedio quod citissime fibras roboraret, flatus compesceret, putrefactionem sisteret, in mentem revocavi monita veterum de aqua frigida, recentiorum nonnullorum et proprias observationes , omnibusque diligenter perpensis curavi ut linlea quadruplicata aqua fontana f ri— gidiori madida loti imponerentur abdomini, et singulo quadranle horæ renovarentur (l), et toties hauriret uncias très

(1) In febre biliosa ardente suasit Hip-

ejusdem aquæ. Intra bihorium detumuit abdomen , facilior facla fuit respiratio : ante triorium levi orta colica, cum continuis borborismis copiosissimæ biliosæ sedes prodierunt ; removi lintea , sequenti nocte obdormivir, crastina die mollis erat venter, valde demissa febris , brevi optime convaluit non mutato potu quem ulilissimum sæpissime depreliendi, et aquam obsolevisse dolendum est. Nihil liodie nisi arle pharmaceutica præparatum et sæpe depravatum adhibemus ; sapientiores veteres, coctione perfecta , aquam frigidam egregium tonicum propinabant, tanlumque ejus coneedebant quantum ægro liberet libéré , ut palet ex

pocrates idem remedium; cum ardor te nuerit lintea J'rigida intenta qua prœcipue parte ardere dixerit admoveto ) De intern. affect cap. xlïi, p. 555, confer. Alexander, De arle medend. > 1. vu, c. xv. Cœlius Aurelianus, De acutis passionib., 1. ni, cap. xxi. Ætius, tetrab. 3, serm. 4, cap. xxvn, xxvi il. Th. Barlholin, De usunivis, c* xxiv. Bianchi , p.581). Zacutus Lusitanus juvenem biliosissimum acerba laborantem colica, omnibus inutiîiier teritatis simili sanavit melhodo. Cum dolor, inquit, ingravesceret , sitis urgeret , ex nive emplastrum parti dolenti impono et gelidissimam cum saccharo ad satietatem bibetidam offero, non transierat kora quin se sanum exclamaret. Prax. admir., 1. n, obs. 25, p. m. 195. Regeret aliquis hic agi de colica non de meteorismo, sed sane a fortiori concludo; eadem posita causa quid refert symptomatum varietas? Non nostrum est exponere cur eadem cacocbilia biliosa nunc colicam, nunccboleram, nunc volvulum , nunc dysenleriam alias apoplexiam inducat; secl suadel ratio, probavit experientia idem genus medelæ ubique succedere. Nec desunt observaliones noslræ magis adhuc affines, inter quas primum obtinet locum ilia quam refert Cl. Combalusier in utili pneumaiopathologia ; laborabat fœmina tympanilide, nihil seîectiora profecerant remedia , illam applicatione externa et potatione aquæ gelidæ sanavit sagax et expertus medicus, apud Lugdunenses celeberr . D. Rast. Pi ares ipse novi qui vehementes colicos dolores, aliis incassum tentatis, desperabundi fere frigidam applicando sanabant. Temerarius sane ausus, caute enim applicatum heroïeum remedium mulium prodesse potest , sed inepte adhibitum pessimos aptum est generare morbos. l’rudenter a prudente me dico, abstine si methodum nescis.

FEBRIS BILIOSA

operibus Hippocratis, Aretei (1), Galeni

(2), Alexandri (3) , Cœlii Aureliani (4) aliorumque. Coævos suos jam increpuit Galenus qui usum aquæ frigidæ negligebant illosque hydrophobos vocat. E reeentioribus Fernelius (5), Hofmann (6), Wan Swieten (7) , Kloekhof (8) , Grainger (9} aliique bene multi aquæ frigidæ usum suaserunt et cautelas subjunxerunt.

Convulsivi motus arfuum orti ex consensu cui originem præbet communicatio quæ intercedit inter par nervorum sextum et spinales- omnes , nullam specialera requirunt medelam et pessime nonnullis successit usus antispasmodicorum animalium , ut ut aliquoties spasmodica symptomata princeps viderentur morbus. Yir egregius verbi divini minister detinebatur febre, cephalalgia, nausea , nullum vero tant molestum symptoma quamsuccussiones convulsivæ vehementes sæpissime redeuntes , quæ ortum ex plirene aut aliquo plexu vicino ducentes lotum corpus vehementer attollebant ; alias succussio unum alterumve tantum membrum agitabat. Si ad prædicata remédia nervina confugissem orcum brevi adiisset æger ; posthabito verum symptomate , biliosam expugnavi cacochiliam emesi, purgantibus, acidis ; et eamdem sequebalur viam cl. Alberti, « quando convulsivæ commoliones im- » minent, tune ante omnia invigilandura » est, quo excretio biliosa rite succédât, » quo al vus sit libéra aut cum enemati- » busliberetur (10). » Et plura ante Alberti sæcula jam egregias nobis tradidit observationes Galenus : «per febres , «quosdam, inquit, conspeximusderepente » convulsione prehendi, nullo quod eara » præsagiret præcedente indicio , qui

(1) L. n, c. vnr.

(2) Method. medend 1. ix , c. vi lectu dignissimo.

(3) L. vu, c. xv ; 1. xii, c. n.

(4) De acutis passionibus, 1. ni , c. xxi.

(5) Method. curand. febres , c. n, oper.

(6) De medend. method sect. n, c. xi, p. m. 469. De inteslinor. dolor., obs. iv et v, mih. t. iv, p. 293, edit. fol.

(7) Aph. 640, t. n, p. 215, ubi egregie pro more dissent de usu aquæ frigide in febribus. Ib. Àph. 750, p. 422. Aph. 743, p. 494.

(8) Opuscul., p. 18.

(9) Febris anomala. Batav. , p. 79.

(10; Ubi supr,, p. 770.

» bilioso superveniente vomitu, protinus » a b omni noxa liberati fuerunt atque » hoc modo affectorum nonnulli res quas- » dam fuscas vomendo rejecerunt, alii » humorem porri succo similem (1).» Et si virum ilium loties jam, nunquam satis excitatum, lit. Yan Swieten adeamus legemus quod « dum circa præcordia fluc- » tuans acrior et copiosior hilis actiones » cerebri turbat, vomiterium datum ta- » lem convulsionis hbrilis causam tollet » cito (2). » Post evacuationem cacochiliæ tonica præscripsi , nimis edoctus nervorum morbos omnium facillime in consuetudinern transire, ni«i illorum tonus inslauretur ; quæ cautela post acutos morbos contempla sæpe locum facit languori nervoso ; nec quidem, ut per transennam, aliam novi medelam nervinis morbis. Si stimulus aliquis materialis continuo irritans adsit paroxysmos renovans auferatur et tune tonica adhibeantur. Si sensibilis desit stimulus, omnem paginam absoivuntroborantia, sæverepudiatis evacuantibus. — Claudi nolirn morbi recensionem quin monuerim bi^ lem aut cacochiliam putridam , mitiores et breviores sæpe generare febres; nemo non observavitephemeram aut synocham simplicem pluries ex tali causa ortum duxisse. Si enim mobilis, pauca, in intestinis præsertim sita , febrem ciebit vehementem quidem , sed brevi pacandam, aut spontaneis aut arte institutis evacuationibus ; plures per nyctemerum acerbe vexati, optime valent si semel aut bis ventriculum vel alvum copiose deponere possint. Si paulo fixior causa , ad triduum aut quatriduum producitur lan^ guor, Sedhis diutius immorari tædiosum.

Page 1