‹ Essai d'un exposé géognostico-botanique de la flore du monde primitifChapitre 54 sur 189 · MN · texte numérisé non relu

MN

Najades inter Equisetaceas et Cycadeas, si evolutio gemmae fructiferae: et habitus totius plantae respiciatur, medium tenent. Quod gemmae fructiferae evolutionem attinet, stigmata et stamina jam adsunt, non quidem perfecta, ut in monocotyledonibus inveniuntur, tamen eum usque in gradum evoluta, ut rudimenta amplius dici non possunt; gemma fructifera mox ad alabastrum transitum faciens ordinem hunc perfectioribus plantis associat. Huic plantarum ordini nostra genera Rotularia, Annularia, Bechera, qua fragmenta Hippuridum, Ceratophyllorum, Chara, etc. adnumeramus.

Secundus evolutionis vegetabilium gradus consistit in co, quod gemma in alabastrum transmutata sit, quod primo partes florales et genitales, de-

nique semen in sinu suo fovet. Semen hoc unica cotyledone seu folio acuminato germinat. — Monocotyledones plantae.

Indolem harum plantarum constituit organisatio foliorum, quae cum ea caudicis vel trunci nondum e diametro opposita cernitur.

Ad tertium et ultimum evolutionis vegetabilium gradum eae numerantur plantae, quae duabus vel pluribus cotyledonibus diversimode formatis, semper tamen oppositis, germinant, et in quibus organisatio ac evolutio foliorum cum ea trunci velcaulis jam perfecte e diametro opposita considerari possunt.

Si omnes a wiLBRANDO prolatas rationes simul et quasi una obtutu contemplamur, nullum nobis dubium, Equisetaceas, Najades et Cycadeas ob suam naturalem indolem maxime affines esse, quamvis figura externa habitusve superficialis maximopere varians contra dicat, ideoque qua ordines aflines unam quasi cohortem eflicientes et gradatim in Monocotyledones transeunies servandae.

His praemissis clare elucet, primaevam vegetationem in angustum primi evolutionis vegetabilium gradus spatium coarctandam esse, in quo tamen habita ratione climatis aërisque maxime a hodiernis alienata vegetatio procerior et vigore opulentior fuisse videtur, quam nunc climate permutato in iisdem ordinibus plantarum invenitur, etiamsi et has ipsas climatis mutationes ad novas plantarum formas progignendas conferre potuisse non negamus.

Si vero externam primaevo tempori adscriptarum plantarum formam, solam nobis in ectypis relictam, seorsim a gemmarum evolutione progressiva consideramus, singulas videmus summa cum simplicitate incipere, et plerumque eam perfectionem assequi, quae transitum ad sequentem ordinem indicare videtur, vel vice versa a forma perfectiori in simpliciorem decrescere, ut cum proxima conjungi possit. Nonnulla vegetabilia plane interiisse vıdentur; aliae hucdum isolatae quasi orbatae conspiciuntur sociarum vel affinium detectionem expectantes, multarum, quin plurimarum, nihil nisi fragmenta nobis supersunt.

Caeterum, quamquam tam exiguam modo habeamus suppellectilem harum vegetabilium reliquiarum, tamen si quis singula eciypa cum hodiernis plantarum generibus velit conferre, quae microscopicis nituntur characteribus in ectypis vix unquam servandis, is profecto oleum et operam perdet. Characteres vero ex organisatione externa petiti tantum in nostro opere valent, nec facile quis dubitabit, in genere Lycopodiolite a clariss. scuLornkimio constituto, vera Lycopodia, in Lepidodendris et Filicitibus veras Filices, in Calamitibus Equiseta, in Annulariis et Rotulariis Najades praefiguratas esse.

Vegetatio tertiariae formationis montium saxis cretaceis superpositae, ubi verae Palmae

Diss

et illis germanae plantae crebriores ac distincte expressae conspiciuntur , et ubi folia plantarum dicotyledonearum frequentius apparent, multo difficilius est elucidanda, quam vegetatio primae periodi, ex qua cortices integrae et totae fere arbores supersunt. ÆEtenim e stratis Denis et folio uno alterove plantas nostri aevi quoad genera et species determinare vix ullus Botani. corum suscipiet, eo minus ectypa rarissime integra beneque expressa. Difficultates auget, plan-

tas hujus recentioris periodi numerosiores esse illis primae periodi.

Ultima metamorphosis gemmarum, nempe in alabastrum in hac recentiori periodo in ectypis prosequi nequit, quum nec calyces, nec petala, nec ovaria expressa inveniuntur Fructus subinde obvii embryone deficiente, et interne aut vacui aut arena materiave schistosa

repleti enigmata remanent.

His ducti causis plantas primi vegetationis aevi, ex lineamentis earum externis facilins determinandis majori cum solertia collegimus, non negligentes eas posterioris seu recentioris vegetationis aevi iisdem generibus adnumerare, quibus analogia duce ex habitu associari debent,

Naturam et WILBRANDUM secuti, gradus et stadia ad classes reduximus, cohortes quae forte familias plantarum primaevarum constituebant ordines salutavimus, congeneres quae videbantur plantas charactere generico circumscripsimus, alias incertae sedis suo loco commemoravimus, dubias indagationi posteriori relinquentes. Non Floram sed Tentamen Florae primaevae tantum lineis pauculis circumscripsimus, futuris temporibus relinquentes, diligentiore accuratiore feliceque indagatione plurimorum ectyporum, quam quae nobis ad manus

fuerant, lacunas, quas reliquimus, complendi.

Pragae 27. Aprilis 1825.

Er

Classis Prima L'EOT Y L'ÉDORES

Gradus Primus.

Stadium primum. Gemma simplicissima Fructificatio: Gongylus. — Plantae aphyllae, ad finem formationis montium secundariae et in formatione

tertiarıa obviae.

x do FrimusPMOICDIL DE AE, I, FUCOIDES. zronen.

Algacites SCHLOTH.

Char. essent. Frons continua saepe membranacea et in eodem plano extensa, duobus lateribus plerumque dissimilibus, nervis nullis vel male circunseri-

pus, unquam regulariter divisis vel anostomosantibus. BRONGN. Obs. sur les Fucoid. in Mem. soc. hist. nat. Paris. 1. p. 8. class. des vég. Jofs. p. 10. &. 3. f. 3.

À. € rovn de ;8 1 p Free:

Page 1