‹ Essai d'un exposé géognostico-botanique de la flore du monde primitifChapitre 53 sur 189 · RE | ER · texte numérisé non relu

RE | ER

stadiis, praecipue in omnibus illis regionibus anima ertitur, ubi vegetatio aut paulatim evanescit aut sensim oritur. Tales plantae sunt vel in terrarum regione lineae nivali proxi. ma, vel in cavernis subterraneis vel sub aquarum superficie deprehendendae. Etenim fere calidior telluris crustae aquarumque temperatura quam multi. primae aetati telluris credunt propriam, atque illa meteorologica aeris natura singularis, quae priscis temporibus illi vulgo tribuitur, sufficientes causae erant, ut prima hacc vegetatio vel supprimeretur vel excluderetur. Fucorum et Ulvarum ectypa fossilia non nisi in formationibus montium multo recentioribus, praesertim in illis, quas tertiarias dicimus, deprehenduntur, temperatura mox

memorata jamjam mutata et plantis dicotyledoneis Jam evolutis.

Secundum stadium primigradus evolutionis vegetabilium in ıllis plantis inveniemus, in quibus gemma dilatatur aut contrahitur in organa partes florales pracsagientia. Hujusmodi suntLichenes, Hepaticae, Musci, — plantae in ipsa Europa vernali potissimum et autumnali tempore in umbrosis sylvarum vel montium lateribus septentrionalibus laete virentes, imo in regionibus nivibus proximis potissimum degentes, iisdem porro ex causis a primaeya vegetatione exclusae, quas supra ad stadium primum in Algis et Fungis commemoravimus. Nam omnes corticum ectypa adeo cernuntur pura et integra, ut vix crediderim, alias quoque plantas parasiticas illis adhaesisse. Quam saepissime tamen inveniuntur Lycopodia et verae Filices, quae wıLramno judicante ob naturalem earum indolem, id est, physiologicam rationem, cum prioribus plantis unam tantum familiam seu cohortemiprincipalem efformant. Plures quoque adsunt corticum nitidissimae expressiones, quae ex formarum similitudine et vegetationis ratione analogica inter Filices hucusque nobis prorsus ignotas recensendae sunt, quamquam nostris temporibus vegetabilia talia plane desi-

derantur.

Tertium formarum vegetabilium evolutionis stadium in primo vegetationis gradu cyclum eo claudit, quod gemma per plures metamorphoses transiens tandem in receptaculo involucrato fructus continente maximum suum incrementum attingit. Haec tertia cardinalis familia plantarum, primi vegetationis gradus ultimum stadium efformans, e pluribus propriis ordinibus colligitur conflaturque, ut sunt Equisetaceae (Equisetum)Marsileaceae, (Marsilea, Salvinia, Pillularia, Isoetes) Najades (Myriophyllum, Ceratophyllum, Najas, Lemna, Hippuris, Chara, Gallitriche, Ruppia, Zanichellia), denique Cycadeae (Zamia, Cycas.)

Evolutio gemmae in Equisetaceis propria, squamae sejunguntur ab ovarıo tantum indigitato; ovarium stigmatis rudimento praeditum, quoque de staminibus ad basin ovarii ni nisi rudimenta conspiciuntur. Gemma in Equisetis coalescit in receptaculum spicaeforme more Graminearum ; Équisetacearum evolutio inde indicat Gramineas moxnascituras. Graminum culmus fistulosus, nodosus et vaginatus, et evolutio foliorume vaginis in Equisetaceis jam per tenebras dignoscuntur. Foliis veris tamen Equisetum adhuc plane destitutum est.

De familia Calamitum agentes, cujus frusta supersunt, -€ quibus facile concludendum, arbores fuisse stupendae magnitudinis, uti nostris temporibus nullibi inveniuntur, indicamus et alias species verosimiliter herbaceas spicis oppositis et verticillatis praeditas, et ab omnibus hucusque cognitis Equisetis plane abludentes, Hisce demonstramus, maximam quidem differentiam inter Equiseta, quae in prisco illo aevo vigebant et hodierna intercedere , nihilo minus tamen ordinem Equisetacearum nunc vigentium habita ratione organisationis coelo et solo adaequatae in illis indigitatam fuisse certissimum esse.

In zonis calidioribus C ycadeae Selen gemmae fructiferae simillimam sequuntur, et affinitatem cum Palmis habitu suo externo demonstrant; Equisetis vero e diametro opp0-

sitae sunt.. Ectypa plantarum hujus ordinis in formationibus lithantraci superimpositis ‘seu recentioribus nonnulla, quamquam: rarius, reperiuntur. .

Page 1