CHARTES DE GUI, ÉVÊQUE DE CHALONS
Lettre dou don de l'église et dou patronage de Osne.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Ego Guido, Dei gratiâ Catalaunensis episcopus, omnibus sancte matris ecclesie fidelibus notum fieri volumus quod curam et cantuarium et omniaparochialia jura ecclesie sancti Cyriaci de Onâecclesie sancti Laurencii de Jonivillâ et canonicis ibidem Deo servientibus perpetuo habenda et possidenda, assensu Balduini illius loci archidiaconi, salvo per omnia jure Episcopali contulimus et assignamus ; et de redditibus parrochialibus predicte ecclesie de Onâ, in ecclesiâ sancti Laurencii de Jonivillâ cum quatuor tum ibi essent prebendae, quintam fecimus prebendam. Concessimus autem ut predicti canonici capelianum vicarium in jam dicta ecclesiâ de Onâ, qui ibidem deserviat, annuatim instituant. Hanc igitur donationem et constitutionem meam ratam et inconcussam haberi volèntes, presentem paginam sigilli nostri impressione signavimus ; et ne quis contra ire présumât sub anathemate prohibemus.
Testes sunt : Balduinus, archid. ; Robertus, decanus et archid. ; Rainardus, archid. ; Jacobus, thesaurarius ; Rainaudus, cantor ; Petrus, senescaldus ; Odo Thorcars ; Robertus succentor ; Magister Jacobus ; Robertus Remensis ; Michael, decanus de Onâ ; Albertus, decanus de Preis ; Petrus de Culleio. Actum Cathalaun. Annoab incarn. Domini m°c° lxx°. vin0 per manum Girardi, Cancellarii (1).
(1) Cartul. de saint Laurent de Joinville, n° xlii. Le* cantuarium dont il est question dans cette charte et dans la suivante, était un bénéfice ecclésiastique affecté au profit du desservant qui disait la messe (V. Ducange).
Lettere conflrmationis pacls inter Decanum et Capitulum Beati Laurencii de Jonivillâ et curatum de Onâ.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Ego Guido, Dei gratiâ, Cathalaun. Episcopus, noverit universitas fidelium quod cum inter sacerdotem ecclesie de Onâ et canonicos sancti Laurencii qui in eâdem villa jus habent patronatus, super decimatoribus et aliis proventibus ejusdem ecclesie diutius coram nobis questio fuisset agitata, tandem de assensu utriusque partis, nobis mediantibus, in hoc modo conquievit, videlicet quod predictus sacerdos xiiii sesterios annone cujus medietas erit frumentum, reliqua medietas erit avena, nomine cantuarii, in magnâ decimâ percipiet. In aliis vero proventibus, quocienscumque et undecumque provenerint predicti canonici duas partes, sacerdos tertiam percipiet, prseter oblationes confessionum que ex integro sacerdotis erunt, et exceptis minutis decimis quas canonici in universum habebunt sicut habere consueverunt.
Et ut hec transactio in presentiâ nostrâ facta inter canonicos et presbiterum et eorum successores rata et inconcussa habeatur, eam sigilli mei impressione communivimus. Actum apud Cathal. anno Verbi incarnati M0 O lxxxv0 (1).
Littere de dono Belverio et de Si0 Quintino.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Ego, Guido, Dei gratiâ Cathal. Episcopus, notum facimus tam futuris quam presentibus sancte matris ecclesie fidelibus quod cum altaria de Belverio et de sancto Quintino vacare contigisset et in
(1) Cart. de St-Laurent. xliv.
manu nostra devenissent, ea cum omnibus eorum appenditiis, pro nostra et predecessorum nostrorurn salute et pro anhnarum nostrarum remedio, ecclesie sancti Laurencii de Jonivillà et fratribus ibidem Deo servientibus dedimus et in perpetuam elemosinam contulimus, et prepositum et canonicos predicte ecclesie de predictis altaribus canonice investivimus, volentes et de eorum voluntate et assensu statuentes ut, cum pauci ibidem essent canonici, ad servitium divi— mira augmentendum, unus de novo in eâdem ecclesià canonicus fieret et perpetuo statueretur. Ut autem hec nostra donatio firmitatis robur obtineat, presentem cartulam sigilli nostri impressione etattestatione firmavimus. Etnequis hanc nostre donationis paginam infringere audeat, sub anathemathe prohibemus. — Datum per manum Girardi, archidiac. et cancellarii nostri, anno ab incarn. D1. M0 C° octog0 vu0 (-1).
Lettres des Privilèges l'évêque Gui de Chalons.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Ego Guido, Dei gratiâ, Cathal. episcopus, nos quorum paterne sollicitudinis instancià profectibus ecclesiarum inviligare tenemur, sicut earum incrementis studere, ita bénéficia eis collata tueri et modis omnibus illesa conservare debemus ; quocircâ notum fierivolumus tam presentibus quamfuturis,;quodcum in ecclesià Bu Laurencii de Jonivillà quatuor tantum essent prébende, Dei adjutorio, tam nostra quam aliorum bonorum hominum largitione et elemosinà usque ad decem numerus excrevit. Quas volentes in suâ integritate permanere, ut et cultus Dei numerosior in ecclesià suâ valeat ampliari, episco. auctoritate nostra confirmamus, munientes custodiâ et protectione nostra eamdem ecclesiam cum omnibus que in presentiam possidemus aut que in futurum, prestante Deo, adipisci poterit, ins-
(1) Cart. de St-Laurent. xli.
tituimus et in eâdem ecclesiâ sancti Laurencii de novo prepositum qui in temporalibus et spiritualibus illi presit ecclesie et plenam super canonicos juridictionem habeat, et nos super ipsum, quem etiam de cura totius ecclesie investivimus, statuentes ut omnes canonici obedientiam ei faciant. Quod si prebendas vacare contigerit, ipsas prepositus libéré donabit prout dominus ei dictaverit. Si vero prepositum vacare contigerit, canonici liberam eligendi prepositum habeant potestatem : quem postquam elegerint, ipsum nobis presentabunt et nos eura de cura ejusdem ecclesie investiemus, et ipse prepositus homagïum et prestito juramento fidelitatem faciet quod debitam subjectionis reverentiam et obedientiam nobis et successoribus nostris exibebit. Concessimus autem, tam ipso- prepositus quam omnes canonici, quod aniversarium nostrum in ecclesiâ nostrâ solemniter celebrabunt. Ut autem hec nostra tam pia quam laudabilis predictorum institutio perpétue firmitatis robur obtineat, eam inviolabiliter à nobis et à successoribus nostris nec non à prepreposito et canonicis et eorum posteris observari decrevimus, statuentes et sub anathemate prohibentes ne quis audeat eam violare aut aliquo modo infringere. Actum anno ab incarnat. Domini M" OXCO.(l).
(1) Même Cart. n° xlv.
Cette charte portant institution d'un prévôt du chapitre de Saint-Laurent, nous a paru mériter d'être reproduite : on y voit quelle autorité exerçait l'évêque de Châlons sur cette collégiale qu'il considérait comme sienne. « La charge de prévôt, écrit Fériel, ne tarda pas à faire naître un despotisme fatigant ; aussi vingt-trois ans après, à la demande générale, le prévôt fut changé tn doyen » (Hist. de Joinville, p. 24).
Nous possédons l'acte par lequel Gérard, évèque de Châlons, établit ce doyen, en 1213. La collation des prébendes appartenait à ce dignitaire: mais il prenait part à l'élection de concert avec le chapitre. Il était tenu de résider à Joinville ou dans le château pendant trente-deux semaines par année à moins qu'une nécessité évidente ne l'obligeât à prolonger son absence. Le même document renferme des règles sur le choix, l'élection et la résidence des chanoines (Même Cartulaire, n° xlvii).