‹ Essai sur la vie et les ouvrages de Nicole Oresme (volume 2)Chapitre 70 sur 70 · III · texte numérisé non relu

III

ail, 386.

(36) quam sedabit : primo enim investigatio veri irripatiens quaedam et irrequieta famés est; deinde illud habet mera cognitio proprium, ut rem cognitam menti, non rei cognitae mentem assimilare laboret : ex quo efficitur unumquemque per eam intra semetipsum et inextricabiles cupiditatum laqueos miserrime retineri , non sursum ferri in stabilem caelestis patriae portum ^

Ea vere est, nisi fallor, doctrina Gersonii de Theologia Mystica ; nihil enim prudens , aut addidi , aut detraxi.

Doctrinam autem istam qua potissimum eminere indole dicemus? Utrum recte judicem annon, nescio; at mea sententia, illud singulareinprimis apud eam offenditur , quod suum in psychologia fundamentum habeat.

Rem enim pauloattentius considérant!, quam diligens est Gersonius in exploranda animœ natura! Ut varias illius facultates accurate recenset, suum cuique munus tribuens! Ut reconditiores latebras rimatur, nihilque omittit, sedulus adeo singulorum perscrulator, ut philosophum historiam humanae mentis describentem , non tantum theologum de Deo cognoscendo meditantem agnoscas ! Quid autem aliud quaerit quam minimum quid inconcussum , quo omnis rerum divinarum scientia, quasi certo fundamento,nita-

( 37) tiir, hanc autem dico facultatein, qmv sic amoris lucisqiie capax esse videatur, ut operosa Theologiop Mystic.T moles tota in ea fiindari possit. Unde quidem vidimiis scrutandae veritatis methodum, postqiiam inventa est, quasi plena luce manifestari. Quod si autem longam philosophorum seriem lustraveris, vix unum aut alterum reperies, qui eani quaestionem, et audaçius instituent, et rectius fuerit exsecutus.

Nunc autem , quod ad incepti talis gravitatem attinet, rem a Gersonio tentatam fuisse arbitramur quœ summi ponderis est, et latissime patet. Omnes disciplinas communem veritatis suae mensuram in humana mente habent, mentis humanœ captui et legibus si consentiant, accipiendoe, si adversentur, repudiandœ. Quae cum ita sint, disciplina quacumque proposita, nihil magis refert quam inquirere, an consentanea sit naturœ hominis; donec enim illud expeditum sit, omnis disputalio sterilis manet. Quid vero de Theologia Mystica putandum est, quae non modo ea conditione tenetur, qua caeterae omnes disciplinae , verum etiam intimis animi motibus inniti gloriatur? Nisi animae constitutionem exploraveris , qua arte aliquid stabile et firmum desiderantem féliciter tractabis? Sin contra, explorata animae natura, inveneris principium quo opus est, nihil jam desideras; nodum enim tenes, quo reciso, proposita qusestio solvatur. Sufficiat haec pauca tetigisse; quan-

( 38 ) quarn paululum brevia sunt, perspiciie demonstrant Doctorem Christianissimiim, magnis laiidibus esse efferendum , eo ipso qiiod Theologiam Myslicam psychologiae adminiculis confirmandam et intellexerit et susceperit.

Utriim vero prospère an secus inceptum perfecerit, altéra parte videbimus.

Omnis controversia inter Mysticam Speculativainque Theologiam in eo ponitiir, utrum per solam affectus vim divina homo assequi valeat , an insuper aliqua rationis investigatio necessaria sit. Quod si homo per solam affectus vim divina valet assequi, bene habet, et obtinuit Theologia Mysticacausam; multum autem claudicat,si contemptce ab ea rationis aliquam investigationem necessariam esse deprehenderis.

Quœcura ita sint, patet Theologiam Mysticam eo tantum die omnibus numeris absolvendam esse, quo patroni illius non modo ostenderint, et animam capacem esse amoris, et amorem mira ac varia vi poUere, verum etiam rationis auxilia nullatenus desiderari demonstraverint.

lUud autem Gersonius explicare studuit, hominem eximia esse praeditum facultate quae summum bonum , aut si malueris, quse Deum appétit et summopere diligere valet; tum mentem, dilectionis illius beneficio, et sursimn ferri, et suam

(4o ) obtiriere quietem, e sanctorum,iit ait, virorum testimonio, paulo forsan inconsideratius, collegit ; synderesim vero in amorem erumpere, amoremque suo raunere féliciter fungi , detracta rationis operatione, neutiqiiam probavit, ita ut aliquid concluserit quod e prœmissis non efficiebatur, cum asseruit,praeter Theologiam Speculativam, alterum esse Dei cognoscendi modum , aiterumqiie Theologiaegenus, cujus proprium est affeçtum sequi.

Sed haec prave deducta sint, esto, dummodo error insuper non accédât, nec per totum philosophiae mysticae curriculum , ratio necquicquam exclusa, quasi quoddam necessarium labantis humani ingenii fulcrum, occurrat, quae obdormiscenlem affeçtum excitet, debilem roboret, errantem in rectum deducat, aut aucupantem vera, si aucupatur unquam, confirmât. Sublata autem ratione, per se languet affectus et enioritur.

Acprinium facile concedimus ferventem illum, Dei amorem, quo duce et magistro, omnia fieri dicuntur, posse apud animam nasci;nam si neearemus, cum Deum nihil aliud esse constet quam mera ipsius boni substantia, negaremus etiam amari bonum posse, quod profecto , quam absurdum sit, nemo non videt. At quando nascetur amor, nisi postquam id, quod amandum est, nobis cognitum fuerit? Jgnoti^ ut ait poeta, aullacupido. NecillaDei cognitio qu?c requiritur.

(4i ) talis qualis esse potest. Etenii^ , exempli causa , si Deum libi repraesentaveris tanquam regem rigidum ac severiim, iiltionisque cupidiim, nunc ininas jactantem , nunc supplicia, metues ac reformidabis potins quam amabis. Ratio igitur intercédât oportet, delectumque sperandis rébus atque timendis adhibeat, unde existât notitia Dei quae ejus numen amabile faciat. Nec quisquam objiciat rationis officium prorsus inutile esse; piis mentibus patere cbristianae religionis thesauros, qui nuUi non inopiae sufficiunt; excusatio ista non valet. Procul absit christianam religionem parum generose et magnifice de Deo sentire contendamus : sublimitaten^ vero doctrinae et sanctitatem quantamcumque possidere videatur, et reipsa possideat, num excelsa illa dogmata, quae communi hominum venerationi affert, nullo intellectus labore exploranda sunt , ut pietas et nascatur et invalescat? Annonpotius acri studio quoîidie excogitanda? Pone ea, aut nunquam, aut longis tantum intervallis , ignave et indiligenter, a te excogitari; qui fieri poterit ut commoveant animum,et Dei amantem efficiant ? Quorsum prseterea conciones ad populura spectant ? Quorsum publicœ privataeve lectionesî^ Nonne ad excitandos affectus ignés per illuminationem mentis? Adeo inter omnes communi sententia constat, nihil per se amorem posse , ne nasci quidem.

Tncepit Synderesis animum occupare divinique

amoris œstii inceiftlere. Tuni fit extasis, unioqiie arctissinia quacdain cum Deo ; tum rerimi cœlesliuni perceptio singularis habetur. Optime, elsi nullo ici argumento confirmetur , etsi quoqiie extasim statum esse innaturalem, morbidum , lebriculosum objici possit. At quid inde ? Nuni ideo omiiia consummata sunt, rationisque tulela facile carebimus ? Imo nunquam magis necessaria fuit. Quotidiano usu ostenditnr quam multipliées et variaî, aut etiam' quam contrariée imagines virum extatico moremeditantemdistrahant. Quemadmodum irrequietomari concurrere fluctus videntur et sese adversi frangere,haud secus précipites ruunt et inter se pugnant , alia impellente aliam, itaut nihil usquam turbatius possit existere. Adde ineptiarum omnigenum deliramenta; nihil est enim tam insulsum aut tam fœdum j ipso teste Gersonio ' , ut per animum contemplantis non incurrat. E tali cogitationum tumultu qua via evadere licet? Quibus auxiliis verum cognoscerePUna salus restât ad rationem illam toties accusatam et contemptam confugere, quae, prudens dominatrix, turbidos motus sedabit triticumque a palea sejunget. Insuper, ea qua visa sunt aut visa fuisse putantur , plerumque placet in lucem proferre, caeterisque hominibus communicare ; omnes enim ad id natura impellimur, ut si quid boni a nobis recte inventum

0pp. III, 245.

( 43 ) esse jucUcanius, id velimiis pirblici jurislieri.Hic vero iteriiin rationis opem e necessitateadliibendam esse perspiciie liqiiet. Nam i° priiisqiiani quemquam compelles, illnd de quo locutiinis es, percalleas oportet, iiec percallebis iiisi intento animo diii excogitaveris ; i^ a niethodi iisii quantumvis abhorreas, tamen oratio tua omnino immeditata esse non débet, sed ante in certum aliquod corpus , apta membrorum compositione , est redigenda ; 3^ verborum regulœ, quœ in omni occasione, praesertim in re lam subtili diligenter observandae sunt,ne, mutata syllaba, gravissimos in errores legentium animi inducantur. Quis vero ad affectum , non ad rationem , hœc tria attinere dicet? Denique quum prodierunt in publicum scripta quaedam mystica, plurimum scireinterest utrum probanda sint an rejicienda. Quaestio itaque instituitur. Animadvertit judex auctorum œtatem, sexum, conditionem, qua facultate ingenii, qua integriVate morum polleant, quid sibi, animi visa enarrando, proposuerint : tum ipsae expenduntur sententiae, cujus sint ponderis, an abhorreant a communi hominum sensu, an etiam aliqua parte nocere possint. In hac autem quœstione ratio sola affectum quasi ante se reum interrogat, sola excutit, sola litem dijudicat; sola regina est.

Ac attendite, quaeso, quam temerarium sit rationem deprimere , extollere affectum, tum quum affectum ratione dirigi maxime oportet. Dociles

( 44 ) praeceptis discipuli, rariores utinam, reperientur, qui sibi, quantum fieri poterit,consentientes, examinandi atque investigandi laborem assuetudine desidiae abjicient, secretisque tantum animae motibus indulgere, eam demum veram esse sapientiamarbitrabuntur. Inde^caecoimpetu hue illud abrepti, in errores portentosos proruent. Necquicquam delirantium somnia reprehendes et confutare eniteris. Quod si argiunenta attuleris, intimas affectus monitiones objicient. Quod si disciplinarum quas jactitant insaniam et impietatem criminaveris , criminis vim non assequentur, se ita vidisse,ita sensisse dictitantes : adeo morbus medicinam non habet qui non agnoscit, qui se ipse confiait, dum nihil extra se boni autsani esse judicat. Noli autem pervicacibus succensere et indignari. Quid enira mirum esse putes quod dictis tuis atque hortationibus non obtempèrent? E solius rationis auctoritate desipientes insectaris ; rationis vero auctoritatem detrectare , te magistro , didicerunt.

Horum pleraque Gersonio accepta fuisse non diffitemur. Cognitivis viribus affectivas vires parère agnovit , amoremque sine cognitione praevia stare non posse pluribus locis asseruit ' , pias lectiones piasque meditationes , affectuum, ut ait, generativas, summopere laudavit ^ ; dixit : « Araor

' vide Disserta tionis hujusce, p. 20 et 25.

^'Opp. 111,417.

si qiiidem etiam Dei , si non fiierit ordinatus, si fueritzeliisDeifervidLis,sednonsecunduinscientiam, multiplicem sœpius perniciem operatur ' ; » dixit : « Devotio sola non sufficit ad explicationem suî alienis insinuandam, cum ampliusin experimentali sensu vel affecta quam in ratiocinativo intellectu consistât. Sunt idcirco mali devoti simplicesilliquijuxta suas affectiones tradere satagunt aliis régulas et leges ex scripturis sacris. Hinc fatuoe revelationes, hinc superstitiosse affectiones prodierunt ^ ; » dixit : « Mihi dies non sufficeret si numerare vellem innumeras taies insanias arnantium , imo amentium, quia non secundum scientiam, quales videntur fuisse Begardi et Regardée 3 ; « scripsit libros de Examinatione Doc-

X 0pp. IV, 53.

» Opp. IV, 339.

3 Parvo lumiiie intellectus et parva instructione in studia litterarum etiam ssecularium , quandoque praesertim in logica, prolabuntur aliquando in errores periculosissimos illi qui magnorum sunt erga virtutes affectuum, quales Apostolus notavit habere zelum, sednon secundum scientiam , adèo til si non humiliter sapiant, et nisi se contrahant infra mêlas suae cognitionis, nuUi pertinacius inveniuntur neque absurdius errores confingere. Propterea non leviteroportet eos scribere vel docere, sed nec absque cautela magna adliaerendum est eis, nisi praevia discussione diligenti, et doctorum examinatione.... Addo nunc id quod venit tempore meo de quadam quseprophetissa et miraculorumoperatrixreputata est a multis, quam et vidi et allocutus sum : haec tandem dixit et scribi jussit, quod spiritus suus, Deum contera-

( 46 ) irinarum, deProbatione Spirituutn, de Distinctions vcrarum Visionum a falsis , qui omiiesargu mentis scatent, et non scatere nequibant. Yeriim enim vero, si ratio ubiquepraesentissimadeprehenditur, qiiid sibi vult illa spes ac promissio novam quamdam Theologiae speciem condendi quœ se Mysticam, non Speculativam esse profil eatur ?

Asserenti igitur Gersonio Deum per affectum cognosci posse minime assentior; credo illius doctrinae falsum aliquid, et, ntita dicam ^ utïouaov subesse quod imprudenlibus aemulorum ejus animis venenuminsinuet serius ociusve erupturum; idemque valere puto de omnibus disciplinis quœ rationem e medio tollere tentarent.

Attamen quam longissime polest praeteriti temporis spatium respici, inde usque ad nostram aetatem lustratis seculis, Theologiam Mysticam videmus, etsi forma variam, re tamen unam , plurimis constanter, et iiiis quidem non pœnitendis, assectatoribus amplificatam, quorum indefessa alacritate, ex omnibus damnis sese iterum erigere et attolere potuit. Quo autem modo prosperis ita fatis usa esset, si vanis tantummodo opinionum commentis, qualia una dies proferre

plando , fuerat annihilatus vera annihilatione, et hinc recreatus; et dum quaereretiir qualiter hoc scire potuerat, resporidebat se expertam. Dies mihi non sufficeret, si niimerare vellem innumeras taies insanias amanlinm, imo amentium , quia non secundiim scientiam, quales videntiir fuisse Begardi et Begardai. » 0pp. I, 8i, 82.

(47 ) ac delcrt* solot,conflaretur? Veritafe sola alliciuntiir ad credendiiin animi; qui si Mysticam Theologiam probaverunt, eam aliqiia parte vero consentaneam essenecessarium est. Sed qna tandem parte? In opellœ nostrœ fine paucis verbis exsequendiim.

Principio rerum, qiium multas a natura dotes homo acceperit, tum rationem sortitus est, quae , cœterarum facultatum actione aliorsum detorta, veritati investigandœ et percipiendae destinata esset. Itaque, sive naturœ arcana introspicere velimus, sive perscrutemur immensam numinis altitudinem , bac tenemur conditione, ut ejus vestigiis insistamus. Ubi inermes jam non régit et moderatur, omnis ad res propositas aditus circumclauditur.

Quae cum ita posita sint, nemo arbitrabitur nos nimis parum auctoritatis rationi concedere. Eam tamen , ut plurimum posse putamus, ita non omnia posse putamus^ nec solam inter animi intellectum et veritatem intervenire.

Quemadmodum enim cum aliquid clementer, mansuete, juste, moderate, sapienter factum , aut vidimus , aut legimus , eum a quo illud factum est, non modo bene egisse pronuntiamus , verum etiam interiori quadam benevolentia prosequimur,haud secus, quotiescumque magnifiée quœdam cogitata, de iis praesertim quœ ad Deum magis spectant, mentem occupaverunt, nonne tangimur, commovemur, rapimur, amore quo-

(48) dam intellectae veritatis intus animos stimulante. Nec autem magisrationis est amare , quam affectas cognoscere. Veritatem ergo quam intuemur per rationem , per affectum a nobis amari fateiidum est. Amor autem iste quanti moment! sit ac pretii quis non videt?

Illud primum efficit, utconlaminatumvitiorum labeanimum expurget, majoremque morumsanctitatem homini infundat; unde investigatio philosophica , jam non otiosa sterilisque mentis oc* cupatio est, verum etiam salutare exercitium, quo vita emendatur. Considerate enim quam artis inter se vinculis verum bonumque consocientur. Bonum, quid aliud esse dicendumest, nisi verum, verum autem, quid aliud nisi bonum? Quis ea jure dividet? aut etiam, quis jure dividi posse existimabit ? Verum igitur qui amat, is bonum amat, et ad virtutem informatione quadam fingitur. Quin imo? Est in ipso veri amore aliquid quodrerum terrestrium satietatem faciat, et fracto cupiditatum impetu , liberiori et quasi divino quodam afflatu mentem erigere, et alacriorem ad omnes bonas artes reddere videatur. Hinc scilicet religiosa illa philosophise observantia, qua claros viros, magnorum philosophorum vel interprètes, vel aemulos, uti accipimus, cum ad sacra cœlestis disciplina mysteria accedunt '.

I Inter multa exempla, unum citabimus. Aiebat Ficirtus : Ti Ad saciam Parmenidis lectionem quisquis accedet, prius

Prnctci qiiam qiiod veritalis ipsiiis amor ad proinovendam in corde homiiiis virtutem luultiini proficit, corroborât propriam vim rationis. Rationeni , quantum vis valere videatur , languenteni excitari plerumque opus est, idque per amorem veri maxime efficitur. Postquam peculiarem animo vigorem infudit, tum magnœ elatœque cogitationes facilius occurrunt : tum clariori visu res humansc divinseque cernuntur, ut, quod Fabius de oratore , id nos de philosopho , recte dicere possimus : « Pectus est quod philosophiun facit ^. »

Accedit etiam quod ipsa discendi voluptas a nullis major percipitur , quam ab eis qui veritatem in amorehabent, nec solius rationis consilio, neglecto affectu, sese obtemperare jactitant. Si rationem solam secutus fueris, iis tan tum fruere gaudiis , quae ex ipsa facultatum exercitatione , in homine nascuntur; quae quidem , ut magna , ita non maxima sunt. Qui autem veritatis fîeri compos, qui omnem ejus pulchritudinem atque

sobrietate animi mentisque libertate se prœparet, priusquain attrectare mysteria cœlestis operis aiidear. » Marsilii Ficini Opéra , Basilise 1576, II, 11 36.

' Unus e nostratibus ait : « Les grandes pensées viennent du cœur. » Vauvenargues, Réfl. et Max. 127. — «On ne s'élève point aux grandes vérités sans enthousiasme; le sangfroid discute et n'invente point. Il faut peut-être autant de feu que de justesse pour faire un grand philosophe. » M, Réflexions et Max. 3, OEuvres posthumes.

( 5o) veimstatem animo amplecti et accipere potuerir, quem eo felioiorem , quein pleniori beatae vita^ fructii ciirnulatum clicemus ?

Eam secimi utilitatem, ut caetera omittam, veri amor , et fons e quo amor veri procedit , affectus, trahere ac importare mihi videtur; quam judico esse tantam, ut neque spreta, neque dissimulata unquam fuerit, nisi maximo philosophiae detrimento. Videte enim quam jejunae sint disciplinae omnes, quae eam repudiaverunt. Jam quid peperit scholastica illa pliilosophia quae ratîocinio, tanquam valido recte, cœlum ac terram commovere sperabat , caetera omnia dedignabatur ? Num ad corrigendos mores , vel ad erigendos animos, per totum transitus sui curriculum, aliquid contulit? ulla virtutum semina effudit ? ullam paulo altiorem cogitationem excitavit ? Propositas quaestiones dividere, verborum sensum atque structuram exigere, brevibus clausulis argumenta constringere , falsa sub specie veri latentia coarguere, hoc sibi jure viridicat; at aliunde, si paucos tantum doctores exceperis, plane imbellis est , ac palaestrae magis quam pugnœ accommodata. Parit telas quasdam doctrinae , ut Verulaminus ait, tenuitate fili operisque mirabiles, sed quoad usuni frivolas et inanes ^

Hoc autem optimum apud auctores mysticos , Gersoniumque in primis reperiri arbitror, quod

' De Aiigm. scient. , lib. I , § 3i.

( 5- ) illainquiv in aireclii est, vini et atiimadverlerinl, et in liicem prodiclerint, nullo non teniporejactitantes, non modo curiose veritatem investigandam esse , verum etiam amandam ; sansc mentis robur, maximum esse bonum,pii autem amoris beneficio, illud robur gigni, et ali, et susten tari; rationem etiam quœ, suapte natura angusta est, quasi dilatari , novosque rerum prospectus, omnino antea incognitos, procul circumspicere; tum demum perfundi animum gaudiis exquisitissimis quae beatam homini , quantum per mortalitatis conditionem licet , vitam efficiunt.

Ne quis ergo miretur, si Theologia Mystica nunquam non in opinione virorum doctorum floruerit; ita enim informata fuerat, ut omnium temporum atque locorum plurima ingénia in admirationem suî raperet, eo semper majori ardore accepta , quod scholastici rerum indagatores , mendacibus argutiolis magis atque magis in dies implicati et impediti , inanius pabulum esurientibus stomachis afferebant.

Fortunati nimium mystici, si intra certos naturae atque veritatis fines constitissent! Cum autem verum , ut omittere , ita omni parte amplecti menti humanae vix liceat, postquam quanti vi affectus polleret, agnoverunt atque ostenderunt, nundum contenti, affectum rationi, non comitem adjungere, sed regem atque tyrannum imponere voluerunt , ita ut nihil per se ratio valeret , sed tota affectui subjacere , tota obrui et immergi

videretur. Non ergo consiliura discipulis suis dederunt, ut ipsi caverent ne disputa tionum laqueis animus irretiretur; disputationes vero omnes, et inutiles esse, et ideo fugiendas contenderunt. Non docuerunt, tractantibus res divinas amandum esse Deum , ut ipsa tractatio consideratioque meliores exitus haberet; amari vero Deum idem esse quam cognosci, et ubi amor esset, ibi cœlestium arcanorum intimam quamdam anticipationem fore, et professi sunt et poliiciti. Sic incerta cum certis , cum veris falsa, inconsiderate et inconsulte promiscuerunt , ita ut inde, tanquam e fonte lutulento, illa emanaverint placita, quae reperta in Gersonio, et pro viribus nostris pensitata, agitavimus.

Quid auteminde colligendum esse censebimus ad rectiorem invesligationis philosophicae progressum ? Hoc unum , quod maximi ponderis est, non omnia nec rationi nec affectui permittenda esse, aut potius, plurimum permittendum esse rationi, plurimum etiam affectui. Ut supra dictum est, per rationem res oculis subjectas intuemur; illarum proprietates, causas, progressus introspicimus; instituimus argumenta ; si quid erravimus , aniniadvertimus; si quid boni invenimus, demonstramus; fit nobis quasi magister et judex, cujus auspiciis omnia percipiuntur, disponuntur, ordinantur. Per affectum facilior prœbetur in inquisitiones difficillimas aditus ; dulcissmio felicitatis sensu perfundijuur ; maximaad emendandam

vitam utilitate augemur. Rationem igitiir et affectiim, non sterili certamine quasi inter se committere,sed nna ad veritatisinvestigationem, et ad percipiendos ejus fructus dirigere, ea démuni amplificanda? philosophiae spes , id officium. Non negamus quin primas sibi partes ratio vindicet, et plus per se valeat quam affectus, si propriis tradatur viribus ; cognitioiiem enim aliquam ratio saltem nobisdabit, affectus contra, ne in amorem quidem erumpet, nedum ultra aliquid possit. At ab eo tantum punctum omne ferendum esse contendimus, qui peculiarem vim utrique recta sententia vindicaverit.

Has thèses dilucidare ac tueri conabilur ad doctoris gradum promovendus C. Jourdain , in Faculiate litterarumjam licentiatus.

Vidi ac perlegi ,

Lutetise Parisiorum, in Sorbona, ipsis non. juniis ann. m dccc xxxviii ,

Facultatls litterarum in Academia parisiensi decanus ,

J.-ViCT. Le Clerc.

Typis mandetur,

Page 1