IV
*«Tum anima quietatur, satiatur, stabilitur.Copulatiir suo summo bono.... possidcns in eo omnia.» III, 396. — « In statu isto, anima devotaardet dulciter, suaviter atque pure, spirituali igné succensa, recte ut carbo clarus et totus ignituSj sine fumo et sine crepitatione, aut sine tumultu. Ibi est anima totaliter radicata in terra optima, multum fructum afferens. » III, de Monte Contemplationis^c. 33. Haec autem faciès Dei plena gratiarum, quaeest sol justitiae, nulla ratione videri potest sine délecta tione, quia dulce lumen, etdelectabileoculis est videre solem. Tune sentitur virtus et veritas ilîius verbi : Spiritus meus super dulcis. Ineffabiliter delectamur dum fît ineffabilis summe convenientis conjunctio.... III, 1242.
( M ) pisli aut imperccpta habcs. Quod si ea percepc^ ris, Veritas dictoriim tibi hoc ipso agnoscenda , sin contra , nihil aliud tibi restât quam ut sanctis viris qui feliciores quam tu fuerunt, fidem adhibeas. «Quibus, ait Gersonius, in nullo credere , attendite , precor, quam incivile , quam dyscolum, quam impium. Eos enim fallere vellecœteros, nullo pacto suspicari patitur eorum veracissima sanctissimaque probitas , nulli lucro, nuUique honori inhians, nec odio, nec alia passione laborans; falli autem eos posse in experientiatalitercerta, qualiter prœdiximus, quis putare t ' ? »
Sun m Theologia Mystica accepit complementum. Quemadmodum unde veniat, et qua via procédât, ita quo eat, et quem exitum habeat, jam nunc plane liquet. Quibns eam laudibus Gersonius extulerit, theologiae speculativaî detrimento, breviter, antequam finis expositioni imponatur, dicendum.
I. Facilis admodum est, perducitque ad Deuni via plana, communi, regia, sine periculis, sine difficultatibus , sine offendiculis. Scholastica^ enim eruditionis adminiculo, etsi nonnunquam bene utatur, attamen minime indiget, et, praîter mentis simplicitatem, nihil requirit. Inde evenit ut sublimitas ipsius non impodiat quon)inus ha-
iIII, '^67,
( 35 ■ heri possit a quolibet fideli , etiamsi sit muliercilla vel ici iota. « De Theologia vero speculativa, subjicit noster, aliter esse nnllus ambigit, ad ciijiis adeptionem grammatica, logica et philosophica disciplina, ciim forti exercitio, etiam clara ingénia requiruntur ^ »
2. Theologia specidativa, nisi adfuerit sincerrimus Dei amor, semper mancum aliquid habet, ita ut ad suî perfectionem Theologiae Mysticnp quae in amore est, auxiliis omnino egeat. Haec aiitem sibi ipsa sufficit, propriisque viribus innixa tute ac seciire graditiir ^.
3. Theologia speculativa servire potest vitiis. Sœpissime enim languet circa quaestiones et pugnas verborurn inutiles, utApostolusait , ex quibus oriuntur invidise, contentiones, blasphemiae, suspiciones raalae, conflictationeshominum mente corruptorum. Theologia vero Mystica nihil taie secum trahit. Patiens est, benigna, non œraulans, non ambitiosa , nisi forte aliquis existimet, vitiis, non virtutibus, discordiarum irritamentis, non concordiae pabulum per pietatem pr^eberi.
4- Qui Theologiam Mysticam assecutus est , ille jam tum in Deo habitat, et a mari turbido sensualium desideriorum ad littus solidum œternitatis adducitur. Sin vero speculativae Theologiae studueris, acuet potins anxietatem animi