De Rozière, Recueil des Formules, l, p
conspectu sacerdotum et cleri et populi adstantis, a presenti die et deinceps ab omni jugo servitutis humane absolutum fore, civemque romanam appelari : ita ut nuUi hominum pro servili conditipne cuiqpiam debeas servicii nec obsequii neque etiam libertinitatis munus impendere, non mihi nec successoribus aut actoribus, quicumque praefuerint huic ecclesiae, non judiciaria praeditis potestate, sed soli Deo licentiam et facultatem habeas libère famulandi diesque tuos, vitamque ipsi dicandi ut in ipsius ecclesiae proficias ad honorem et profectum plebis prsetioso sanguine Ghristi redempte, quatenus hanc pro modulo tuo monitis instruas, orationibus juves, exemplis informes, corporis et sanguinis dominici consecratione, propter eu jus honorem hanc consecutus es dignitatem, reficias; ut, sicut ab humana servitute liberatus per hanc manumissionem esse cognosceris, ita per divinam doceas diabolice dominationis jugum evadere plebem, que tibi a proprio pontifice fuerit commissa. His quoque subnectere placuit, canonicis admoniti constitutionibus, ut si qua deinceps prsedia vel mancipia tui nominis titulo comparaveris, hoc observare studeas, quod in eisdem decretum esse cognoscitur ; ne si forte, quod absit, a tuo proposito exorbitaveris, presbiteratus gradum canonico judicio amittere cogaris. Hune ingenuitatem manu propria subscripsi et qui subscriberent rogavi. »
DeRozière. Recueil de Formules ^ n^ 66^ : « Debent
autem suprascriptae ingenuitatis cartae non solum nomen illius qui bas fieri rogat, sed etiam nomina sacerdotum et nobilium laicorum qui ibi adfuerunt, in ordine digesta, cum signis propria manu impressis continere; nam sine horum adstipulatione pagina auctoritate testium nudata pro nihilo deputatur. Oportet etiam ut annum, diem, locum et consulem, indictionem in fine vel in margine annotatamhabeat in hune modum : actum illa civitate, in domo sancti pétri, kalendis illis, anno