‹ Etude sur la chronologie des sires de Bourbon, Xe-XIIIe siecles /Chapitre 18 sur 24 · MACUM , ET DO N AT 10 EJUS, IN LONGOVERTO, REGNANTE · texte numérisé non relu

MACUM , ET DO N AT 10 EJUS, IN LONGOVERTO, REGNANTE

Ludovico rege. (2) - (944-953)

Sacrosancto et venerabili loco Silviuiaco , qui in honore dei et sancti Pétri fundatus est, ’ego miser et indignus peccator, Aymo videiicet Borboniensis, verpitionem facio de quibusdam rebus, quas aliquando injuste ac violenter loco predicto abstuleram, in quo, contra dei perceptum, et contra omnes sanctos, male operatus sum. Quia ergo pro mea transgressione tormenta timeo, et quia misericordiam dei (|uæro, et a sancto Petro absolucionem, iccirro dono adjam dictum monasterium res meas proprias, quæ sunt in page Arvernensi, in fundis Üonobrensi ac cio 'sic) Noviacensi , qui locus appellatur Longovertus. Dono igitur ipsum locum cum appenditiis suis, hoc est casis vel domibus, campis, pratis, vineis, silvis, omnia super omnia, quæcumque ibidem ego visus sum habere, vel possidere, universa dono et trado ad ipsum locum, et ad rectores ejusdem loci, pro sacrificiis ac luininaribus offerendis, tam pro me, quam pro germano meo Daberto, omnibus diebus seculi. Et si ulla

(1 ) L'an 23 de Charles-le-Simple correspond, d’après le comput ordinaire, en commençant son règne au 28 janvier 893, à l’année 916-917, et en commençant en 899 ou 900, dates de sa reconnaissance en Bourgogne et en Aquitaine, aux années 92! on 922.

(2) Cartulaire de Cluny, A. f° 82 v°

potestas, vel aliquis unquam de parentala [sic) mea ac prostate, de loco jam dicto aufferre presumpseril, nunquam assequatur quod repetit, sed, sicut reum, maledictio ilium feriat, ac teneat donec resipiscat ; et donatio ista omni tem~ pore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aymonis, et Eldesendis,, qui hoc fecerunt et firmari rogaverunt. Signum Archembaldi, et Gimonis, et Ebbonis, et Humberti, et Elferici, et Aymonis alterius, et Girberti, et Domgionis. Actumin mense Novembri, anno XV, régnante Ludovico rege. (1)

Aym'o SlLVUNIÀCUM CLM APPENUITIIS.

Dum in hujusseculi laboriosa vivitui* peregrinatione, intérim, cum licet, dumque tempus acceptabile atque dies salutis instare videntur, summopere previsum est, ut, si qua agære (sic) bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemur, facientes nostri eos debitores, quos veraciter novimus et in presenciarum corporum saluti consulere, et in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus, operæ precium credimus, antequam ad illud subtile et incomprehensibile dubitamus examen, occulto judici satisfaciendo, negligenter a nobis commissa, manu pœnitentie, in

(1) L’an 15 de Louis-d’Outre-mer commence i° au 19 juin 951 ; 2° au 7 octobre 944 ; 3° à l’an 955; et dans les chartes du Maçonnais en 953.

(2) Carlulde Cluny. A. f. 85.

istius ævi brcvitate, qualiter cumque tergere nsu desistamus. Igitur ego Aymus (sic) considerans istius vitæ brevitatem, et enormitatem scelerum meorum, et hoc quod scriptura attestatur : divitiæ viri redempcio animæ ejus, dono res meas, consentiente uxore mea Aldesinde, deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniaco scilicet cœnobio, hoc est, æcclesiam in honore sancti Pétri, sitam in pago Arvernico, in vicaria Donobrense, in villa Salviniaco, cum ipsa villa et cum aliis villis his nominibus : id est cum

Monteparlo, Bainaco, Moncello, (1) . Yillena,

Veteri Salviniaco, Fontanella, Genevraria. Hec omniasuperius denominata ad eundcm locum dono atque transfundo, cum supra dicta ecclesia, et manso Gualberto ad eandem pertinente, cum servis et ancillis utriusque sexus et ætatis, cum vineis, campis, pratis, et silva quevocaturBorno, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, domibus, ædificiis, pascuis, cum omni supradicto inobili et immobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, sicut per cartam testamenti pater meus Aymardus tradidit, et ego miser et peccator tôt diebus, propter cupiditatem meam, maîo ordine retinui. Undenunc me culpabilem recognosco, ethæc omniaeidem beato Petro, in presenciarum prompta et bona voluntate red-Jo, et alodum meæ proprietatis, qui vocatur Longovernus, in emendacionem dono, ita ut ab hac die et deinceps, domnus Hevmardus", præfati loci abbas, et omnes successores ejus, easdem res omnibus diebus regant, ordinent, atque, ut sibi placuerit, in servitio dei omnipotentis. et ejusdem beati Pétri ac fratrum utilitate, omni tempore disponant, quatinus pius deus innumerabilibus meis propiciare dignetur offensis, flammasque inferni evadere valeam, et régna cælestia, Xristo propitio, adipisci. Pro remedio quoque supradicti genitoris mei, et genilricis meæ

(i) Blanc qui devait être rempli par le mot Bagenago d'après la donation d’Aymard. N° Xll ci-dessus.

Ermengardis, et fratrum meorum Dacberti et Archimbaldi, et pro sospitate prefatæ uxoris meæ , et filiorum meorum, et omnium parenlum meorum ; insuper pro sospitate vivorum et requie omnium fidelium defunctorum. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis, vel qualibet consanguinitate conjunctus, seu etiam ulla intromissa persona, istius donationis et redditionis a me libenter facte, contra jus di vinum, invasor aut contradictor exstiterit, et res deo dicatas, sanctisque ejus apostolis delegatas, in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram dei omnipotentis incurrat, cujus res temerario presumpserit ausu usurpare ; vinculo etiam terribilis anathematis innodetur (1), et qui ei, in hac fâctione, assensum prebuerint , in ejus dampnationem socientur, nisi ad emendaîionem pervenerint. Actum publice apud castrum Borbonense.

Signum Aymonis, et Aldesinde uxoris ejus , qui fieri et firmare rogaverunt. Geraldi et Archimbaldi filiorum ejus, qui concesserunt. Humberti. Hugonis. Tetbaldi. Ebbonis. Girberti. Dacberti. Domnionis. Odonis. Eldini. Elpherici. Rotberti. Item Tetbaldi. Item Rotberti. Datum mense januario, Anno XVIII, régnante Hludovico rege. Clemens rogatus scripsit. (2).

I) Voir le texte donné par le Cartuiaire de Sou vigny.

.2) Le calcul adopté pour les années de Louis-d’Oulremer ne peut être celui du Maçonnais, qui, commençant en 938 le règne de ce roi, mettrait le mois de janvier de la 18e année de son règne en 956, plus d’un an après sa mort, qui est du 10 septembre 954- — Le mois de janvier de la 18e année du règne de Louis est donc 947, 953 ou 954, suivant qu’on adopte pour point de départ, soit le 7 octobre 929, mort de Charles le simple, soit le 15 janvier 936, mort de Raoul, soit le 19 juin 936, date généralement suivie.

XIV bis.

Page 1