IE
QUATRE PIÈCES RELATIVES A L'INDEMNITÉ DE GUERRE PROMISE PAR HENRI II A LOUIS DE FRANCE.
A. — LETTRE DE HENRI Il.
(21 sept. 1217.)
Rex universis ad quos presentes littere pervenerint, salutem. Noveritis quod nos debemus Florentino Diviti et Willelmo filio ejus de
CA
512 PIÈCES JUSTIFICATIVES. Il.
Sancto Audomaro, sex milia marcarum sterlingorum bonorum et legalium, ita quod nos vendidimus eisdem centum lasta coriorum de Hibernia pagabilia et centum saccos lane de Hibernia vel de Ros pagabiles ad pondus de Bristollio, quodlibet lestum coriorum pro xv marcis, et quemlibet saccum lane pro v marcis, et hanc mercandisiam debemus eis tradere apud Bristollium; qua tradita, de predictis sex millibus marcarum cadent duo millia et remanebunt quatuor millia marcarum, quas eis reddemus, medietatem ad instans festum omnium Sanctorum proximum, et aliam medietatem ad sequentem Purificationem beate Marie apud Londonias. Si vero predictam mercandisiam non tradidimus predicto Florentino et Willelmo filio ejus, pro lucro illius mercandisie dabimus eisdem quingentas marcas sterlingorum bonorum et legalium quas cum predictis sex millibus marcarum persolvemus eisdem Florentino et filio ejus prefatis duobus terminis apud Londonias. Et has convenciones fiduciavimus bona fide et absque malo ingenio tenendas. Quod si forte defecerimus de predictis convencionibus tenendis, volumus et creantamus quod dominus Lodovicus et ipsi Florentinus et filius ejus capientde nostro et de rebus regni nostri absque malefacere, ubicumque ea invenerint, ad valenciam predicte pecunie que videlicet remaneret reddenda. Inde eciam constituimus plegios Robertum de Brena et P[etrum] comitem Britannie fratrem ejus, volentes et concedentes quod ipsi capiant de rebus nostris et regni Anglie, ubicumque eas invenerint, absque mesfacere, si dictam pecuniam non persolverimus terminis constitutis predictis Florentino et Willelmo filio ejus, quousque de predicta pecunia satisfecerimus eisdem et de dampnis que ipse et filius suus ibi habuerint per legitimas probaciones suas. Et in hujus rei testimonium, ete. Teste ipso comite apud Lamheye, xx1 die septembris, anno regni nostri primo. Record Office, Patent 1 Henry III, membr. 4 dorso.
B. — LETTRE DE GUILLAUME LE MARÉCHAL A PHILIPPE-AUCUSTE. [Sept.-Oct. 1217.]
Philippo regi Francie, Wfillelmus] Marescallus, comes Penbrocie, salutem. Noverit excellentia vestra quod nos, pro domino nostro Hfenrico], rege Anglie, craantavimus reddere Florentino Diviti de Sancto Audomaro sex millia marcarum sterlingorum bonorum et legalium, videlicet medietatem in festo omnium Sanctorum et aliam medietatem in festo Purificacionis beate Marie proxime, unde habet litteras domini nostri Hfenrici] regis Anglie et nostras et baronum Angjlie. Et si convenciones ejusdem non tenerentur sicut in litteris quas inde habet plenius continetur, volumus et concedimus ut eundem Florentinum et filium ejus ad totam terram quam de vobis tenemus assignetis, quousque de predicto debito et de dampnis secundum tenorem cartarum domini regis Anglie et baronum quas inde habent, eis fuerit satisfactum, salvo tamen vobis servicio nostro de predictis terris. Valete.
Rec. Off., Pat. I Henry LIT, membr. 3 dorso.
PIÈCES JUSTIFICATIVES. II ET Ill. 54
C. — LETTRE DE HENRI II AUX VASSAUX D'IRLANDE. [10 nov. 1217].
Rex etc. dilectis et fidelibus suis baronibus, militibus, qui de eo tenent Hyberniam, salutem. Sciatis quod in maxima peccunie solucione tenemur domino Ludovico, regis Francie primogenito, et suis, per pacem inter nos et ipsum reformalam; unde oportet nos eis respondere in hoc instanti fesio sancli Andree, vel graves expensas debita expectancium et onerosas debitorum penas sustinere. Unde, cum debita prefata non leviter sine auxilio fidelium nostrorum ad presens reddere valeamus, universitatem vestram rogamus attencius quaünus pro amore nostro taliter nobis in hoc negocio nostro de peccunia vestra faciatis succursum, quod vobis grates referre necnon et vos in peticionibus vestris et negociis expediendis pro loco et tempore benignius exaudire debeamus. Quum vero etc., ut supra, teste ete., ut supra.
Rec. Off., Pat. IT Henry IL, part. 1, membr. 9.
D. — « DEBITA LODOVICI ».
(29 août 1218).
Rex omnibus .presentes litteras inspecturis salutem. Scialis nos debere Florentio Diviti de Sancto Audomaro, quem dominus Lodovicus attornavit loco suo ad recipiendum sex millia marcarum quas ei debebamus, duo millia et centum et quinquaginta marcas quas eidem Florencio reddemus ad festum omnium Sanetorum anno regni nostri tercio, de residuo illorum vi millium marcarum, unde ei satisfecimus ad festum sancti Egidii anno regni nostri secundo apud Novum Templum Londoniarum usque ad illa duo milia et centum et quinquaginta marcas; ita quod si illa duo milia et centum et quinquaginta marcas ei non reddiderimus ad predictum festum omnium Sanetorum, concedimus quod carta nostra quam domino Lodovico fecimus de debito vr milium marcarum, quam magister Templi de Parisius habet in custodia, retineatur donec eidem Florencio de predictis duobus milibus et centum et quinquaginta marcis pro predicto domino Lodovico satisfecerimus. Et in hujus rei ete. Teste comite apud Turrem Londoniarum, xx1x die Augusti, anno etc. secundo.
Rec. Off., Pat. II Henry II, part. 1, membr. 2, et part. ur, membr. 1.