‹ Étude sur la Vie et le Règne de Louis VIII (1187-1226)Chapitre 500 sur 550 · PIÈCES JUSTIFICATIVES. IL · texte numérisé non relu

PIÈCES JUSTIFICATIVES. IL

Ascensionem Domini, quod fuit eodem anno die vir kalendas junii. Qui Ludovicus castellum Rovecestrie statim obsedit, et ipsum in die lune in ebdomada Pentechostes, scilicet 111 kalendas junii, circa horam vespertinam, adquisivit. Item ipse dominus Ludovicus in die Jovis ebdomade Pentechostes ivit Londonias et ibi cum magna processione in ecclesia Sancti Pauli receptus est. Et in feria sexta proxima recepit homagia civium et baronum apud Westmonasterium; et ipse eadem die recepit homagia civium Londoniensium in cimiterio Sancti Pauli, Roberto filio Walteri primo illud faciente, deinde Willelmo Hardel maiore Londoniarum et multis aliis. Item hoc anno obiit dominus Innocentius tercius apud Pelusam xvr kalendas augusti, anno papatus sui xvin et mensibus quinque et diebus quinque additis. Item obiit Johannes rex Anglie apud Nienwerch ultra Stanford xrr kalendas novembris, scilicet in crastino sancte Luce. Regnavit autem in Anglia XVII annis, mensibus quinque el diebus quinque additis. Hoc anno coronatus est in regem Anglie Henricus, regis Johannis filius primogenitus, in die apostolorum Simonis et Jude apud Gloucestriam, in ecclesia Sancti-Petri, a domino Syvalone! legato domini pape Honorii tercii, assistentibus sibi domino Petro Wintoniense episcopo, qui eum inunxit el coronam imposuit capiti, ut dicunt, et domino Jocelino Bathoniensi episcopo, el domino Willelmo Cestrensi episcopo, et domino episcopo de Myde? et Willelmo Marescallo et... comite de Feriers et Philippo de Albeni et domina Ysabella regina, matre ejus, et aliis. Fuit autem puer, die quo coronatus est, etatis novem annorum et XxxvII1 dierum. Hoc anno facta fuit pax circa festum sancti Andree, que duravit usque ad octabas sancti Hillarii, inter dominum Lodovicum et Henricum regem Anglie, propter vir millia marcarum quas dedit domino Lodovico.

Anno Domini MCCX VIL Hoc anno applicuititerum dominus Lodowicus Cum magno exercitu apud Tanatos insulam, in vigilia sancti Georgii martiris. Hoc anno destructi sunt barones apud Lincolniam in crastino sancti Dunstani, scilicet in vigilia sancte Trinitatis, per dominum Gualonem legatum et per dominum Petrum Wintoniensem episcopum et per comites Saresberie et Cestrie et per Falconem; et capti sunt zx numero ex parte baronum de melioribus, ef comes Pertice 1bi occisus est. Item hoc anno consecratus est in episcopum Dunelmensem Ricardus de Marisco, Johannis regis quondam cancellarius, a domino Waltero de Gray Eboracense archiepiscopo in ecclesia Sancti-Oswaldi apud Gloucestriam vr nonas Julii in die sanctorum Processi et Marciniani. Hoc anno Eustachius falsus monachus decolatus est in mari ut proditor, et mulli cum eo. Hoc anno facta est pax firma inter Henricum regem Anglie et dominum Lodowicum per dominum Gualonem legaum, in quadam insula extra Kingestone, feria tercia ante Exaltacionem sancte Crucis, et in vigilia Exaltacionis absolutus est dominus Lodo-

Page 1