N° VI
« MANDATUM BURGENSIBUS ET CONSULIBUS LEMOVICENSIBUS QUOD SINT TURONIS AD CERTAM DIEM. »
(Mai 1224).
Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, dilectis suis consulibus et universis burgensibus Lemovicensis castri, salutem et dileccionem. Noverit universitas vestra quod Johannes, quondam rex Anglie, communi et concordi judicio parium et aliorum baronum Francie fuit abjudicatus imperpetuum (sie) de tota terra quam ipse tenuit citra mare Anglie de karissimo genitore nostro Philippo, quondam rege Francorum, priusquam Henricus qui nunc dicitur rex Anglie natus esset, et ex tune tota terra illa cessit in jus dicti patris nostri. Inde est quod nos, qui tanquam rectus heres de novo in universum jus patris nostri successimus, vobis mandamus et vos requirimus el submonemus quatinus ipsa die instantis Nativitatis beati Johannis Baptiste sitis ad nos Turonis, facturi erga nos quicquid facere debetis erga dominum vestrum; pro certo habentes quod, nisi hoc feceritis, nos qui ad acquirendum jus nostrum accingimur, 1d totis viribus curabimus emendare, et tam de rebus quam de personis vestris omnibus quod jus curie nostre dictaverit faciemus. Actum apud Lorriacum, anno Domini Me CCe XXIVo,
mense Mayo. Catal. des actes de Louis VIII, n° 4111.