Prologue du MS
bridge.
de Cam-
sustinuit. Sed quia principali indulgentia resti tutus fuit tanquam qui minus deliquit, celestem patriam quasi suam recepit , et quia lucrosam hereditatem peccando repudiavit , damnosam inconsulte adiit, dolo tamen serpentis circonventus, ideo, quasi imperfecte etatis adhuc constitutus , ut pupillus, per in integrum restitutionem relevatus est adversus repudiationem. Item cum omnia alia solo verbo et voluntate sint condita artem boni et equi ipsius conditoris manuscriptam constat moysi fuisse tributam.
In hac ergo tam excellenti scientia inquiramus que sit materia, que intentio, que utilitas lectorum. Materia vero ejus est rudis equitas et jus et id circa quod jus versatur : Rudis equitas non constituta sed constituenda et in formam juris et prœcepti redigenda; Jus prout in legem, in plebiscitam, in senatusconsulta , in magistratuum edicta, in responsa prudentium, in constituta imperatorum distributum, Circa quod diverso modo operatur. Nunc enim comprobat nunc abrogat, nunc interpretatur, nunc corrigit. Comprobat : ut que ab aliis scripta utilitati et equitati sunt consentanea. Abrogat
ut legem Fusiam Caniniam , item Juniam Norbanam atque elyascentiam {sic) quas velut libertatibus invidas imperator censuit esse toUendas. Interpretatur ut in descisionibus veterum questionum ex lege scripta provenientium , ut nomine constitute pecunie et teneri eum qui quamlibet aliam rem se constituit soluturum. Item benefîcium epistole Divi Adriani quae de solis loquitur mandatoribus et fidejussoribus per interpretationem extendit ad constitutiones. Cumque senatusconsultum macedonianum prohibuisset mutuam pecuniam dari filiisfamilias ne iilis mole debitorum praegravatis esset occasio machinandi mortem parentibus, hujus senatusconsulti vigorem extendit per interpretationem ad nepotes et pronepotes et deinceps qui sunt heredes, ut ubi eadem equitas vel eadem causa prohibitionis reperitur et eadem jura recipiantur. Nec solum circa jus admittitur interpretatio , sed et circa factum ; quando interpretandum est defecisse quod rêvera existit , et quando factum esse quod rêvera factum non est. Exempli gratia. Quidam eum quem suum putabat filium instituit heredem : ex postfacto apparuit ipsum non esse filium ejus. Et ideo ne verba prejudicarent manifesto sensui non eum instituisse heredem si sciret alterius esse filium , ideo imperator interpretatur eum non esse heredem institutum , dum tamen institutus fuit, et sic eum ab hereditate repellit. Item eum quedam duos filios heredes scripsisset in puerperio, preventa morte tercium non instituit. At imperator hujus repentirai casus iniquitatem per conjecturam materne pietatis emendans interpretatur et tercium institutum qui institus non fuit et sic ad hereditatem admittit.
Comgit autem aut transformando aut addendo aut diminuendo. Transformando ut circa usucapionem prius biennio utique in rébus mobilibus completam, in sola Italia in inmo-
302 m® ÉTUDE. UN MANUSCRIT DE CAMBRIDGE.
bilibus per triennium , nunc vero iitique in rébus mobilibus trihennio, et in inmobilibus utique inter présentes decennio, inter absentes vicennio terminandam. Addendo ut sollempnitati testamentorum additum est exprimi debere nomen heredum per manus testatoris vel testium. Diminuendo ut in exceptione non numerate pecunie non quinquennium ut olim sed biennium sufficiat.
Sequens est ut ad id transeamus circa quod jus versatur. In eo autem inspicimus res, personas, négocia et delicta, quum ex diversa conditione personarum et ex multiplici varietate rerum item ex varia qualitate negotiorum et delictorum nascitur omnis diversitas legis. Comparât igitur doctrina de personis prout ipse in potestate parentum vel dominorum vel extra sint constitute, prout infra annos, vel extra sint posite, prout sint private aut aliqua administratione seu dignitate sint decorate. Item secundum diversitatem sexus et eventus. De rébus prout admittunt vel effugiunt adquisitionem. De negotiis prout voluntates contrahentium seu pasciscentium rate vel irrite debeant esse. De delictis prout civiliter vel criminaliter deteguntur.
Intentio autem ejus alia communis alia specialis. Communis cum ceteris hujus artis scriptoribus ignaros juris docere, legum contemptores ad observationem juris metu penarum exortatione premiorum adducere. Sunt enim quidam qui jus ignorant quidam mentem. Jus quidam ii qui nec verba noverint legis scripte. Mentem juris ii qui dum verba noverint , vim et potestatem legis non intelligunt. Specialis ejus intentio est illa veterum et multam confusionem legum ubi erant fere duo millia librorum et tricies centena millia versuum in luculenteam reducere brevitatem. Ita tamen ut quicquid utilitatis aut equitatis ibi erat comprehensum hic
miro modo in hanc brevitatem sit redactum ut hodie lites non judicum voluntate ut olim sed legum auctoritate terminentur.
Utilitas vero lectori tam magna est quam et manifesta, si , toto légitime opère perfecto , adepta juris pericia tam disertissimorum advocatorum quam venerabilium judicum nomen promereantur, ut nec ecclesia nec imperium uUam superiorem aut inferiorem habet amministrationem seu dignitatem quam non possint tanquam impares moderari, sed cum summa justicia summa sollicitudine omnia sciant regere et disponere. Itaque ad tam eminentem scientiam accedentes, ad tam incomparabilem utilitatem aspirantes sic erudiri laborate ut spes vestra non mentiatur et optimum principium suus finis comitetur.
Equitatis ad justiciam, juris ad jurisprudentiam studiosa subtilitas investi gavit differentiam. Quorum diffinitiones primum est aperire ut sic provideant in lucem eorundem differentiam. Est igitur equitas rerum convenientia quae cuncta cœquiparat et in paribus causis paria jura desiderat. Ut ecce equum est ul tores appréhendera cum injuris ut danpni resarcitatio priorem afferat, causam et numerationi respondeat secundum genus, qualitatem aut quantitatem mutui solutio. Hec autem similium equa conditio eatenus custoditur ut quod equitas quibusdamattribuithoc similibus non invidant. Justilia est constans et perpétua voluntas jus suum cuique tribuens. Ex hac voluntate quis dicitur justus dummodo non sit momentanea , sed constans ut omnis virtus nec angusta sed perpétua currens per omnia, quam(quanquam?) sufficit esse de tribuendo, quando resistitur ei de jure vel de facto, quando vero hujus voluntatis jus exigit effectum; nunc injusticia nunc inprudentia comitatur non tribuentem, quare haec
vicium illa detegit insiciam. Cujus officium recte explicabitur si talecumque constituas quale jus ipse habet sive de re sive agatur de vindicta. Si equitas in rerum convenientia inspicitur justicie vero nomen nos transmitit ad voluntatem intelligendam. At jus est ars boni et equi. Ex bono enim publico sic estimamus equitatem ut id potissimum equum sit quod publiée utilitati deservit. Quo fit ut quod equum sit per se et prima facie id excludamus in specie. Ut ecce equitas jubet omnem hominem liberum esse, item rem suam cuique durare, attamen in animo equitatis que publicam sequitur utilitatem, hoc servitute illud excludit usucapione.
Juris vero prudentia est divinarum rerum notitia et humanarum justiatqui injustia scientia, si ipsarum rerum cognoscat quis varias conditiones et per earum diversitatem sciât quoque di versa jura statuere ; persepe enim , quod in rébus divinis est inhibitum in humanis est permissum e contra quod in hiis necessarium , in illis nullo jure permissum sit. Igitur repetita sententia , jus boni et equi fmibus stat quidem contentum. Juris vero prudentia non in eo solo citra rerum prudentie noticiam subsistit sed etiam eatenus se expandit.