Prologue du MS. de Cambridge
Igitur testante Ulpiano viro juris consul tissimo, ars boni et equi est vera philosopha que non solum apud terrenum principem preeminet sed et apud ipsius eterni régis judicia sui antiquissimi vigoris monstrat effectum, non tamen quia ipsa tam incomparabilem rexisset justiciam sed quia ipse eam fundavit suo et so lidavit judicio. Cum enim ille prevaricator angellus se in superbie tumorem erexit et in aquiloneam sedem positus parem cum deo nanscisci majestatem temptavit, quid aliud quam crimen majestatis commisit et propter hoc perpétue memorie dampnationis sententiam pertulit. Qua pena hoc delictum et hee leges persequuntur. Item cum primus homo concupiscendo scientiam boni et mali , domini precepto obviam venit, ipse quidem in crimen ambitus incidit, et idée penam exilii
300 m*' ÉTUDE. UN MANUSCRIT DE CAMBRIDGE.
Traité de Varietate action um.
lucrosam haereditatem repudiavit, damnosam inconsulte adiit, creditori diabolo obligatus permansit. Sed quia non a semetipso sed a diabolo persuasus per fragilitatem id fecit, quasi imperfectae aetatis adversus repudiationem et aditionem in integrum restitutus fuit. Et non in divina lectione ars ista posita est :
sed cum alia ferè cuncta solo verbo dei et voluntate sunt condita, hanc ipsius creatoris digito scriptam constat Moysi fuisse tributam....