SCEAU DE GUILLAUME DE FERRIÈRES
Dessin de M. Paul de Tarcy, d'après un moulage pris sur l’original par les soins du Directeur des Archives nationales.
Robertus miles de Tachaenvilla, vicedomiiii Carnolensis procurator. O. P. L. I. S. in D°. Noverit universitas vestra quod Andréas de Fontanis suos census apud Gordoias, in vinea de Ramboleto dicta assignatos, videlicetXXXden., in eleemosina dédit decem presbiteris antiquorum oratoriorum ecclesie B. M. Carnot., Agnete uxore sua et filio et filiabus suis Stephano, Agnete, Dyonisia, Isabel et Aalix, et nepotibus suis Yvone et Simone concedentibus; et quia jam predicti redditus ad feodum prefati vicedomini pertinebant, ego R. qui rerum ipsius administrator existo, jam dictam elemosinam quantum in me est ratam et gratam habeo et eam, ad preces predicti Andree et uxoris sue, garantizandum manucepi contra omnem
calomniam Sigilli nostri Actum anno gratie 1205, mense
januario.
Source : Bibliothèque Nationale, mss. latin 5485, i.-f. 409.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit universis Christi fidelibus presentibus et futuris quod ego Grawz de Betpaumes, honestatem domus Templi considerans et fratrum in ea Xristo et salutifere c.ruci strenue ac devote famulantium, pro salute mea et antecessorum meorum, eidem domui concedo et confirmo elemosinam patris mei bone memorie, videlicet duodecim denarios in Castro forte de Velennis, et ex parte mea duodecim alios adjeci, ita quod in censu annuali quo michi domus tenetur, duos solidos relaxamus singulis annis. Si vero tantum non debetur de meo. alibi suppleatur. Ad bec dedi ad eamdem decimam meam in vinea sua que dicitur de Lulme. Factum est hoc in presentia fratris mei Pétri, de voluntate sua et assensu. Testes sunt : Huwes de Valieres, Petrusde Velerbetun, Philippus de Lande, Guillelmus de Buhchat. Ut autem quod juste et pie a me factum esse cognoscitur ratum permaneat, eisdem testibus et sigillo domini Huwonis de Valieres confirmo presentem paginam, quia sigillum proprium non habebam. Actum est in obsidione Accon, anno ab incarnatione Domini Mu C° LXXXXI0, fratre Rerico de Corteno milicie domus Templi senescalco.
Source : Archives Nationales, S. 4999 A, n° 40, original en parchemin.
IVONIS DE CURVAVILLA.
In nomine Patris et Filii et Spiritus-Sancti, Amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Ivo de Veteri Ponte (1) dedi Deo et fratribus milicie Templi Salomonis, pro redemptione anime mee et parentum meorum, in peagio de Corbavilla, C. solidos monete currentis in eadem villa annuatim reddendos. Insuper dedi predictis fratribus quendam burgensem, domine Robertum Enout. Ut autem hoc meum donum firmum et inconcussum permaneat in perpetuum, frater meus Robertus de Veteri Ponte presentem paginam sigilli sui impressione munivit, et ego subscriptorum testium auctoritate roboravi. Hujus rei testes sunt: dominus Relvacensis episcopus, dominus cornes Robertus, Ubertus Mordenz, Robertus Mordenz, Willelmus de Corseraus, Episcopus de Foreste, Radulfus de la Rucoira et Escorfauz et ipse Robertus frater meus, cujus voluntate et consilio hoc donum feci ante civitatem Accon, anno ab incarnatione Domini M° G0 LXXXX0 1°.
Source : Archives Nationales, S. 4977, n° 9. — Original en parchemin.
11 novembre 1218.
Notum sit cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Teobaldus de Dangol, in obsidione Damiate constitutus, dono irrevocabiliter inter vivos in elemosinam Deo et sancte domui bospitalis Jérusalem et pauperibus, ob remedium anime mee et parentum meorum, xx. solidos Turonensium in pedagio de Dangol, videlicetin festivitate beati Remigii a fratribus hospitalis annuatim et in perpetuum recipiendos. liane autem donationem facio Deo et sancte domui hospitalis Jérusalem sine ullo retentu, libéré et absolute, quiete et pacifice de cetero babendam et possidendam. Unde volo, rogo et mando illi vel illis qui pro tempore fuerunt in pedagio de Dangol recolligendo ut dictos viginti solidos Turon. in festo beati Remigii, ut dictum est, domui hospitalis Jérusalem, omni occasione postposita, solvant ad voluntatem hospitalis. liane autem donalionem seu
(1) Ives de Courville ligure au nombre des seigneurs qui accompagnèrent Louis, comte de Chartres, partant pour la Croisade en 1202. Voir Cartulaire de Notre- Dame de Chartres, I, p. 225.
oblationem modis omnibus volo valere et neminem contra venire. Si quis autem contra venire temptaverit, maledictionem Dei patris omnipotentis se noverit incursurum. Et ut hoc firmum et stabile perhenniter maneat et inconcussurn, presentem paginam sigilli mei munimine precepi communiri. Actum est hoc in obsidione Damiate, tercio idus novembris anno Domini M° GC° octavo decimo.
Source : Archives Nationales, S. 4990, A, n° 49, original en parchemin.
YII
11 novembre 1218.
Notum sit. omnibus tain presentibus quam futuris quodego, Bernardus de Dangoel, tilius domini Teobaldi de DangoeJ, profiteor et cognosco patrem meum dominum Teobaldum dedisse in elemosinam Deo et sancte domui hospitalis Jérusalem et pauperibus, in obsidione Damiate, viginti solidos Toron, annuos in pedagio de Dangoel, in festo beati Remigii libéré et quiete et paciflce in perpetuum recipiendos. Quam predictam donationem laudo, concedo et corrobora presenti pagina in perpetuum valituram, contra dictarn donationem nunquam conlraventurum. Et ut hoc firmum habeatur presentem paginam sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc in obsidione Damiate, tercio idus novembris anno Domini M° CO octavo decimo.
Source : Archives Nationales, S. 4999, A, n° 49 bis, original en parchemin muni des cordons de soie rouge et blanche pour le sceau.
Ego Adelicia, comitissa Blesensis, omnibus tam futurisquampræsentibus notum t'acio quod cornes Teobaldus, vir meus, in feodum et hereditatem, me concedente et laudante, laudantibus quoque et concedentibus filiis meis Ludovico, Philippo et filiabus Margarita, Isabella, concessit et dédit Roberto de Carnoto Bonvillam cum avena de tensamento Gillenville et heredibus Roberti libéré et quiete possidendam, ea integritate qua eam possidebat Raginaldus de Roboreto cum a vita decessit, excepta aqua Sancti Martini, et feodo Gaufridi de Gaudena, et de predicta villa suscepit in hominem legiurn Robertum vir meus et Ludovicus filins meus, salva iklelitate comitis et salva dote mea. Quod ne possit oblivione deleri vel a posteris infirmari, ut semper ratum habeatur litteris commendavi et sigilli mei munimine roboravi. Hujus rei testes sunt : Gaufridus de Brulone, Lambertus Saccus, Roberlus de Carnoti, Paganus de Frovilla, Ascio
Borelli, Gaufridus de Bero, Hugo de Bulliaco, Raginaldus Lancelini, Petrus de Villabeton, Nicholaus Marescallus, Raginaldus Crespini, Fulco camerarius, Herveus de Corbevilla, Brito de Roboreto. Actum Blesis, anno incarnati Yerbi M» C° LXXX» VII».
Source : Archives Nationales, S. 4999, A, n° 82, original en parchemin avec le sceau en cire verte ; la comtesse tient un oiseau de la main gauche et un lis de la main droite.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Robertus de Carnoto notum facio presentibus et futuris quod Willelmus de Carnoto frater meus, secularibus curis abrenuntians et anime sue providens utilitati, quando in partibus ultramarinis summo Creatori volens militare fratrum Templi collegium intravit et eorum religionis habitum suscepit, ob remedium anime sue necnon patris et matris et predecessorum suorum Deo et beate Marie et eisdem fratribus Templi in vico Casteleti dédit c. solidos censuales, cum vendicionibus, quos ego Robertus de Carnoto, fratrem meum religionis habitum ignorans suscepisse, cuidam sorori mee prius dederam in matrimonium. Postea vero fratris mei et aliorum fratrum Templi et amicorum meorum peticioni et voluntati grato concurrens affectu et assensu, pro illorum c. solidorum excanbicione predictis fratribus Templi, in villa Busillei, in perpetuam elemosinam dedi et concessi libéré et quiete tresarpennos et très bovatas terre et très hostisiaset quicquid presens erit in predicta villa prêter foedos (sic). Dedi etiam predictis fratribus in villa Carnotensi, videlicet in novo vico Murioli, xx. solidos censuales cum vendicionibus et cirotecis. Hoc totum in comitis Blesensis et matris sue actum extitit presencia, qui ad precum mearum peticionem pro hujus rei guarandia defferenda suorum appensione sigillorum munierunt presentemcartam. Et ut hoc ratum et inconvulsum haberetur, ego Robertus de Carnoto ipsam cartam sigilli mei impressione munivi et subscriptis testibus confirmavi. Quorum hec sunt nomina : fr. Goherus Garini, fr. Willelmus de Haiis, fr. Willelmus de Carnoto et Robertus de Carnoto avunculus ejus, Gaufridus de Berov, Simon de Berov, Odo de Alonna. Actum anno ab incarnatione dominica M° centesimo nonagesimo tertio.
Source : Archives Nationales, S. 4999, n° 28, original en parchemin scellé.
Ego Ludovicus, Blesis et Clarimontis cornes, omnibus tam futuris quain presentibus notum facio quod Robertus de Carnoto, laudantibus et conce-
dentibus Avelina uxore sua et filiis suis Tiboldo, Guillelmo, et filiabus suis Genovefa, Juliana, Bumvillam cum apendiciis suis et cum avena de tensamento Gillenville, quam de me in feodo et hominii ligatione tenebat, fratribus sacre milicie Templi Salomonis in elemosinam dédit et in perpetuum libéré et quiete possidendam concessit, excepta aqua Sancti-Martini et feodo Gaufridi de Gaudena, que michi retinui. Ego vero ad peticionem Roberti de Garnoto et fratrum Templi supradictorum et ad preces domine matris mee Adelicie Blesensis comitisse, laudantibus et concedentibus Katerina uxore mea et fratre meo Philippo et sororibus meis Margarita, Isabella, Adelicia, donum istud volo, laudo et approbo et inperpetuum eisdem fratribus firmiter tenendum manucapio. Quod ne oblivione deleri possit vel a posteris infirmari, ut semper ratum habeatur et firmum, litteris commendo, et sigilli mei impressione confirmo. Hujus rei testes sunt Gaufridus de Bruslone, Gilo de Braio, Guillelmus de Veteri Ponte, Johannes de Friasia, Raginaldus deOrrevilla, Gaufridus Gradulphi, Raginaldus de Sohiis, Gauterius de Fossatis, Raginaldus Belini, Romanus de Blesis. Actum Bellomari, anno incarnati VerbiM0 C° nonagesimo V10. Datum per manum Theobaldi concellarii mei.
Source : Archives Nationales, S. 4999, A, n° 59, original en parchemin scellé en cire verte ; et n° 60, Vidimus donné en 1300 par l’Official de Chartres, n° 58.
Février 1218.
Omnibus Ghristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Guillelmus de Carnoto miles eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum dedisse, concessisse et hac presenti carta mea confirmasse, Deo et beate Marie et fratribus militie Templi, quadraginta solidos annui redditus percipiendos singulis annis in perpetuum in censibus meis apud Carnotum, per manum servientis mei et heredum meorum, in festo beati Martini, in liberam, puram et perpetuam elemosinam, quietam et solutam ab onmi seculari servicio et exactione. Ita tamen quod predicti fratres singulis annis, apud villam que Soes dicitur, meum facient anniversarium per fratres Templi ibidem manentes in crastino beati Martini celebrari.Et ut hec mea donatio rata et stabilis in posterumpermaneat, presens scriptum sigilli mei apposicione roboravi. Actum in obsidione Damiete, mense februario,anni incarnationis Dominice millesimiducentesimi decimioctavi. Hiis testibus dho Gilone capellano, Gaufrido de Buri, Everardo de Carnoto et multis aliis.
Source: Archives Nationales, S. 4999, A, n° 34, original en parchemin, scellé en cire blanche.
4 janvier 1235. N. S. 1236.
Abbas et prior beate Marie de Gagia et magister P. de Acra, canonicus Meldensis, judices a domino papa delegati, omnibus présentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Notum facimus universis quod cum fratres milicie Templi proposassent in jure coram nobis contra nobilem dominam A. quondam vicecomitissamCastriduni, quod, quando Guillelmusde Orreio iter arripuit Jherolime, ipse G. dédit dictis magistro et fratribus in perpetuam elemosinam, si in dicta peregrinatione decederet, très agripennos vinearum sitarum apud Montem-Mirabilem et quandam medietariam que vocatur La Butardiere, et hospites quos habebat apud Meleray, libéré et quiete et pacifice a dictis fratribus possidenda, et in eadem causa, jure ordinario per omnia observato, eisdem fratribus omnia supradicta per deffinitivam sententiam adjudicavimus... Tandem idem nobilis...approbavit... et quamdiu bailum terre Galcheri de Sancto-Paulo tenebit defendet.... Datum anno Domini M° CG° XXX0 quinto, in octabis Sanctorum Innocentium.
Source : Archives Nationales, S. 5005, n° 8.
BULLETIN
DE LA
SOCIÉTÉ iRCHIHOlilllllE