‹ Évangiles apocryphesChapitre 69 sur 192 · CHapiTRE III · texte numérisé non relu

CHapiTRE III

1. En ce même temps un jeune homme apparut dans les montagnes où Joachim faisait paître ses troupeaux, et lui dit : « Pourquoi ne retournes-tu pas auprès de ta femme? » Et Joachim répondit : « Pendant vingt ans

je l’ai eue pour compagne; mais maintenant, parce

quia noluit Deus mihi ex ea dare filios, cum verecundia

de templo Dei exprobratus exivi : ut quid revertar ad

eam, semel abjectus atque despectus? Hic ergo cum

ovibus meis ero, quamdiu hujus saeculi Deus mihi lucem concedere voluerit; per manus autem puerorum meorum pauperibus et viduis et orphanis et colentibus Deum partes suas libenter restituam ».

2. Et cum haec dixisset, respondit ei juvenis : « Angelus Dei ego sum, qui apparui hodie uxori tuae flenti et oranti, et consolatus sum eam, quam scias ex semine tuo concepisse filiam. Haec in templo Dei erit, et Spiritus Sanctus requiescet in ea; et erit beatitudo ejus super omnes sanctas feminas, ita ut nullus possit dicere quia fuit talis ante eam, sed et post eam numquam erit ei similis ventura in hoc saeculo. Propter quod descende de montibus et revertere ad conjugem tuam, et invenies eam habentem in utero : excitavit enim Deus semen in ea, unde gratias referas Deo, et semen ejus erit benedictum, et ipsa erit benedicta et mater benedictionis aeternae constituetur ».

3. Et adorans eum Joachim dixit ei : « Si inveni gratiam coram te, sede modicum in tabernaculo meo

(ef. Gen., xvinr, 3, 4] et benedic me servum tuum. » Et dixit ei angelus : « Noli te dicere servum, sed con-

CH. 11. — 2. concepisse : (cf. même chap., ἃ 5, concepi). Un ms., que suit Thilo, ἃ concipere; cf. Protévangile, 1V, 2 avec

Page 1