Peut-être Ëauzc
M . Ce lieu n'a pu être identiGé.
BSSAI DE RESTITUTION DR LA CHARTE DE BBRTHBFRIDUS CONFERANT L IMMUNITE ECCLÉSUSTIQUB ET UN DROIT LIMITA d' ÉLECTION A l' ABBAYE DE CORBIE
664, 6 septembre, Capionnaco,
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Dominis sanctis et summi culminis apice pontificalis calhedrae spécula praesidentibus in Christo fratribus, Nivoni^ Genesio, Ethoaîdo, Emmoni, Audoni, Audomaro, Audoino, Audeberto, Burgundofaroni, item Audeberto, Drauscioni, Berthefridus munere superni largitoris Ambianensis ecclesiae episcopus praesumil mittere salutem. Licet nos antiquae regulae constituta salubri observatione custodire conveniat, tamen utili provisione tractantes constituimus, ut quod sacris deliberationibus non derogat, intrepida observatione conservetur. Et quia gloriosissimus domnus Hlotharius rex^ necnon et praecelsa domna Balthildis regina, divino inluminati auxilio, monasterium suo opère, Christo praesule, in loco nuncupante Corbeia construxerunt, religiosam petitionem nostris auribus patefecerunt quae viscerali pietatis alTectu ita corintresecus voluntati eorum molli vit, ut petita non concedere aut certe libentissime non impiesse, noster duntaxat animus inreligiosum fore putaret. Sancto igitur amore succensi nostrae vilitatis extremilatem petierunt, ut et nos et vestra fra terni tas consen tien tes, pro reverentia sanctorum Pétri et Pauli apostolorum et sancti Stephani protomartyris, qui ob gloriosum ac triumphale votum pro amore Christi coronam martyrii consecuti sunt, ad praedictum monasterium in eorum honore constructum privilegium concedere deberemus, licet sancta Carthaginensis synodus a bonae memoriae Bonifacio ejusque coepiscopis facta, vel ipsius sacerdotis epistolae ad Liber[at]um porrectae non prohibeant monachos sub privilegio proprio residere ; vel sancti Auguslini praeclari doctoris libri [De vita et moribus clericorum] doceant monachos sub quiète regulariter viventes, absque inquietudine clericorum vel episcoporum residere. Quod nos considérantes, dum et canonica institutio de hac re nos non praejudicat vel ideo supradictus domnus etpraedicta domna dum se patrocinio tam et in praesenti vita quam et in futurum, praefatorum sanctorum plenissima devotione tradiderunt, ut eis ubique apud clementissimum et omnipotentem Dominum eorum intercessio praebere dignetur adminiculum vel pro reverentia tantorum
martyrum, seu prout monachi ibidem degentes sub régula sanctorum patrum quieti conversari possinl, hoc privilegium plena voluntaie concessisse vel induisisse visi sumus. Nec nos hoc propriae deliberalionis înstitutum posleritas aestimet decrevisse, cum etiam antiquiora vcl in novo lempore monasteria propria privilégia sint consecula, ex quibus vel pauca dum longum est omnia evolvere nominemus, Agaunensium, quod velut islud regio est munere ditalum, et Lirinensium vel basilica domni Marcelli, immoque et monasterium Luxoviense, hoc videntur habere concessum et omnem libertatem sunt consecuta ; et ita a succedentibus custoditur ut quicquid ibidem oITertur, ipsi abbates vel monachi ibidem deservientes, absque contrarietate vel repetitione, libère cum Dei adjutorio hoc possideant. Ergo antedictis principibus poslulationem sociam libentissime annuentes, sicab omnibus decretum est ut, quaecumque praedicto monasterio vel monachis sub iibertate evangelica, regio munere, seu a quibuslibet christianis, in agris, mancipiis, vineis, silvis, auro, argento vel vestibus vel quibuslibet speciebus ad praedictum monasterium pertinentibus conlatura sunt, sepedictum monasterium vel monachi ibidem degentes vitae nostrae temporibus seu successorum nostrorum, libère optineant et sub omni Iibertate vel emunitate possideant. Et cum abbas fuerit de saeculo isto evocatus, quem unanimiter congregatio ipsius monasterii ex semetipsis bonum et dignumelegerint, data auctoritate a praefato principe vel ejus succèssoribus, a nobis vel . successoribus nostris, absque ullo commodo secundum sanclos canoues ordinetur. Nec episcopus, nec archidiaconus aut quaelibet alia persona ordinator ecclesiae Ambianensis, aut quodcumque de eodem monasterio sicut de reliquis parochiis, usurpare aut commutare, aut aliquas res auferre, vel species quae ad ipsum monasterium sunt conlatae déferre ad civitatem audeat, ut de perfecla quiète valeant ipsi monachi, qui ad praefatum monasterium deserviunt, duce Domino per tempora exultare, et, sicut antedicta monasteria, sub Iibertate vivant, ut pro statu ecclesiae et sainte regum vel stabili* tate regni et tranquillitate patriae valeant plenius pium Dominum exorare. Illud etiam addi placuit, ut ipsi monachi sub régula sancti Benedicti vel sancti Columbani conversare et vivcre debeant. Quod si [quis ex nobis] calliditate aut cupiditate praeventus fuerit et ea quae sunt superius comprehensa temerario spiritu violare praesumpserit, tribus annis poenitentiam districtissime agat a communione fratrum sequestratus. Et nihilominus hoc privilegium Christo protegente qui et adjuvet illud conservantes et dissipet illud dcstruere cupientes, perpetimmaneat incorruptum. Quam definitionem constitutionis nostrae, ut nostris etfuturis temporibus valitura sit, niaiius nostrae subscriptionibus roboravimus et coepiscopos domnos et fratres nostros rogamus ul ipsum in omnibus confirmare debeant.
- Berthefridus peccalor episcopus hoc privilegium a me faclum reJegi, consensi et subscripsî.
Geneaius acsi peccalor episcopus hoc privilegium consensi et subscripsî.
Audoenus episcopus hoc privilegium consensi et subscripsi.
Audomarus [ ]
Burgundofaro [. . . . . . . ]
Audebertus acsi peccalor episcopus hoc privilegium consensi et subscripsi.
Faclum hoc privilegium sub die oclavo idus seplembris, anno VII régnante Clotario rege, Caplonnaco in palatio publico.
Siggo in Dei nomine diaconus hoc privilegium scripsi et subscripsi.
LETTRE DU PAPE VITALIBN (aNALYSe)
[664, 6 septembre], Captonnaco.
Le pape Vitalien confirme V abbaye dans la possession des biens que lui a concédés la reine Ballhilde, dans la jouissance de r immunité accordée par Gothlandus et de l'exemption octroyée par saint Rieul^ archevêque de Reims ^ et par Berthefridus^ évéque d'Amiens,
A. Original perdu.
B. Analyse du xii® siècle, cartulaire viii, Bibl. Nat., ms. lat. 17758, fol. A, col. I et II.
C. Copie de Bonnefons, xvii« siècle, BibL Nat., ms. lat. 17142, fol. 120, d'après B, — C* Copie d'André Duchesne, xvii* siècle, BibL Nat., Armoires Baluze, t. 42, fol. 226, d'après B.
ÏNDiQ. : H. Cocheris, Notices et extraits, I, p. 553.
Etablissement du texte d'après B,
Privilegium Vitiliani * pape de fundamento ecclesie.
Anno gratie V^erbi Dominici sexcentesimo sexagesimo secundo, exislente domno VitilianoRomanorum pontifice septuagesimo tereio beati Pétri vices tune agente in papatu, Constantino ' videlicet filio Con-