DIVISION DE LA PHILOSOPHIE
[ConsoL I , pr. « Ilaram in extremo margine II , in stipremo Tero 6 legebatur inlextum. » Ms. de Troyes, fol. 10 et seq.)
Scientie due sunt species : sapientia et eloquentia. Et estsapientia rerum vera et certa (1) cognitio. Eloquentia est scientia profe-
(1) T llOi et G 230. El certa desunt in cod. T 1381.
rendi cognita cum ornatu verborum et sententiarum. Et dicuntur species scientie quoniam in istis duobus est omnis scientia , scilicet in cognoscendo res et cognitas proferendo ornate. Eloquentiae très sunt partes, scilicet grammatica, rhethorica, dialectica. Sapientia vero et philosophia idem sunt; sed unum nomen grsecum, aliud latinum (1). Unde potest perpendi quod nec eloquentia, nec aliqua pars illius de philosophia est : quod auctoritate Tullii confirmatur (2) qui in prologo Rhethoricœ dicit : « Sapientia sine eloquentia « prodest, sed parum ; eloquentia vero sine sapientia, nork tan- « tum non prodest , sed etiam obest. Eloquentia cum sapiektia <( prodest. » Ita voluit esse diversa et eloquentiam et sapientiam ; et ita unam non esse speciem alterius (3). Iterum Sallustius, in descriptione Catilinae, dicit : « Satis eloquentia inerat, sed parum « sapientie. «Exhoc potest perpendi diversitas, quiain istisduobus est omnis sapientia, vel in contemplando, vel in agendo. Unde quidam philosophi dicebantur otiosi qui soli contemplationi vacabant, quidam negotiosi qui circa rempublicam exercebantur. Practice sunt très species : echonomica, polithica, ethica. Et est echonomica que docet qualiter unusquisque debeat dispensare propriamfamiliam. Unde echonomica dicitur, quasi dispensativa : economicus enim est dispensator. Politica est de gubernatione civitatis (4.) ; polis enim est civitas. Ethica vero est de morum institutione : ethis enim mos. Theoretice similiter très sunt species : theologica, mathematica, physica. Et est theologica contemplatio incorporeorum, quae prêter corpora sunt, ut de Deo et de ejus mente, de anima mundi, de angelis; et dicitur theologia, quasi sermo de divinis; Theos enim Deus est, logos^ sermo. Mathematica vero est de hiis quae sunt circa corpora, scilicet de multitudine per se vel ad aliud (5) relata, et de magnitudine vel mobili vel immobili; unde sunt quatuor mathematice species ; arithmetica de multitudine per se, id est, de virtute numerorum ; musica de multitudine relata ad aliud, id est de proportionibus numerorum; geometria, de magnitudine immobili; astronomia, de magnitudine mobili, ut
(1) T 1101. Sed xmum — latinum desunt in cod. T 1381.
(2) T 1 101 : Comprobari f)otest.
(3) T 1101. — T 1381 : j?^ ideo unum non est species alterius.
(4) T 1101 : De constitutione urbium.
(5) Sic O 230. Alnid deest in cod. T 1101 et 1381.
de firmamento et de stellis infixis (1) . Et dicitur matbematica, id est doctrinalis, vel quia ibi sit doctrina de corporibus per ea quap circa ipsa sunt; vel quia major ibi sit doctrina quam in aliis artibus, quia cumin aliis artibus solo sermone doctrina fiât, in ista fit etiam visu ; quia quod ratione dicitur, figuris ostenditur. Physica vero est de proprietatibns corporum et qualitatibus ; unde physica dicitur, id est naturalis. Sed quia, ut ait Horatius,
Segnius irritant animos demissa per aurem , Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
divisionem quam praediximus oculis ostendamus :