DE L AME DU MONDE ET DE L AME HUMAINE
[Consol. III , met. 9 :
Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem Connectens animam per consona membra resolvis, etc. Ms. de Troyes 1381 , fol. 57 et suiv.)
Ostendit philosophia hucusque divinam potentiam que est efficiens causa mundi, et ejusdem sapientiam que est formalis causa, et bonitatem que est fînalis. Hoc facto, istud idem demonstrat per proprietates et per potentias anime, a Deosibi coUatas, et primitus hoc ostendit circa animam mundi et ejus proprietates.
Anima mundi est naturalis vigor quo habent quedam res tantum inoveri, quedam crescere , quedam sentire, quedam discernere. Sed qui sit ille vigor queritur. Sed, ut mihi videtur, ille vigor naturalis est Spiritus Sanctus, id est, divina et benigna concordia, que est id a quo omnia habent esse moveri, crescere, sentire, vivere, discernere. Qui bene dicïfur naturalis vigor, quia divino amore omnia crescunt et vigent. Qui bene dicitur anima mundi , quia solo divino amore et caritate omnia quae in mundo sunt, vivunt et habent vivere. Viso quid sit anima mundi, videndaB sunt proprietates ejus juxta coi*pora, quae taies sunt, scilicet sensualitas, vegetatio, ratio. Quedam enim corpora végétât et facit crescere, ut herbas et arbores ; quedam facit sentire, utbruta animalia; quedam facit discernere, ut homines, una et eadem manens anima; sed non in omnibus exercet eamdem potentiam, et hoc tarditate et natura corporum faciente. Unde Virgilius : Quantum non noxia corpora tardant. At diceret aliquis : Anima mundi exercet rationem in liomine; ergo non anima hominis : quod aperte falsum est; quia, et anima mundi, id est divinus amor, et anima hominis sunt in homine, et in eodem utraque
bene potest uti ratîone : et quod anima hominis habet, hoc habet ex anima mundi, id estexdivîno amore. Si iterum dicatur : anima hominis et anima mundi sunt in homine, ergo due sunt in homine, falsum est. Dicitur etiani hœc anima mundi a Platone a Deo esse excogitata, quia Spiritus Sanctus, id est, amor quo cuncta subsistunt, a Deo processit, hoc pacto, ex dividua et individua substantia et ex eadem natura et diversa. Quia anima mundi et divinus amor et incorporalia facit existere, que dicuntur individua, que cum non habeant partes, non possunt dividi, et corpora que possunt dividi, et dicuntur dividua, quia omne corpus conjunctum ex partibus , dividi potest in partes. Et ex eadem natura et diversa que ita facit quedam existere, que semper sunt ejusdem nature, ut celestia, sive corpora sint, sive spiritus ; quedam ita que diverse sunt nature, sunt enim variabilia, ut sunt terrestria. Sed cum ejusdem alie sint expositiones que ad rem nonmultum pertinent, de eisdem ad tempus differamus, et hec etalia multade anima mundi dicemus, ratione demonstrantes quare ita sint.
Littera sic legatup : Tu resolvis per consona membra^ nam potentia dividis animam per membra in corpora que dicuntur membra mundi, id est, partes. Consona^ id est, convenientia ipsius proprietatibus , quia divinus amor unîcuique confert quod ei est conveniens. Connectens animam, idest, conjungens ipsis corporibus. Mediam, id est, communem; nihil enim sine divino amore et voluntate est nec esse potest. Quidam ita intellexerant animam mundi esse mediam , non quod esset in omnibus , sed in medio mundi posita , id est in sole , et inde vires suas et potestates in corpora mitteret; quod, quia aperte falsum est, postponatur. Animam dico triplicis nature, id est potentie et proprietatis. Est enim vegetabilis in herbis et arboribus , sensibilis in brutis animalibus, rationalis in hominibus. Moventem cuncta. Anima dicitur cuncta movere , quia sive generentur, sive corrumpantur, sive augmententur, sive diminuantur, sive alterentur, sive de loco ad locum mutentur, hoc facit anima mundi, id est, divinus amor. Que cum secta duos motum glomeravit in orbes. Hoc totum tractum est a Platone , qui dicît Deum , postquam excogitaverit animam , eam extendisse et in duo secuisse , deinde ex illis partibus in modum X littere grece quiddam fecisse, et post curvasse capita quoad coirent et duos orbes fecissent. Quod ita intelligendum est : Deus
«î> EXCURSIONS HISTORIQUES ET PHILOSOPHIQUES
extendit animam mundi, id est, suum amorem; cum solo amore créât et creata gubernat; deinde secat in duas partes, in modum X littere, in qua sunt duo bracchia, scilicet unum longius alio, et ita quod unum vadit obliquum per médium alterius. Que si curventur, fiunt duo inequales orbes. Per hoc voluit Plato dicere animam mundi in celestibus exercere duos motus, firmamenti scilicet et planetarum; quorum unus in alio continetur; quum motus planetarum infra motum firmamenti sit, et obliquus sit motus planetarum contra firmamentum, quia sequuntur Zodiacum qui oblique vadit per celum. Et hoc est quod ait Boetius, quod anima consecta , id est, diversas potentias exercens in corporibus, motum glomeravit in duos orbes, id est fecit duos orbiculares motus, id est firmamenti et planetarum. Orbicularis motus est rediens ad idem punctum. In semet reditura méat. Id est, movet corpora illa , reditura in semet ipsam , id est , movendo cetera , movet etiam se ipsam. Unde dicitur a Platone autochineton , id est, movens se ipsam. Si aliquis querat quis motus sit anime, dicemus quod motus omnium anime sunt, quia omnia, anima movente, moventur, et circuit inter profunda, id est, divinam mentem et voluntatem , quiajuxta divinam mentem et voluntatem omnia movet, que dicitur profunda, id est, subtilis, etnil eam potest subtcrfugere vel latere. Convertit celum simili ima- (fine. Divine menti ut enim est divina vohmtas,' anima movet celum.
Tu causis animas paribus vita^que minores provehis. Hic incipit ostendere potentiam divinam per creationem anime hominis et per vitas animalium , dicens : Tu , Deus , provehis , id est , facis esse animas hominum et vitas minores , scilicet brutorum animalium. Paribus causis, quibus et anima mundi; videlicet enim quemadmodum illa movet se et cuncta, juxta divinam voluntatem, ita anima hominis movet se et corpus hominis. Et levibus sublimes curribus aptans. In hoc loco quidam damnant Boetium, propter hoc quod dicit Deum aptasse animas sublimibus curribus , putantes quod dicat Deum simul créasse omnes animas , et posuisse unamquamque super comparem stellam et inde venire ad corpus. Sed quia videtur Plato hoc habere , videamus quid intellexerit Plato, quid Boetius sequendo Platonem. Istud nusquam videtur in Platone, quod simul omnes anime create sunt; sed quod
anime posite sunt super stellas a Domino , hoc invenitur in eo ; quod sic intelligendum est : Anima posita est super stellas , quia per rationem anime transcendit homo stellas et super eas repperit Creatorem; et hoc habent anime a Deo , et idciro dicit Plato Deuni posuisse animas super stellas. Quia vero dicuntur stelle compares animabus , ideo dicitur, quia quemadmodum anime semper sunt in motUy ita et stelle; et quemadmodum anima rationabiliter movetur, et sic stelle. Vel aliter : Deus disposuit animas super stellas, id est ejus nature fecit animas, quod effectu stellarum, habent suum esse in corporibus. Ex stellis enim est calor, sine quo est nuUa vita, nec anima esse potest; non quod dicunt omnia que contingunt, ex steUis venire homini , sed quedam, ut calores et frigora, quedam infirmitates et similia. Si vero aliquis dicat : Nonne ista a Deo fuerunt? Responsio : Fiunt, sed per effectum stellarum. Viso quid intellexit Plato, videamus quid dicat Boetius, secundum utraraque predictam sententiam. Aptam levibus sublimes curribus animas, Id est rationi et intellectui qui dicuntur currus anime; quia deferunt animam ad cognitionem rerum. Animas dico sublimes. Sublimis anima est quia per eam homo similis fit Deo, creatori suo. In celum terramque seris, quia anima omnis (1) ratione et intellectu habet cognitionem celestium et terrestrium. Secundum aliam sententiam , ita dicatur : Animas aptam levibus cambuSy id est stellis. Stelle dicuntur currus anime, quia deferunt animam ad corpus, dum per effectum earum, anime habent esse in corpore, et dicuntur levés, propter earum perpetuum motum. Et dicuntur anime aptari stellis quia, quandiu durât uniuscujusque constellatio , et anima est in corpore. In celum terrasque seris quas lege benigna. Quia et celestia et terrestria causa sunt quare anime sint in corporibus. Ex celestibus enim contrahit homo calorem, ex terra alimenta sine quibus anima in corpore esse non potest. Quas scilicet animas ad te reduci facis igné reverti, id est cognitione et amore (2) ; cum enim ubique Deus totus sit, ab eo tamen avertimur, cum per vicia ei dissimiles sumus ; ad ipsum revertimur, cum per virtutes ei nos similes facimus ; quia , ut ait Augustinus , Deo , ubicumque est ,
(1) G 230. Omm5deest in cod. T 1381 et 1101.
(2) G 230 addit : El timoré.
Ci EXCURSIONS HISTORIQUES ET PHILOSOPHIQUES
non locis sed actionibus, aut longinqui aut propinqui sumus, et sicut séparât nos ab eodem dissimilitudo , ita conjungit nos similitude. Et hoc est reduci igné , id est splendore et fervore dilectionis: ubi enim est ignis, ibi sunt ista duo, calor et splendor. Similiter in divino amore est splendor quo illuminatur mens , ad cognitionem celestium, et est çalor ad comprehendendum et imitandum; ex quo enim aliquis Deum aliquis diligit, amor in eo operatur illuminationem et desiderium celestium ; dicitur enim divinus amor ignis ; unde Spiritus Sanctus, id est , divinus amor, in igneis linguis apostolis dicitur infusus, quoniam divinus amor fervorem celestium eis contulit, et gênera linguarum eos edocuit , quasi diversis gentibus diversarum linguarum predicaturos, ut ex fervore constantes et linguis intelligibiles in predicando essent. Reduci. Quia enim anima a Deo habet esse, non revertitur ad ipsum, nisi non amet divinitatem, quia, nisi amet, non querit; nisi querat, non invenit ; nisi inveniat, non revertitur ad ipsum. Et hoc est henigna lege. Lex enim scriptum assiscens honestum, prohibens ejus contrarium. Hic vero divina praedestinatio dicitur lex benigna , quia ibi omnïa leguntur et continentur predestinata ad vitam : que predestinatio dicitur scriptum et liber vite. Unde dicitur : Deleantur de libre viventium, et cum justis non scribantur. Adsciscit honestum omne et prohibet contrarium, id est, inhonestum. Hac lege revertuntur anime ad Creatorem, quia, nisi predestinatus sit (1) ad vitam , ad ipsum non revertitur aliquis. Da, Pater f augustam menti conscendere sedem. Hujusque fuit Hirmos, id est suspensio orationis, ad unum finem tendentis (2), ostendendo divinam potentiam et bonitatem. Modo ponit quod petat : Tu, pater, qui talis es, da menti hujus Boetii conscendere augustam sedem , id est , sedem summi boni ; quod est dicere : Da isti cognoscere in quo summum bonum situm sit. Sedes summi boni dicitur augusta , id est, nobilis, quianihil illi potest comparari, vel angusta et subtilis , quia magno labore ad eum pervenitur. Da fontem lustrare boni. Incipit ostendere qualiter ad illam sedem possit attingerc, petendo hoc ab eodem; et hoc est : Da lustrare, id est investigare , fontem boni; fons enim a quo rivus habet exis-
(1) T 1101. — T 1381 : Predestinatur,
(2) T 1101 et O 230. Ad unum finem tendentis desunt in cod. T 1381.
tere, et ipse a nullo. Quadam similitudine dicitur Creator fons boni , quoniam ab ipso omne bonum habet esse , et ipse a nullo (1). Sed ut ad sedem predictam ascendatur, oportet ut investigetur; sed quia non sufficit querere , nisi inveniatur, nec invenire , nisi diligatur, addit : Da, luce reperta, intueri, scilicet cognitione etamore, conspicuosanimiYvliwsmiQ defigere, scilicet rationem et intellectum quibus solis potest perpendi. Sed quia corpus quod corrumpitur aggravât animam^ dum est subdita illi, subjungit : Disjice terrene nebiilas et pondéra molis, id est , nebulosa pondéra terrene molis , id est , carnis. Pondéra vocat nimias curas temporalium, que aggravant ipsam animam, ne ad cognitionem et dilectionem Creatoris possit erigi. Sed, ut cognoscatur sedes summi boni, oportet bas curas dimittere et disjicere, quia nemo potest duobus dominis servire, Deo et mammone. Sed quia non sufficit remotio curœ temporalium , nisi adsit gratia illuminans , addit : Atque iuo splendore mica, id est, resplende in ejus corde. Tu namque serenum. Ostendit eum per se illuminare , quia serenum est quod reddit homines serenos. Et vere est serenum, qui est reqmes tranqitilla piis; quia in bac vita qui pii sunt, tua consideratione et desiderio requiescunt, et post aliam, vitam, in tua consideratione. gaudebunt. Te cernere finis. Finis est ultima pars rei , ut finis agri ; finis iterum dicitur consumptio rerum , ut finis vite; finis iterum propter quod fit aliquid. Ita in boc loco finis dicitur Deum cerne re, quia quidquid agunt sapientes, ad hoc agunt ut Deum facie ad faciem videant : quoniam bec est vera et beata vita. Principiiim a quo omnia babent esse. Vector quia ■nos vebit per gratiam ad quod nos non possumus pervenire per naturam. Unde in Canticis : Trabe me post te. Dnx, ratione ducendo ad bonum. Semiia, quoniam ad ipsum per ipsum venitur. Terminus idem , quoniam ultra ipsum nibil est petendum summum , cum sit summum bonum et perfectum bonum.
(I) Quadam similitudine — ipse a nullo désuni in cod. T 1381.
EXCCRSIONS HISTORIQUES.
{Consol, III, met. 12 :
Orpheus Eurydicem suam Vidit, perdidit , occidit.
Ms. deTroyes 1381, fol. 68.)
Euridice , conjux Orphei , dum per quoddam pratum vagaretur, ab Aristeo pastore adamata est, sed illa fugiens ejus conjunctionem, calcato serpente, mortua est, et ad infères ducta. Cujus mortem immoderate ferens Orpheus , cepit modôs de ejus morte componere et in cithara modulari. Suavitatem cujus cithare dicta sunt sequi inanimata et animata. Sed non potens hoc modo consolarî, post uxorem ad inferos descendens, infernorum dominos demulsit in tantum , quod reddita est ei uxor, sed ea lege , ne dum exirent inferos, eara respiceret. Sed prope terminos infernorum , intemperantia ductus , eam respexit et iterum eam perdidit. Hocintegumentum prius exponendum est, deinde sigillatim ea que sunt in libro. Orpheus ponitur pro quoUbet sapiente et éloquente ,^ et inde Orpheus dicitur, quasi orea phone , id est optima vox. Hujus est conjux Euridice, id est naturalis concupiscentia que unicuique conjuncta est : nullus enim sine ea, nec etiam puer unius diei, in hac vita esse potest. Unde iterum finxerunt poète quemdam Deum esse , scilicet genium qui nascitur cum unoquoque et moritur. Unde Horatius : Deus albus et ater in unumquodque caput (1). Genius est naturalis concupiscentia; sed hec naturalis concupiscentia merito dicitur Euridice , idest boni judicalio; quia quum quisque judicat bonum^ sive ita sit, sive non, concupiscit. Hec ab Aristeo , dum vagatur per pratum , adamatur. Aristeiis ponitur pro virtute ; Ares enim est virtus; sed hec virtus banc Euridicem, id est banc naturalem concupiscentiam , dum vagatur per pratum, id est per terrena, que, quemadmodum prata, modo virent, modo sunt arida, adamans consequitur, quia semper virtus naturalem concupiscentiam a terrenis abstrahere nititur. Sed Euridice Aristeum fugit , quia naturalis concupiscentia
(1) Horat. Epist, II, 11, v. 188 et 189.
contradicit virtuti, quia appétit voluntatem , cui virtus contradicit. Sed tune moritur et ad inferos descendit, id est ad delectationem temporalium. Sed, mortua uxore, Orpheus dolet, quiacum sapiens videt intentionem suam et delectationem in temporalibus habitans, displicet. Sed cum cuncta modulationibus vincat , dolorem de amissa uxore non vincit; quia, quamvis sapiens eloquentia et sapientia sua vicia aliorum superet, suam concupiscentiam non potest a temporalibus auferre; inde maxime dolet. Sed tune Orpheus ad inferos descendit, ut uxorem extrahat, cum sapiens ad cognitionem terrenorum descendit, ut, viso quod nichil boni in eis est, concupiscentiam inde extrahat. Sed redditur ei bac lege, ne respiciat, quia nemo mittens manum suam ad aratrum, respiciens rétro, aptus est regno Dei. Expositasummaintegumenti, singula, ut in libro continentur, exponamus, hoc an te premonentes, quod si aliquis legens Fulgentium aliter banc fabulam exponi videat, idcirco hanc nostram non vituperet; quia de eadem re, secundum diversamconsiderationem, diverse inveniuntur expositiones.