‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 118 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

Sainte Scholastique et saint Benoît. — Sancta Scholastica, sancti Benedicti soror, ad fratrem semel in anno venire consueverat. Tune Benedictus e monasterio exibat ut ei obviam iret hospitioque eam recipiebat in villam haud procul a coènobii mûris. Quodam die, cum illuc descendisse^ ejus soror eum rogavit ut diutius solito maneret : « Paucissimas, inquit, horas una fuimus ; quid est quod tam præpropere abire velis? » At Benedictus sibi necesse esse ut consatuta hora in cellam rediret respondit. Sanctissima igitur mulier, capite demisso digitisque inter se junctis, paulisper silentio Deum precata est. Tune cælum, quod totum diem serenissimum fuerat, minimo temporis puncto nubibus obductum est. Densissimus ruit imber cum tanta vi fulgurum tonitruumque ut nemo se domo posset commovere. Postero demum die Benedictus domutn se recipere potuit. Tune postremum soror fraterque convenerunt, paucis enim die bus post sancta Scholastica obiit.

Page 1