‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 122 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

Iphigénie en Tauride. — Oraculo jubente, Orestes in Tauricam Chersonesum contendit, comitante Pylade cujus amicitiam in maximis antea periculis erat expertus. In ilia autem regione mos erat ut hospites comprehenderentur et Dianæ immolarentur. Capti igitur Pylades Orestesque ad Thoantem, regem eumdemque sacerdotem summum,' adducuntur. Qui, hospitum nobilitate permotus, hoc gratiæ concessit ut alteruter tantum mactaretur. Hic vero orta est celebris ilia inter Orestem Pylademque contentio, dum alter alterius loco vult perire. Sors Orestem addixit neci. Dianæ autem sacerdotio forte fungebatur Iphigenia, Orestæ soror, illuc a dea olim translata ; quæ cum jam ferrum in fratris jugulum libraret, fratrem agnovit. Occiso igitur Thoante, Orestes cum Pylade et sorore in Græciam rediit.

Page 1