Thème
1. Scipio Siciliam sæpissime a Carthaginiensibus vexatam esse cognoverat. (Cic.) — 2. In basi, grandibus litteris, Scipionem hoc simulacrum, Carthagine capta, Segestanis restituisse perscriptum erat. (Cic.) — 3. Res indigna atque intoleranda videbatur omnibus monumentum vietoriæ P. Africani Verrem sustulisse. (Cic.) — 4. Apud Segestanos repertum esse scitote neminem neque liberum, neque servum, neque civem, neque peregrinum, qui illud signum auderet attingere. Barbaros quosdam Lilybæo scitote adductos esse operarios; ii illud ignari totius negotii mercede accepta sustulerunt. (Cic.) — 5. Quæritur ex testibus quid factum esse arbitrarentur. Respondent illi prætoris in eo loco servos esse visos. Res illorum testimonio perspicua esse cœpit. (Cic.)