Thème
Le sommeil d’Épiménide. — Quodam die, Epimenides, adhuc puer, agros perlustrabat, ut amissam ovem quæreret. Quoniam solis ardorem ferre non poterat, lit paululum quiesceret, in speluncam ingressus est. Mox somno oppressus, septem et quinquaginta annos ibi jacuit. Tandem excitatus e somno, ut iterum ovem persequeretur. egressus est. Quam cum nusquam invenisset, ad villam rediit quæsivitque a servis num ovis reperta esset ; se aliquandiu moratum esse, quod in spelunca obdormivisset. At nemo eum agnovit neque quid diceret intellexit. Ipse neminem agnescebat. Villa enim novo domino cesserai Territus urbem cursu petiit ut patrem adiret; quem audiit ante quinquaginta annos mortuum esse. Fratrem solum invenit, jam ætate provectum, quem puellum reliquerat.