Thème
Dédale. — Dædalus tanta fuit industria ut operum a se inventorum admiratione terrarum orbem compleverit. Athenis digressus in Cretam insulam se contulit, ubi Labyrinthum tanta arte insignem exstruxit ut, qui ingressus esset, ob inextricabiles viarum occursps et recursus exire non posset. Mox a Minoe rege in vincula conjectus, quanquam et mûris et mari ciausus erat, rationem excogitavit, non solum e carcere sed etiam ex insula evolandi. Pennis enim cera et lino alligatis, alas finxit; quibus ipsi filioque aptatis, ambo per aéra iter fecerunt. Sed quamvis prudentibus præceptis Icarum filium imbuisset, puer ad solem tam incaute accessit, ut, resoluta calore cera, in subjectum mare caderet, quod postea Icarium appellatum est.