‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 210 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

Martyre de Tarcisius. — Quo tempore christiani persecutionum vi vexabantur, puer quidam, nomine Tarcisius, eximiæ fortitudinis prodidit exemplum. Nonnullis enim christianis ad bestias damnatis et in vincula conjectis-, sacrum Christi corpus, quod a sacerdote quodam acceperat, afferendum suscepit, ut, hujus sacramenti auxilio freti, supremum fidei certamen fortius tolerare^possent. Sed dum manibus pectori appressis per mediam urbern incedit, a suis æqualibus, in trivio quodam ludentibus, conspectus est. Qui cum pertinaciter renuentem frustra vocavissent, eum circumsistunt quæruntque ab eo cur properet, quid tanta diligentia ferat. Sed Tarcisius neque quidquam respondebat et celerius iter pergere volebat, cum repente exclamavit aliquis : c Christianus est! > Qua voce admonitum vulgus concurrit omnesque nominis christiani odio concitati puerum lapidibus obruunt. Cum jam semianimis jaceret, quidam, quid ferret, aperire conàti sunt; sed pectori sic âdhærebant bracchia ut nullis viribus divelli possent. Ita, Christi corpore asacrilegis manibus erepto, puer exspiravit.

RÉCAPITULATION GÉNÉRALE

Page 1