‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 53 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

1. Nunquam tibi senectutem gravem esse sensi, quæ plerisque senibus odiosa est. (Cic.) — 2. Hoc malum mihi commune est cum omnibus. (Cic.) — 3. Bestiæ rationis et orationis sunt expertes. (Cic.) — 4. Iræ potens non erat Alexander. (Curt.) — 5. Verba reperire innocenti facile est. (Curt.) — 6. Potest, quod inutile reipublicæ est, id cuiquam civi utile esse? (Cic.) — 7. Nihil est morti tam simile quam somnus. (Cic.) — 8. Si aut collegam tui similem haberes, aut tu collegæ tui esses similis, supervacanea esset oratio mea. (Cic.) — 9. Animus per somnum sensibus ac curis vacuus est. (Cic.) — 10. Verres ornamentis fanorum habet plenam domum. (Cic.) — 11. Quanquam hæc mala auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. (Cic.) — 12. Titus equitandi peritissimus erat. (Suét.)

Page 1