Thème
Les Argonautes. — Jason, aureum vellus eripiendi cupidus, fortissimos suæ ætatis viros in periculi societatem vocavit. Multi, gloriæ avidi, cum Jasone navem Argo libentes conscenderunt. Tiphys clavum regebat; Lynceus, qui oculorum acie valebat acutissima, scopulos visu difficiles prospiciebat. Orpheus, media nave sedens, cantu labores tædiaque navigationis levabat. Reliqui heroes remos agitabant. At Hercules sociis suis molestus erat. Tanto enim erat corporis pondéré ut navem pæne deprimeret. Plurimum quoque annonæ solus consumebat; tum remum suum identidem frangebat. Sed eventu quodam Argonautæ hoc molesto socio sunt liberati. Hercules in continentem Hylan, suum carissimum amicum, miserat, ut aquam sibi frigidam afferret. Lapsus in fontem Hylas cum non rediret, Hercules in terram egressus est ut eum quæreret. Ceteri infceptum iter perrexerunt.
COMPARATIF ET SUPERLATIF
COMPARATIF ET SUPERLATIF