‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 63 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

L’entrée des enfers. — Multa de infernis veteres narrant

LE RÉFLÉCHI. LE RELATIF. 45

’ ‘ Çjl .. -ju-.

poetæ, et cognitu quidem jucundiora quamveriora. Locus quidam erat, ut ferebant, in mediis terræ visceribus, ubi dominabatur Nox, dearum omnium antiquissima. Multis undique fluviis cingebatur, quorum primus Acheron, alter Styx dicebatur, quæ novies Plutonis regnum circumfluit. Tertius Cocytus solis lacrimis augebatur. Quartus Phlegethon aquas igné mixtas volvebat. Ex bis autem omnibus fluminibus teterrimum Styx habebatur. Hic semper aderat Charon nauta, jam senior, squalore terribili, promissa barba et capillis. Major non erat apud eurn divitibus honor quam inopibus ; sed eadem reges cymba, qua mendici, vehebantur. Quorum autem cadavera insepulta jacuerant,^&cenmm annos exspectandum erat. In terram egredientibus occurrebat Cerberus, triplici capite formidandus canis, qui ad inferorum fores excubabat, ut omnibus aditus pateret, nulli vero exitus concederetur.

Page 1