Thème d’imitation
La mort d’un proscrit. — Mors mihi nuper narrata est amici cujusdam, qui diu cum admiratione in rostris auditus erat. Triumviri ei non pepercerunt. Roma cum servis profectus erat in Formianum suum, quod quindecim millia jmssuum abest ab Urbe. <3uidam eumhortabantur ut in altum proveheretur ante militum adventum, ne sortem iniquam pateretur. Sed respondit ille : « Scio triumviros mihi nunquam parcituros mortemque mihi quotidie imminere. Sed fortitudo me non deficiet, tædet enim me vitæ et in patria mori volo. Ceterum propter contrarios ventos navis jactationem pati non possem. > Ejus servi ei se auxiliaturos p^licebantur : « Nisi restiteris, inquiebant, tuum caput præcident. Te autem mortuo, triumvirorum militibus immotam præbebimus cervicem ; sed nemo nos cogéré poterit sine te fugere. > Jussu
tamen ejus recesserunt : ingressi milites miseri hominis caput præcidunt et ad triumviros referunt.