‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 93 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

Le plus ancien de tous les peuples. — Ægyptii se ex omnibus populis antiquissimum esse arbitrabantur. Hero-

dotus narrat duos pueros recens natos, a Psammeticho rege, qui rem experimento probare volebat, solitudine damnatos esse. Eos ita ab hominibus relegavit ut eis capellæ pro nutricibus essent, addito tantum uno pastore, qui eos custodiret neque quemquam ad eos accedere sineret. Sed et ipsi pastori nullam vocem excidere coram pueris rex jussit : « Capite, inquit, damnaberis, si meorum mandatorum oblitus eris. Multum enim ad experimenti fidem interest nullam humanam vocem ad eorum aures pervenire. » Cum pueri secundum ætatis annum implevissent, pastor sœpius ab eis vocem quamdam sibi incognitam usurpari animadvertit. Eos igitur ad regei^a attulit : qui statim esurientes exclamaverunt : « becos! becos! » Hoc autem Phrygium erat vocabulum, quo panis appellatur. Hoc argumento régi fuit non Ægyptios sed Phrygios antiquissimos esse.

Page 1